Obrazy na stronie
PDF
ePub

tatem per se gratam comitate adiuvabat: militemque iis artibus fecerat et periculi et laboris avidum. Q. Fabius proconsul ad urbem Allifas cum Samnitium exercitu signis collatis confligit. Minime ambigua res fuit. Fusi hostes, atque in castra compulsi. Nec castra forent retenta, ni exiguum superfuisset diei: ante noctem tamen sunt circumsessa, et nocte custodita, ne quis clabi posset. Postero die, vixdum luce certa, deditio fieri coepta: et pacti, qui Samnitium forent, ut cum singulis vestimentis emitterentur. Hi omnes sub iugum missi. Sociis Samnitium nihil cautum: ad septem millia sub corona veniere. Qui se civem Hernicum dixerat, seorsum in custodia habitus. Eos omnes Fabius Romam ad senatum misit: et, quum quaesitum esset, delectu, an voluntarii pro Samnitibus adversus Romanos bellassent, per Latinos populos custodiendi dantur: iussique cam integram rem novi consules, P. Cornelius Arvina, Q. Marcius Tremulus, (ii enim iam creati erant) ad senatum referre. Id aegre passi Hernici: concilium populorum omnium habentibus Anagninis in circo, quem Maritimum vocant, praeter Alatrinatem, Ferentinatemque, et Verulanum, omnes Hernici nominis populo Romano bellum indixerunt.

XLIII. In Samnio quoque, quia decesserat inde Fabius, novi motus exorti. Calatia et Sora, pracsidiaque, quae in iis Romana erant, expugnata: et in captivorum corpora militum foede saevitum. Itaque eo P. Cornelius cum exercitu missus. Marcio novi hostes (iam enim Anagninis Hernicisque aliis bellum iussum erat) decernuntur. Primo ita omnia opportuna loca hostes inter consulum castra interceperunt, ut pervadere expeditus nuntius non posset, et per aliquot dies incerti rerum omnium, suspensique de statu alterius, uterque consul ageret, Romanique is metus manaret; adeo ut omnes iuniores sacra

mento adigerentur, atque ad subita rerum duo iusti scriberentur exercitus. Ceterum Hernicum bellum nequaquam pro praesenti terrore ac vetusta gentis gloria fuit. Nihil usquam dictu dignum ausi, trinis castris intra paucos dies exuti, triginta dierum indutias, ita ut ad senatum Romam legatos mitterent, pacti sunt bimestri stipendio frumentoque, et singulis in militem tunicis. Ab senatu ad Marcium reiecti, cui senatusconsulto permissum de Hernicis erat: isque eam gentem in deditionem accepit. Et in Samnio alter consul superior viribus, locis impeditior erat. Omnia itinera obsaepserant hostes, saltusque pervios ceperant, ne qua subvehi commeatus possent: neque eos, quum quotidie signa in aciem consul proferret, elicere ad certamen poterat: satisque apparebat, neque Samnitem certamen pracsens, nec Romanum dilationem belli laturum. Adventus Marcii, qui, Hernicis subactis, maturavit collegae venire auxilio, moram certaminis hosti exemit. Nam, ut qui ne alteri quidem exercitui se ad certamen credidissent pares, coniungi utique passi duos consulares exercitus nihil crederent superesse spei, advenientem incomposito agmine Marcium aggrediuntur. Raptim collatae sarcinae in medium; et, prout tempus patiebatur, instructa acies. Clamor primum in stativa perlatus, dein conspectus procul pulvis, tumultum apud alterum consulem in castris fecit. Isque, confestim arma capere iussis, raptimque eductis in aciem militibus, transversam hostium aciem, atque alio certamine occupatam, invadit; clamitans, summum flagitium fore, si alterum exercitum utriusque victoriae compotem sinerent fieri, nec ad se sui belli vindicarent decus. Qua impetum dederat, perrumpit; aciemque per mediam in castra hostium tendit, et vacua defensoribus capit atque incendit. Quae ubi flagrantia Marcianus miles conspexit, et hostes respexere,

