Obrazy na stronie
PDF
ePub

xissent, ni P. Decius consul iis ad Maleventum castra obiecisset, extractos deinde ad certamen fudisset. Ibi quoque plus fugae fuit, quam caedis. Duo millia Apulorum caesa: spretoque eo hoste, Decius in Samnium legiones duxit. Ibi duo consulares exercitus, diversis vagati partibus, omnia spatio quinque mensium evastarunt. Quadraginta et quinque loca in Samnio fuere, in quibus Decii castra fuerunt: altorius consulis sex et octoginta. Nec valli tantum ac fossarum vestigia relicta, sed multo illis insigniora monumenta vastitatis circa regionumque depopulatarum. Fabius etiam urbem Cimetram cepit. Ibi capta armatorum duo millia quadringenti: caesi ferme pugnantes ad quadringentos triginta. Inde, comitiorum causa Romam profectus, maturavit eam rem agere. Quuin primo vocatae Q. Fabium consulem dicerent omnes centuriae, Ap. Claudius consularis candidatus, vir acer et ambitiosus, non sui magis honoris causa, quam ut patricii recuperarent duo consularia loca, quum suis, tum totius nobilitatis viribus, incubuit, ut se cum Q. Fabio consulem dicerent. Fabius primo, de se eadem fere, quae priore anno, dicendo, abnuere. Circumstare sellam omnis nobilitas; orare, ut ex coeno plebeio consulatum extraheret, maiestatemque pristinam tum honori, tum patriciis gentibus redderet. Fabius, silentio facto, media oratione studia hominum sedavit. Facturum

enim se fuisse dixit, ut duorum patriciorum nomina reciperet, si alium, quam se, consulem fieri videret: nunc se sui rationem comitiis, quum contra leges futurum sit, pessimo exemplo non habiturum. Ita L. Volumnius de plebe cum Ap. Claudio consul est factus; priore item consulatu inter se comparati. Nobilitas obiectare Fabio, fugisse eum Ap. Claudium collegam, eloquentia civilibusque artibus haud dubie

stantem.

XVI. Comitiis perfectis, veteres consules iussi bellum in Sannio gerere, prorogato in sex menses imperio. Itaque insequenti quoque anno, L. Volu mnio, Ap. Claudio consulibus, P. Decius, qui consul in Samnio relictus a collega fuerat, proconsul idem populari non destitit agros, donec Samnitium exercitum, nusquam se proelio committentem, postremo expulit finibus. Etruriam pulsi petierunt: et, quod legationibus nequicquam saepe tentaverant, id se tanto agmine armatorum, mixtis terrore precibus, acturos efficacius rati, postulaverunt principum Etruriae concilium. Quo coacto, per quot annos pro li bertate dimicent cum Romanis, exponunt. Omnia expertos esse, si suismet ipsorum viribus tolerare tantam molem belli possent: tentasse etiam haud magni momenti finitimarum gentium auxilia: petisse pacem a populo Romano, quum bellum tolerare non possent: rebellasse, quod pax servientibus gravior, quam liberis bellum, esset. Unam sibi spem reliquam in Etruscis restare. Scire, gentem Italiae opulentissimam armis, viris, pecunia, esse: habere accolas Gallos, inter ferrum et arma natos, feroces quum suopte ingenio, tum adversus Romanum populum: quem captum a se auroque redemptum, haud vana iactantes, memorent. Nihil abesse, si sit animus Etruscis, qui Porsenae quondam maioribusque eorum fuerit, quin Romanos, omni agro cis Tiberim pulsos, dimicare pro salute sua, non de intolerando Italiae regno, cogant. Samnitem illis exercitum paratum, instructum armis, stipendio, venisse: confestim secuturos, vel si ad ipsam Romanam urbem oppugnandam ducant.

XVII. Haec eos in Etruria iactantes molientesque bellum domi Romanum urebat. Nam P. Decius, ubi comperit per exploratores profectum Samnitium exercitum, advocato consilio, Quid per agros, inquit, vagamur, vicatim circumferentes bellum? Quin urbes T. LIV. TOM. HI.

