Obrazy na stronie
PDF
ePub

ferri iussit, et haud procul hoste instruxit aciem. Aliquamdiu intenti utrimque steterunt, exspectantes ut ab adversariis clamor et pugna inciperet: et prius sol meridie se inclinavit, quam telum hinc aut illinc emissum est. Inde, ne infecta re abiretur, clamor ab Etruscis oritur, concinuntque tubae, et signa inferuntur. Nec segnius ab Romanis pugna initur. Concurrunt infensis animis: numero hostis, virtute Romanus superat. Anceps proelium multos utrimque, et fortissimum quemque, absumit: nec prius inclinata res est, quam secunda acies Romana ad prima signa, integri fessis, successerunt. Etrusci, quia nullis recentibus subsidiis fulta prima acies fuit, ante signa circaque omnes ceciderunt. Nullo unquam proelio fugae minus, nec plus caedis fuisset, ni obstinatos mori Tuscos nox texisset; ita ut victores prius, quam victi, pugnandi finem facerent. Post occasum solis signum receptui datum est: nocte ab utroque in castra reditum. Nec deinde quicquam co anno rei memoria dignae apud Sutrium gestum est; quia et ex hostium exercitu prima tota acies deleta uno proelio fuerat, subsidiariis modo relictis, vix quod satis esset ad castrorum praesidium: et apud Romanos tantum vulnerum fuit, ut plures post proelium saucii decesserint quam ceciderant in acie.

XXXIII. Q. Fabius insequentis anni consul belJum ad Sutrium excepit. Collega Fabio C. Marcius Rutilus datus est. Ceterum et Fabius supplementum ab Roma adduxit, et novus exercitus domo accitus Etruscis venit. Permulti anni iam erant, quum inter patricios magistratus tribunosque nulla certamina fuerant; quum ex ca familia, quac velut fatalis tum tribunis ac plebi erat, certamen oritur. Ap. Claudius censor, circunactis decem et octo mensibus, quod Aemilia lege finitum censurae spatium temporis erat, quum C. Plautius collega eius magistratu se abdicas

set, nulla vi compelli, ut abdicaret, potuit. P. Sempronius erat tribunus plebis; qui finiendae censurae intra legitimum tempus actionem susceperat, non popularem magis, quam iustam; nec in vulgus, quam optimo cuique, gratiorem. Is, quum identidem legem Aemiliam recitaret, auctoremque eius Mam. Aemilium dictatorem laudibus ferret; qui quinquennalem ante censuram, et longinquitate potestatem dominantem, intra sex mensium et anni coegisset spatium: Dic, agedum, inquit, Ap. Claudi, quidnam facturus fueris, si eo tempore, quo C. Furius et M. Geganius censores fuerunt, censor fuisses? Negare Appius, interrogationem tribuni magno opere ad causam pertinere suam. Nam, etsi tenuerit lex Aemilia eos censores, quorum in magistratu lata esset, quia post illos censores creatos eam legem populus iussisset, quodque postremum iussisset, id ius ratumque esset; non tamen aut se, aut eorum quemquam, qui post eam legem latam creati censores essent, teneri ea lege po tuisse.

XXXIV. Haec sine ullius assensu cavillante Appio, En, inquit, Quirites, illius Appii progenies, qui, decemvir in annum creatus, altero anno se ipse creavit: tertio, nec ab se, nec ab ullo creatus, privatus fasces et imperium obtinuit ; nec ante continuando abstitit magistratu, quam obruerent eum male parta, male gesta, male retenta imperia. Haec est eadem familia, Quirites, cuius vi atque iniuriis compulsi, extorres patria, Sacrum montem cepistis: haec, adversus quam tribunicium auxilium vobis comparastis: haec, propter quam duo exercitus Aventinum insedistis: haec, quae fenebres leges: haec, quae agrarias semper impugnavit: haec connubia Patrum et plebis interrupit: haec plebi ad curules magistratus iter obsaepsit : hoc est nomen multo, quam Tarquiniorum, infestius vestrae libertati. Itane tandem, Ap. Claudi, quum

