Obrazy na stronie
PDF
ePub

quibus licuerit, suas leges Romanae civitati praeoptaverint: quibus legendi, quid mallent, copia non fuerit, pro poena necessariam civitatem fore. Ob haec vulgo in conciliis iactata, populus Romanus bellum fieri Aequis iussit: consulesque ambo, ad novum profecti bellum, quattuor millia a castris hostium consederunt. Aequorum exercitus, (ut qui suo nomine permultos annos imbelles egissent) tumultuario similis, sine ducibus certis, sine imperio, trepidare. Alii exeundum in aciem, alii castra tuenda censent: movet plerosque vastatio futura agrorum, ac deinceps cum levibus praesidiis urbium relictarum excidia. Itaque, postquam inter multas sententias una, quae, omissa cura communium, ad respectum suarum quemque rerum vertisset, audita; ut prima vigilia diversi e castris ad deportanda omnia tuendaque moenibus in urbes abirent; cuncti eam sententiam ingenti assensu accepere. Palatis hostibus per agros, prima luce Romani, signis prolatis, in acie consistunt; et, ubi nemo obvius ibat, pleno gradu ad castra hostium tendunt. Ceterum, postquam ibi neque stationes pro portis, nec quemquam in vallo, nec fremitum consuetum castrorum animadverterunt; insolito silentio moti, metu insidiarum subsistunt. Transgressi deinde vallum, quum deserta omnia invenissent, pergunt hostem vestigiis sequi: sed vestigia, in omnes aeque ferentia partes, ut in dilapsis passim, primo errorem faciebant; post, per exploratores compertis hostium consiliis, ad singulas urbes circumferendo bello, unum et quadraginta oppida intra dies quinquaginta omnia oppugnando ceperunt; quorum pleraque diruta atque incensa, nomenque Aequorum prope ad internecionem deletum. De Aequis triumphatum: exemploque eorum clades fuit, ut Marrucini, Marsi, Peligni, Frentani mitterent Romam oratores pacis pe

tendae amicitiaeque. lis populis foedus petentibus datum.

XLVI. Eodem anno Cn. Flavius Cn. filius scriba, patre libertino, humili fortuna ortus, ceterum callidus vir et facundus, aedilis curulis fuit. Invenio in quibusdam annalibus, quum appareret aedilibus, fierique se pro tribu aedilem videret, neque accipi nomen, quia scriptum faceret; tabulam posuisse, et iu rasse, se scriptum non facturum. Quem aliquanto ante desisse scriptum facere, arguit Macer Licinius, tribunatu ante gesto triumviratibusque, nocturno altero, altero coloniae deducendae. Ceterum (id quod haud discrepat) contumacia adversus contemnentes humilitatem suam nobiles certavit: civile ius, repositum in penetralibus pontificum, evulgavit, fastosque circa forum in albo proposuit, ut, quando lege agi posset, sciretur: aedem Concordiae in area Vulcani summa invidia nobilium dedicavit; coactusque consensu populi Cornelius Barbatus pontifex maximus verba praeire, quum more maiorum negaret, nisi consulem aut imperatorem, posse templum dedicare. Itaque ex auctoritate senatus latum ad populum est, ne quis templum aramve iniussu senatus aut tribunorum plebei partis maioris dedicaret. Haud memorabilem rem per se, nisi documentum sit adversus superbiam nobilium plebeiae libertatis, referam. Ad collegam aegrum visendi causa Flavius quum venisset, consensuque nobilium adolescentium, qui ibi assidebant, assurrectum ei non esset, curulem afferri sellam eo iussit, ac sede honoris sui anxios invidia inimicos spectavit. Ceterum Flavium dixerat aedilem forensis factio, Ap. Claudii censura vires nacta,, qui senatum primus libertinorum filiis lectis inquinaverat. Et postquam eam lectionem nemo ratam habuit, nec in curia adeptus erat, quas petierat, upes urbanas; humilibus per omnes tribus divisis,

forum et campum corrupit: tantumque Flavii comitia indignitatis habuerunt, ut plerique nobilium annulos aureos et phaleras deponerent. Ex eo tempore in duas partes discessit civitas. Aliud integer populus, fautor et cultor bonorum, aliud forensis factio tenebat; donec Q. Fabius et P. Decius censores facti: ́et Fabius, simul concordiae causa, simul ne humillimorum in manu comitia essent, omnem forensem turbam excretam in quattuor tribus coniecit, urbanasque eas appellavit. Adeoque eam rem acceptam gratis animis ferunt, ut Maximi cognomen, quod tot victoriis non pepererat, hac ordinum temperatione pareret. Ab eodem institutum dicitur, ut equites Idibus Quintilibus transveherentur.

EPITOME LIBRI X.