N

et moenia aggredimur? Nullus iam exercitus Samnio praesidet. Cessere finibus, ac sibimet ipsi exilium conscivere. Approbantibus cunctis, ad Murgantiam, validam urbem, oppugnandam ducit: tantusque ardor militum fuit, et caritate ducis, et spe maioris, quam ex agrestibus populationibus, praedae, ut uno die vi atque armis urbem caperent. Ibi duo millia Samnitium et centum pugnantes circumventi captique: et alia praeda ingens capta est. Quae ne impedimentis gravibus agmen oneraret, convocari milites Decius iubet. Haccine, inquit, victoria sola, aut hac praeda contenti estis futuri? Vultis vos pro virtute spes gerere? Omnes Samnitium urbes, fortunaeque in urbibus relictae, vestrae sunt; quando legiones eorum, tot proeliis fusas, postremo finibus expulistis. Vendite ista, et illicite lucro mercatorem, ut sequatur agmen: ego subinde suggeram, quae vendatis. Ad Romuleam urbem hinc eamus, ubi vos labor haud maior, praeda maior manet. Divendita praeda, ultro adhortantes imperatorem ad Romuleam pergunt. Ibi quoque sine opere, sine tormentis, simul admota sunt signa, nulla vi deterriti a muris, qua cuique proximum fuit, scalis raptim admotis, in moenia evasere. Captum oppidum ac direptum est. Ad duo millia et trecenti occisi; et sex millia hominum capta; et miles ingenti praeda potitus: quam vendere, sicut priorem, coactus, Ferentinum inde, quanquam nihil quietis dabatur, tamen summa alacritate ductus. Ceterum ibi plus laboris ac periculi fuit. Et defensa summa vi moenia sunt, et locus erat munimento naturaque tutus: sed evicit omnia assuetus praedae miles. Ad tria millia hostium circa muros caesa: praeda militis fuit. Huius oppugnatarum urbium decoris pars maior in quibusdam annalibus ad Maximum trahitur: Murgantiam ab Decio, a Fabio Ferentinum Romuleamque oppugnatas tradunt. Sunt,

qui novorum consulum hanc gloriam faciant: quidam non amborum, sed alterius, L. Volumnii; ei Samnium provinciam evenisse.

XVIII. Quum ea in Samnio, cuiuscunque ductu auspicioque, gererentur; Romanis in Etruria iterum bellum ingens multis ex gentibus concitur; cuius auctor Gellius Egnatius ex Samnitibus erat. Tusci fere omnes consciverant bellum: traxerat contagio proximos Umbriae populos: et Gallica auxilia mercede sollicitabantur. Omnis ea multitudo ad castra Samnitium conveniebat. Qui tumultus repens postquam Romam perlatus est, quum iam L. Volumnius consul cum legionibus secunda ac tertia, sociorumque millibus quindecim profectus in Samnium esset, Ap. Claudium primo quoque tempore in Etruriam ire placuit. Duae Romanae legiones secutae, prima et quarta, et sociorum duodecim millia. Castra haud procul ab hoste posita. Ceterum magis eo profectum est, quod mature ventum erat, ut quosdam spectantes iam arma Etruriae populos metus Romani nominis comprimeret, quam quod ductu consulis quicquam ibi satis scite aut fortunate gestum sit. Multa proelia locis et temporibus iniquis commissa : spesque in dies graviorem hostem faciebat: etiam prope erat, ut nec duci milites, nec militibus dux satis fideret. Literas ad collegam arcessendum ex Saminio missas, in trinis annalibus invenio. Piget tamen incertum ponere, quum ea ipsa inter consules populi Romani, iam iterum eodem honore fungentes, discrepatio fuerit: Appio abnuente missas; Volumnio affirmante, Appii se literis accitum. Iam Volumnius in Samnio tria castella ceperat, in quibus ad tria millia hostium caesa erant, dimidium fere eius captum : et Lucanorum seditiones, a plebeiis et egentibus ducibus ortas, summa optimatium voluntate per Q. Fabium proconsulem, missum eo cum veteri exercitu,

compresserat. Decio depopulandos hostium agros relinquit: ipse cum suis copiis in Etruriam ad collegam pergit; quem advenientem laeti omnes accepere. Appium ex conscientia sua credo animum habuisse haud immerito iratum, si nihil scripserat: illiberali et ingrato animo, si eguerat ope, dissimulantem. Vix enim salute mutua reddita, quum obviam egressus esset, Satin' salvae, inquit, L. Volumni? ut sese in Samnio res habent? Quae te causa, ut provincia tua excederes, induxit? Volumnius in Samnio res prosperas esse ait, literis eius accitum venisse: quae si falsae fuerint, nec usus sui sit in Etruria, extemplo conversis signis abiturum. Tu vero abeas, inquit, neque te quisquam moratur: etenim minime consentaneum est, quum bello tuo forsitan vix sufficias, hic te ad opem ferendam aliis gloriari venisse. Bene Hereules verteret, dicere Volumnius: malle frustra operam insumptam, quam quicquam incidisse, cur non satis esset Etruriae unus consularis exercitus.

XIX. Digredientes iam consules legati tribunique ex Appiano exercitu circumsistunt: pars imperatorem suum orare, ne collegae auxilium, quod acciendum ultro fuerit, sua sponte oblatum sperneretur: plures abeunti Volumnio obsistere atque obtestari, ne pravo cum collega certamine rempublicam prodat. Si qua clades incidisset, desertori magis, quam deserto, noxiae fore. Eo rem adductam, ut omne rei bene aut secus gestae in Etruria decus dedecusque ad L. Volumnium sit delegatum. Neminem quaesiturum, quae verba Appii, sed quae fortuna exercitus fuerit. Dimitti ab Appio eum, sed a republica et ab exercitu retineri; experiretur modo voluntatem militum. Haee monendo obtestandoque, prope restitantes consules in concionem pertraxerunt. Ibi orationes longiores habitae in eandem ferme sententiam, in quam inter paucos certatum verbis fuerat. Et quum Volumnius,

« PoprzedniaDalej »