tum passim fuga coepta Samnitium fieri. Sed omnia obtinet caedes, nec in ullam partem tutum perfugium est. Iam, triginta millibus hostium caesis, signum receptui consules dederant, colligebantque in unum copias, in vicem inter se gratantes: quum repente visae procul hostium novae cohortes, quae in supplementum scriptae fuerant, integravere caedem. In quas, nec iussu consulum, nec signo accepto, victores vadunt; malo tirocinio imbuendum Samnitem, clamitantes. Indulgent consules legionum ardori, ut qui probe scirent, novum militem hostium inter perculsos fuga veteranos ne tentando quidem satis certamini fore. Nec eos opinio fefellit. Omnes Samnitium copiae, veteres novaeque, montes proximos fuga capiunt. Eo et Romana erigitur acies; nec quicquam satis tuti loci victis est. Et de iugis, quae ceperant, funduntur; iamque una voce omnes pacem petebant. Tum, trium mensium frumento imperato, et annuo stipendio, ac singulis in militem tunicis, ad senatum pacis oratores missi. Cornelius in Samnio relictus. Marcius de Hernicis triumphans in urbem rediit; statuaque equestris in foro decreta est, quae ante templum Castoris posita est. Hernicorum tribus populis, Alatrinati, Verulano, Ferentinati, quia maluerunt, quam civitatem, suae leges redditae: connubiumque inter ipsos, quod aliquamdiu soli Hernicorum habuerunt, permissum. Anagninis, quique arma Romanis intulerant, civitas sine suffragii latione data: concilia connubiaque adempta: et magistratibus, praeterquam sacrorum curatione, interdictum. Eodem anno aedes Salutis a C. Iunio Bubulco censore locata est, quam consul bello Samnitium voverat. Ab eodem collegaque eius M. Valerio Maximo viae per agros publica impensa factae. Et cum Carthaginiensibus eodem anno foedus tertio renovatum:

legatisque eorum, qui ad id venerant, comiter munera missa.

XLIV. Dictatorem idem annus habuit P. Cornelium Scipionem, cum magistro equitum P. Decio Mure. Ab iis, propter quae creati erant, comitia consularia habita, quia neuter consulum potuerat bello abesse. Creati consules L. Postumius, Ti. Minucius. Hos consules Piso Q. Fabio et P. Decio suggerit, biennio exempto, quo Claudium Volumniumque, et Cornelium cum Marcio consules factos tradidimus. Memoriane fugerit in annalibus digerendis, an consulto binos consules, falsos ratus, transcenderit, incertum est. Eodem anno in campum Stellatem agri Campani Samnitium incursiones factae. Itaque ambo consules, in Samnium missi, quum diversas regiones, Tifernum Postumius, Bovianum Minucius, petissent; Postumii prius ductu ad Tifernum pugnatum. Alii haud dubie Samnites victos, ac viginti millia hominum capta tradunt: alii Marte aequo discessum, et Postumium, metum simulantem nocturno itinere, clam in montes copias abduxisse: hostes secutos duo millia inde locis munitis et ipsos consedisse. Consul, ut stativa tuta copiosaque (et ita erant) petisse videretur, postquam et munimentis castra firmavit, et omni apparatu rerum utilium instruxit; relicto firmo praesidio, de vigilia tertia, qua duci proxime potest, expeditas legiones ad collegam, et ipsum adversus alios sedentem, ducit. Ibi, auctore Postumio, Minucius cum hostibus signa confert; et, quum anceps proelium in multum diei processisset, tum Postumius integris legionibus defessam iam aciem hostium improviso invadit. Itaque, quum lassitudo ac vulnera fugam quoque praepedissent, occidione ocçisi hostes, signa unum et viginti capta: atquc inde ad castra Postumii perrectum. Ibi duo victores exer citus perculsum iam fama hostem adorti fundunt fu

gantque: signa militaria sex et viginti capta, et imperator Samnitium Statius Gellius, multique alii mortales, et castra utraque capta. Et Bovianum, ubi postero die coeptum oppugnari, brevi capitur: magnaque gloria rerum gestarum consules triumpharunt. Minucium consulem, cum vulnere gravi relatum in castra, mortuum, quidam auctores sunt, et M. Fulvium in locum eius consulem suffectum: et ab eo, quum ad exercitum Minucii missus esset, Bovianum captum. Eodem anno Sora, Arpinum, Censennia, recepta ab Samnitibus. Herculis magnum simulacrum in Capitolio positum dedicatumque.

XLV. P. Sulpicio Saverrione, P. Sempronio Sopho consulibus, Samnites, seu finem, seu dilationem belli quaerentes, legatos de pace Romam misere. Quibus suppliciter agentibus responsum est, nisi saepe bellum parantes pacem petissent Samnites, oratione ultro citroque habita, de pace transigi potuisse: nunc, quando verba vana ad id locorum fuerint, rebus standum esse. P. Sempronium consulem cum exercitu brevi in Samnio fore: eum, ad bellum pacemne inclinent animi, falli non posse: comperta omnia senatui relaturum: decedentem ex Samnio consulem legati sequerentur. Eo anno quum pacatum Samnium exercitus Romanus, benigne praebito commeatu, peragrasset, foedus antiquum Samnitibus redditum. Ad Aequos inde veteres hostes, ceterum per multos annos sub specie infidae pacis quietos, versa arma Romana: quod, incolumi Hernico nomine, missitaverant simul cum iis Samniti auxilia; et, post Hernicos subactos, universa prope gens, sine dissimulatione consilii publici, ad hostes desciverat: et postquam, icto Romae cum Samnitibus foedere, fetiales venerant res repetitum, tentationem aiebant esse, ut, terrore incusso belli, Romanos se fieri paterentur: quod quantopere optandum foret, Hernicos docuisse: quum,

« PoprzedniaDalej »