Obrazy na stronie
PDF
ePub

Nam et cum Umbrorum exercitu acie depugnatum est; (fusi tamen magis, quam caesi, hostes, quia coeptam acriter non tolerarunt pugnam) et ad Vadimonis lacum Etrusci, lege sacrata coacto exercitu, quum vir virum legisset, quantis nunquam alias antea simul copiis, simul animis, dimicarunt: tantoque irarum certamine gesta res est, ut ab neutra parte emissa sint tela. Gladiis pugna coepit, et, acerrime cɔmmissa, ipso certamine, quod aliquamdiu anceps fuit, accensa est: ut non cum Etruscis toties victis, sed cum aliqua nova gente, videretur dimicatio esse. Nihil ab ulla parte movetur fugae: cadunt antesignani: et, ne nudentur propugnatoribus signa, fit ex secunda prima acies. Ab ultimis deinde subsidiis cietur miles: adeoque ad ultimum laboris ac periculi ventum est, ut equites Romani, omissis equis, ad primos ordines peditum per arma, per corpora evaserint. Ea velut nova inter fessos exorta acies turbavit signa Etruscorum. Secuta deinde impetum eorum, utcunque affecta erat, cetera multitudo tandem perrumpit ordines hostium. Tunc vinci pertinacia coepta, et averti manipuli quidam: et, ut semel dedere terga, etiam certiorem capessere fugam. Ille primum dies fortuna veteri abundantes Etruscorum fregit opes. Caesum in acie, quod roboris fuit; castra eo impetu capta direptaque.

XL. Pari subinde periculo gloriaeque eventu bellum in Samnitibus erat; qui, praeter ceteros belli apparatus, ut acies sua fulgeret novis armorum insignibus, fecerunt. Duo exercitus erant: scuta alterius auro, alterius argento caelaverunt. Forma erat scuti: summum latius, qua pectus atque humeri teguntur, fastigio aequali; ad imum cuneatior, mobilitatis causa. Spongia pectori tegumentum: et sinistrum crus ocréa tectum. Galeae cristatae, quae speciem magnitudini corporum adderent. Tunicae auratis

militibus versicolores, argentatis linteae candidae. His dextrum cornu datum: illi in sinistro consistunt. Notus iam Romanis apparatus insignium armorum fuerat; doctique a ducibus erant, horridum militem esse debere; non caelatum auro et argento, sed ferro et animis fretum: quippe illa praedam verius, quam arma, esse; nitentia ante rem, deformia inter sanguinem et vulnera. Virtutem esse militis decus, et omnia illa victoriam sequi; et ditem hostem quamvis pauperis victoris praemium esse. His Cursor vocibus instinetos milites in proelium ducit. Dextro ipse cornu consistit; sinistro praefecit magistrum equitum. Simul est concursum, ingens fuit cum hoste certamen; non segnius inter dictatorem et magistrum equitum, ab utra parte victoria inciperet. Prior forte lunius commovit hostem, laevo dextrum cornu, sacratos more Samnitium milites, eoque candida veste et paribus candore armis insignes. Eos se Orco maclare lunius dictitans, quum intulisset signa, turbavit ordines, et haud dubie impulit aciem. Quod ubi sensit dictator, Ab laevone cornu victoria incipiet, inquit, et dextrum cornu, dictatoris acies, alienam pugnam sequetur, non partem maximam victoriae trahet? Concitat milites: nec peditum virtuti equites, aut legatorum studia ducibus cedunt. M. Valerius a dextro, P. Decius ab laevo cornu, ambo consulares ad equites in cornibus positos evehuntur: adhortatique eos, ut partem secum capesserent decoris, in transversa latera hostium incurrunt. Is novus additus terror quum ex parte utraque circumvasisset aciem, et ad terrorem hostium legiones Romanae, redintegrato clamore, intulissent gradum, tum fuga ab Samnitibus coepta. Iam strage hominum armorumque insignium campi repleri; ac primo pavidos Samnites castra sua accepere: deinde ne ca quidem retenta. Captis direptisque ante noctem iniectus

ignis. Dictator ex senatusconsulto triumphavit: cuius triumpho longe maximam speciem captiva arma praebuere. Tantum magnificentiae visum in iis, ut aurata scuta dominis argentariarum ad forum ornandum dividerentur. Inde natum initium dicitur fori ornandi ab aedilibus, quum tensae ducerentur. Et Romani quidem ad honorem deum insignibus armis hostium usi sunt: Campani, ab superbia et odio Samnitium, gladiatores (quod spectaculum inter epulas erat) eo ornatu armarunt, Samnitiumque nomine compellarunt. Eodem anno cum reliquis Etruscorum ad Perusiam, quae et ipsa indutiarum fidem ruperat, Fabius consul nec dubia nec difficili victoria dimicat. Ipsum oppidum (nam ad moenia victor accessit) cepisset, ni legati dedentes urbem exissent. Praesidio Perusiae imposito, legationibus Etruriae amicitiam petentibus prae se Romam ad senatum missis, consul, praestantiore etiam, quam dictator, victoria triumphans, urbem est invectus. Quin etiam devictorum Samnitium decus magna ex parte ad legatos, P. Decium et M. Valerium, est versum: quos populus proximis comitiis ingenti consensu consulem alterum, alterum praetorem declaravit.