centesimus iam annus sit ab Mam. Aemilio dictatore, tot censores fuerint, nobilissimi fortissimique viri, nemo eorum duodecim tabulas legit? nemo id ius esse, quod postremo populus iussisset, scivit? Imo vero omnes sciverunt; et ideo Aemiliae potius legi paruerunt, quam illi antiquae, qua primum censores creati erant, quia hanc postremam iusserat populus: et quia, ubi duae contrariae leges sunt, semper antiquae obrogat nova. An hoc dicis, Appi, non teneri Aemilia lege populum? an populum teneri, te unum exlegem esse? Tenuit Aemilia lex violentos illos censores, C. Furium et M. Geganium, qui, quid iste magistratus in republica mali facere posset, indicarunt: quum, ira finitae potestatis, Mam. Aemilium, principem aetatis suae belli domique, aerarium fecerunt: tenuit deinceps omnes censores intra centum annorum spatium: tenet C. Plautium collegam tuum, iisdem auspiciis, eodem iure creatum. An hunc non, ut qui optimo iure censor creatus esset, populus creavit? tu unus eximius es, in quo hoc praecipuum ac singulare valeat? Quem tu regem sacrificiorum crees, amplexus regni nomen, ut qui optimo iure rex Romae creatus sit, creatum se dicet? Quem semestri dictatura, quem interregno quinque dierum contentum fore putes? quem clavi figendi, aut ludorum causa dictatorem audacter crees? Quam isti stolidos ac socordes videri creditis eos, qui intra vicesimum diem, ingentibus rebus gestis, dictatura se abdicaverunt, aut qui vitio creati abierunt magistratu? Quid ego antiqua repetam? Nuper intra decem annos C. Maenius dictator, quia, quum quaestiones severius, quam quibusdam potentibus tutum erat, exerceret, contagio eius, quod quaerebat ipse, criminis obiectata ab inimicis est, ut privatus obviam iret crimini, dictatura se abdicavit. Nolo ego istam in te modestiam: ne degeneraveris a familia imperiosissima et superbissima: non die, non hora citius, quam

necesse est, magistratu abieris; modo ne excedas finitum tempus. Satis est, aut diem, aut mensem censu rae adiicere? Triennium, inquit, et sex menses ultra, quam licet Aemilia lege, censuram geram, et solus geram. Hoc quidem iam regno simile est. An collegam subrogabis, quem ne in demortui quidem locum subrogari fas est? Poenitet enim, quod antiquissimum sollenne, et solum ab ipso, cui fit, institutum deo, ab nobilissimis antistitibus eius sacri ad servorum ministerium religiosus censor deduxisti; gens antiquior originibus urbis huius, hospitio deorum immortalium sancta, propter te ac tuam censuram intra annum ab stirpe exstincta est: nisi universam rempublicam eo nefario obstrinxeris, quod ominari etiam reformidat animus. Urbs eo lustro capta est, quo, demortuo collega C. Iulio censore, L. Papirius Cursor, ne abiret magistratu, M. Cornelium Maluginensem collegam subrogavit. Et quanto modestior illius cupiditas fuit, quam tua, Appi? Nec solus, nec ultra finitum lege tempus L. Papirius censuram gessit; tamen neminem invenit, qui se postea auctorem sequeretur: omnes deinceps censores post mortem collegae se magistratu. abdicarunt. Te, nec quod dies exit censurae, nec quod collega magistratu abiit, nec lex, nec pudor coercet: virtutem in superbia, in audacia, in contemptu deorum hominumque ponis. Ego te, Ap. Claudi, pro istius magistratus maiestate ac verecundia, quem gessisti, non modo manu violatum, sed ne verbo quidem inclementiori a me appellatum vellem: sed et haec, quae adhuc egi, pervicacia tua et superbia coegit me loqui; et, nisi Aemiliae legi parueris, in vincula duci iubebo: nec, quum ita comparatum a maioribus sit, ut, comitiis censoriis nisi duo confecerint legitima suffragia, non renuntiato altero comitia differantur, ego te, qui solus censor creari non possis, solum censuram gerere patiar. Haec taliaque quum

dixisset, prendi censorem, et in vincula duci iussit. Approbantibus sex tribunis actionem collegae, tres appellanti Appio auxilio fuerunt; summaque invidia omnium ordinum solus censuram gessit.

XXXV. Dum ea Romae geruntur, iam Sutrium ab Etruscis obsidebatur: consulique Fabio, imis montibus ducenti ad ferendam opem sociis tentandasque munitiones, si qua posset, acies hostium instructa occurrit; quorum ingentem multitudinem quum ostenderet subiecta late planities; consul, ut loco paucitatem suorum adiuvaret, flectit paullulum in clivos agmen; (aspreta erant strata saxis) inde signa in hostem obvertit. Etrusci, omnium, praeterquam multitudinis suae, qua sola freti erant, immemores, proelium ineunt adeo raptim et avide, ut, abiectis missilibus, quo celerius manus consererent, stringerent gladios, vadentes in hostem. Romanus contra nunc tela, nunc saxa, quibus eos affatim locus ipse armabat, ingerere. Igitur scuta galeaeque ictae quum etiam, quos non vulneraverant, turbarent, (neque subire erat facile ad propiorem pugnam, neque missilia habebant, quibus eminus rem gererent) stantes et expositos ad ictus quum iam satis nihil tegeret, quosdam etiam pedem referentes fluctuantemque et instabilem aciem, redintegrato clamore, strictis gladiis hastati et principes invadunt. Eum impetum non tulerunt Etrusci, versisque signis, fuga offusa castra repetunt. Sed equites Romani, praevecti per obliqua campi, quum se fugientibus obtulissent, omisso ad castra itinere, montes petunt. Inde · inermi paene agmine ac vexato vulneribus in silvam Ciminiam penetratum. Romanus, multis millibus Etruscorum caesis, duodequadraginta signis militaribus captis, castris etiam hostium cum praeda ingenti potitur. Tum de persequendo hoste agitari coeptum.

« PoprzedniaDalej »