Obrazy na stronie
PDF
ePub

XXVIII. Consules, egregia victoria parta, protinus inde ad Bovianum oppugnandum legiones ducunt: ibique hiberna egerunt, donec ab novis consulibus L. Papirio Cursore quintum, C. Iunio Bubulco iterum, nominatus dictator C. Poetelius cum M. Foslio magistro equitum exercitum accepit. Is, quum audisset arcem Fregellanam ab Samnitibus captam, omisso Boviano ad Fregellas pergit: unde, nocturna Samnitium fuga sine certamine receptis Fregellis, praesidioque valido imposito, in Campaniam reditum maxime ad Nolam armis repetendam. Eo se intra moenia, sub adventum dictatoris, et Samnitium omnis multitudo et Nolani: agrestes contulerant. Dictator, urbis situ circumspecto, quo apertior aditus ad moenia esset, omnia aedificia (et frequenter ibi habitabatur) circumiecta muris incendit: nec ita multo post, sive a Poetelio dictatore, sive ab C. Iu nio consule (nam utrumque traditur) Nola est capta. Qui captae decus Nolae ad consulem trahunt, adijciunt, Atinam et Calatiam ab eodem captas; Poetelium autem, pestilentia orta, clari figendi causa dictatorem dictum. Suessa et Pontiae eodem anno coloniae deductae sunt. Suessa Auruneorum fuerat: Volsci Pontias, insulam sitam in conspectu litoris sui, incoluerant. Et, Interamna et Casinum ut de. ducerentur coloniae, senatusconsultum factum est: sed triumviros creavere, ac misere colonorum quattuor millia insequentes consules M. Valerius, P. Decius.

XXIX. Profligato ferc Samnitium bello, priusquam ea cura decederet Patribus Romanis, Etrusci beli fama exorta est. Nec erat ea tempestate gens alia, cuius secundum Gallicos tumultus arma terribiliora essent, quum propinquitate agri, tum multitudine hominum. Itaque, altero consulum in Samnio reliquias belli persequente, P. Decius, qui graviter

[ocr errors]

aeger Romae restiterat, auctore senatu dictatorem C. Iunium Bubulcum dixit. Is, prout rei magnitudo postulabat, omnes iuniores sacramento adigit: arma, quaeque alia res poscit, summa industria parat: nec tantis apparatibus elatus de inferendo bello agitat, quieturus haud dubie, nisi ultro arma Etrusci inferrent. Eadem in comparando cohibendoque bello consilia-et apud Etruscos fuere. Neutri finibus egressi. Et censura clara eo anno Ap. Claudii et C. Plautii fuit; inemoriae tamen felicioris ad posteros nomen Appii, quod viam munivit, et aquam in urbem duxit, eaque unus perfecit; quia, ob infamem atque invidiosam senatus lectionem verecundia victus, col. lega magistratu sc abdicaverat. Appius, iam inde antiquitus insitam pertinaciam familiae gerendo, solus censuram obtinuit. Eodem Appio auctore, Potitii, gens, cuius ad aram Maximam Herculis familiare sacerdotium fuerat, servos publicos, ministerii delegandi causa, sollennia eius sacri docuerat. Traditur inde dictu mirabile, et quod dimovendis statu suo sacris religionem facere posset, quum duodecim familiae ea tempestate Potitiorum cssent, puberes ad triginta, omnes intra annum cum stirpe exstinctos: nec nomen tantum Potitiorum interisse, sed censorem etiam Appium, memori deûm ira, post aliquot annos luminibus captum.

XXX. Itaque consules, qui cum annum secuti sunt, C. Iunius Bubulcus tertium et A. Acmilius Barbula iterum, initio anni questi apud populum, deforinatum ordinem prava lectione senatus, qua potiores aliquot lectis practeriti essent; negaverunt, eam le ctionein se, quae sine recti pravique discrimine ad gratiam ac libidinem facta esset, observaturos: et senatum extenplo citaverunt eo ordine, qui ante censores Ap. Claudium et C. Plautium fuerat. Et dun imperia eo anno dari coepta per populum, utraque

pertinentia ad rem militarem: unum, ut tribuni mili. tum seni deni in quattuor legiones a populo crearentur; quae antea, perquam paucis suffragio populi relictis locis, dictatorum et consulum ferme fuerant beneficia. Tulere eam rogationem tribuni plebei L. Atilius, C. Marcius. Alterum, ut duumviros navales classis ornandae reficiendaeque causa idem populus iuberet. Lator huius plebisciti fuit M. Decius tribunus plebis. Eiusdem anni rem dictu parvam praeterirem, ni ad religionem visa esset pertinere. Tibicines, quia prohibiti a proximis censoribus erant in aede lovis vesci, quod traditum antiquitus erat; aegre passi, Tibur uno agmine abierunt: adeo ut nemo in urbe esset, qui sacrificiis praecineret. Eius rei religio tenuit senatum; legatosque Tibur miserunt, ut darent operam, ut hi homines Romanis restituerentur. Tiburtini, benigne polliciti, primum accitos eos in curiam hortati sunt, uti reverterentur Romam: postquam perpelli nequibant, consilio, haud abhorrente ab ingeniis hominum, eos aggrediuntur. Die festo alii alios per speciem celebrandarum cantu epularum invitant, et vino, cuius avidum ferme genus est, oneratos sopiunt: atque ita in plaustra somno vinctus coniiciunt, ac Roniam deportant: nec prius sensere, quam, plaustris in foro relictis, plenos crapulae eos lux oppressit. Tunc concursus populi factus, impetratoque, ut manerent, datum, ut triduum quotannis ornati, cum cantu atque hac, quae nunc sollennis est, licentia per urbem vagarentur: restitutumque in aede vescendi ius iis, qui sacris praecinerent. Haec inter duorum ingentium bellorum curam gerebantur.