XLI. Fabio ob egregie perdomitam Etruriam continuatur consulatus; Decius collega datur. Valerius praetor quartum creatus. Consules partiti provincias: Etruria Decio, Samnium Fabio evenit. Is profectus ad Nuceriam Alfaternam, tum pacem pe tentes, quod uti ea, quum daretur, noluissent, aspernatus, oppugnando ad deditionem subegit. Cum Samnitibus acie dimicatum. Haud magno certamine hostes victi: neque eius pugnae memoria tradita foret, ni Marsi eo primum proelio cum Romanis bellassent. Secuti Marsorum defectionem Peligni eandem fortunam habuerunt. Decio quoque alteri consuli secunda belli fortuna erat. Tarquiniensem metu

subegerat frumentum exercitui praebere, atque indutias in quadraginta annos petere. Volsiniensium castella aliquot vi cepit: quaedam ex iis diruit, ne receptaculo hostibus essent: circumferendoque passim bello, tantum terrorem sui fecit, ut nomen omne Etruscum foedus ab consule peteret. Ac de eo quidem nihil impetratum: indutiae annuae datae. Stipendium exercitui Romano ab hoste in eum annum pensum, et binae tunicae in militem exactae. Ea merces indutiarum fuit. Tranquillas res iam Etruscis turbavit repentina defectio Umbrorum, gentis integrae a cladibus belli, nisi quod transitum exercitus ager senserat. li, concitata omni iuventute sua, et magna parte Etruscorum ad rebellionem compulsa, tantum exercitum fecerant, ut, relicto post se in Etruria Decio, ad oppugnandam inde Romam ituros, magnifice de se, ac contemptim de Romanis loquentes, iactarent. Quod inceptum eorum ubi ad Decium consulem perlatum est, ad urbem ex Etruria magnis itineribus pergit, et in agro Pupiniensi ad famanı intentus hostium consedit. Nec Romae spernebatur Umbrorum bellum: et ipsae minae metum fecerant expertis Gallica clade, quam intutam urbem incolerent. Itaque legati ad Fabium consulem missi sunt, ut, si quid laxamenti a bello Samnitium esset, in Unbriam propere exercitum duceret. Dicto paruit consul, magnisque itineribus ad Mevaniam, ubi tum copiae Umbrorum erant, perrexit. Repens adventus consulis, quem procul Umbria in Samnio bello alio oecupatum crediderant, ita exterruit Umbros, ut alii recedendum ad urbes munitas, quidam omittendum bellum censerent. Plaga una (Materinam ipsi appellant) non continuit modo ceteros in armis, sed confestim ad certamen egit. Castra vallantem Fabium adorti sunt. Quos ubi effusos ruere in munimenta consul vidit, revocatos milites ab opere, prout loci

natura tempusque patiebatur, ita instruxit: cohorta tusque praedicatione vera qua in Tuscis, qua in Sa mnio partorum decorum, exiguam appendicem Etru sci belli conficere iubet: et vocis impiae poenas expetere, qua se urbem Romanam oppugnaturos minati sunt. Haec tanta sunt alacritate militum audita, ut clamor, sua sponte ortus, loquentem interpellaverit ducem. Ante imperium deinde concentu tubarun. ac cornuum cursu effuso in hostem feruntur. Non tanquam in viros aut armatos incurrunt: (mirabilia dictu!) signa primo eripi coepta signiferis; deinde ipsi signiferi trahi ad consulem, armatique milites ex acie in aciem transferri: et, sicubi est certamen, scutis magis, quam gladiis, geritur res. Umbonibus incussaque ala sternuntur hostes. Plus capitur hominum, quam caeditur: atque una vox ponere arma ubentium per totam fertur aciem, Itaque inter ipsum certamen facta deditio est a primis auctoribus belli. Postero insequentibusque diebus et ceteri Umbrorum populi deduntur. Öcriculani sponsione in amicitiam accepti.

XLII. Fabius, alienae sortis victor belli, in suam provinciam exercitum reduxit. Itaque ei, ob res tam feliciter gestas, sicut priore anno populus continuaverat consulatum, ita senatus in insequentem annum, quo Ap. Claudius, L. Volumnius consules fuerunt, prorogavit, maxime Appio adversante, imperium. Appium censorem petisse consulatum, comitiaque eius ab L. Furio tribuno plebis interpellata, donec se censura abdicavit, in quibusdam annalibus invenio. Creatus consul, quum collegae novum bellum, Sallentini hostes decernerentur, Romac mansit, ut urbanis artibus opes augeret, quando belli decus penes alios esset. Volumnium provinciae haud pocnituit. Multa secunda proelia fecit: aliquot urbes hostium vi cepit. Praedae erat largitor, et benigni

« PoprzedniaDalej »