1

Coloniae deductae sunt Sora, et Alba, et Carseoli. Marsi in deditionem accepti sunt. Collegium augurum ampliatum est, ut essent novem, quum antea quaterni fuissent. Lex de provocatione ad populum a Valerio consule tunc tertium lata est. Duae tribus adiectae sunt, Aniensis et Terentina. Samnitibus bellum indictum, et adversus eos saepe prospere pugnatum est. Quum adversus Etruscos, Umbros, Samnites, Gallos, P. Decio et Q. Fabio ducibus, pugnaretur, Romanusque exercitus in maximo esset discrimine, P. Decius, secutus exemplum patris, devovit se pro exercitu, et morte sua victoriam eius pugnae populo Romano dedit: Papirius Cursor Samnitium exercitum, qui iureiurando obstrictus, quo maiore constantia virtutis pugnaret, in aciem descenderat, fudit. Census actus est: lustrum conditum: censa sunt civium capita ducenta sexaginta duo millia, et trecenta inti duo.

L.

T. LIVII PATAVINI

LIBER X.

Genucio, Ser. Cornelio consulibus, ab externis ferme bellis otium fuit. Soram atque Albam coloniae deductae. Albam in Aequos sex millia colonorum scripta. Sora agri Volsci fuerat; sed possederant Samnites. Eo quattuor millia hominum missa. Eodem anno Arpinatibus Trebulanisque civitas data. Frusinates tertia parte agri damnati, quod Hernicos ab iis sollicitatos compertum: capitaque coniurationis eius, quaestione ab consulibus ex senatusconsulto habita, virgis caesi ac securi percussi. Tamen, ne prorsus imbellem agerent annum, parva expeditio in Umbria facta est; quod nuntiabatur, ex spelunca quadam excursiones armatorum in agros fieri. In eam speluncam penetratum cum signis est: et ex eo loco obscuro multa vulnera accepta, maximeque lapidum ictu; donec, altero specus eius ore (nam pervius erat) invento, utraéque fauces congestis lignis accensae: ita intus fumo ac vapore ad duo millia armatorum, ruentia novissime in ipsas flammas, dum evadere tendunt, absumpta. Marcis Livio Dentre et Aemilio consulibus, 'redintegratum Acquicum bellum. Coloniam, aegre patientes velut arcem suis finibus impositam, summa vi expugnare adorti, ab ipsis colonis pelluntur. Ceterum tantum Romae térrorem fecere, quia vix credibile erat, tam affectis rebus solos per se Acquos ad bellum coortos, ut tumultus eius causa 'dictator diceretur C. Iunius Bubulcus. Is, cum M. Titinio magistro equitum profectus, primo congressu Aequos subegit, ac, die octavo trium

phans in urbem quum redisset, aedem Salutis, quam consul voverat, censor locaverat, dictator dedicavit.

II. Eodem anno classis Graecorum, Cleonymo duce Lacedaemonio, ad Italiae litora appulsa, Thurias urbem in Sallentinis cepit. Adversus hunc hostem consul Aemilius missus proelio uno fugatum compulit in naves. Thuriae redditae veteri cultori: Sallentinoque agro pax parta. Iunium Bubulcum dictatorem missum in Sallentinos, in quibusdam annalibus invenio: et Cleonymum prius, quam confligendum esset cum Romanis, Italia excessisse. Circumvectus inde Brundisii promontorium, medioque sinu Hadriatico ventis latus, quum laeva importuosa Italiae litora, dextra Illyrii Liburnique et Istri, gentes ferae, et magna ex parte latrociniis maritimis infames, terrerent, penitus ad litora Venetorum pervs nit. Ibi expositis paucis, qui loca explorarent, quum audisset, tenue praetentum litus esse; quod transgressis stagna ab tergo, irrigua aestibus maritimis; agros haud procul proximos campestres cerni; ulteriora colles; inde esse ostium fluminis praealti, quo circumagi naves in stationem tutam vidisse: (Me duacus amnis erat) eo invectam classem subire flumine adverso iussit. Gravissimas navium non pertulit alveus fluminis: in leviora navigia transgressa multitudo armatorum ad frequentes agros, tribus maritimis Patavinorum vicis colentibus eam oram, pervenit. Ibi egressi, levi praesidio navibus relicto, vicos expugnant, inflammant tecta, hominum pecudumque praedas agunt, et dulcedine praedandi longius usque a navibus procedunt. Haec ubi Patavium sunt nuntiata, (semper autem eos in armis accolae Galli habebant) in duas partes iuventutem dividunt. Altera in regionem, qua effusa populatio nuntiabatur; altera, ne cui praedonum obvia fieret, altero itinere ad stationem navium (millia autem quattuor

« PoprzedniaDalej »