XXXI. Consules inter se provincias partiti; Iunio Samnites, Aemilio novum bellum Etruria sorte obvenit. In Sannio Cluviam, praesidium Romanum, quia nequiverat vi capi, obsessum fame in deditio

nem acceperant Samnites, verberibusque foedum in modum laceratos occiderant deditos. Huic infensus crudelitati lunius, nihil antiquius oppugnatione Cluviana ratus, quo die aggressus est moenia, vi cepit, atque omnes puberes interfecit. Inde-victor exerci. tus Bovianum ductus. Caput hoc erat Pentrorum Samnitium, longe ditissimum atque opulentissimum armis virisque. Ibi quia haud tantum irarum erat, spe praedae milites accensi, oppido potiuntur. Minus itaque saevitum in hostes est: praedae plus paene, quam ex omni Samnio unquam, egestum, benigneque omnis militi concessa. Et postquam praepotentem armis Romanum nec acies subsistere ullae, nec castra, nec urbes poterant; omnium principum in Samnio eo curae sunt intentae, ut insidiis quaereretur locus, si qua licentia populando effusus exercitus excipi ać circumveniri posset. Transfugae agrestes et captivi quidam, pars forte, pars consilio oblati, congruentia ad consulem afferentès, quae et vera erant, pecoris vim ingentem in saltum avium compulsam esse, perpulerunt, ut praedatum eo expeditae ducerentur legiones. Ibi ingens hostium exercitus itinera occultus insederat, et, postquam intrasse Romanos vidit saltum, repente exortus cum clamore ac tumultu incautos invadit. Et primo nova res trepidationem fecit, dum arma capiunt, sarcinas congerunt in medium: dein, postquam, ut quisque liberaverat se onere, aptaveratque armis, ad signa undique coibant, et notis ordinibus in vetere disciplina militiae, iam sine praecepto ullius sua sponte struebatur acies, consul, ad ancipitem maxime pugnam advectus, desilit ex equo, et lovem Martemque atque alios testatur deos, se, nullam suam gloriam inde, sed praedam militi quaerentem, in eum locum devenisse: neque in se aliud, quam nimiam ditandi ex hoste militis curam, reprehendi posse. Ab eo se dedecore nullam

[ocr errors]

rem aliam , quam virtutem militum, vindicaturam: conniterentur modo uno animo omnes invadere hostem, victum acie, castris exutum, nudatum urbibus, ultimam spem furto insidiarum tentantem, et loco, non armis, fretum. Sed quem esse iam virtuti Romanae inexpugnabilem locum? Fregellana arx, Soranaque, et ubicunque iniquo successum erat loco, memorabantur. His accensus miles, omnium immemor difficultatium, vadit adversus imminentem hostium aciem. Ibi paullum laboris fuit, dum in adversum clivum erigitur agmen: ceterum, postquam prima signa planitiem summam ceperunt, sensitque acies aequo se iam institisse loco, versus extemplo est terror in insidiatores, casdemque latebras, quibus se paullo ante texerant, palati atque inermes fuga repetebant: sed loca difficilia, hosti quaesita, ipsos tum sua fraude impediebant. Itaque ergo perpaucis effugium patuit: caesa ad viginti millia hominum, victorque Romanus ad oblatam ultro ab hoste praedam pecorum discurrit.

XXXII. Dum haec geruntur in Samnio, iam omnes Etruriae populi praeter Arretinos ad arma ierant, ab oppugnando Sutrio, quae urbs, socia Romanis, velut claustra Etruriae erat, ingens orsi bellum. Eo alter consulum Aemilius cum exercitu ad fiberandos obsidione socios venit. Advenientibus Romanis, Sutrini commeatus benigne in castra ante urbem posita advexere. Etrusci diem primum consultando, maturarent, traherentne bellum, traduxerunt. Postero die, ubi celeriora, quam tutiora, consilia magis placuere ducibus, sole orto signum pugnac propositum est, armatique in aciem procedunt. Quod postquam consuli nuntiatum est, extemplo tesseram dari iubct, ut prandeat niles, firmatisque cibo viribus arma capiat. Dicto parctur. Consul, ubi armatos paratosque vidit, signa extra vallum pro

« PoprzedniaDalej »