Obrazy na stronie
PDF

foedere negato, indutiae biennii, quum per aliquot dies fatigassent singulos precibus, impetratae. T Et ex Apulia Teanenses Canusinique populationibus fessi, obsidibus L. Plautio consuli datis, in deditionem venerunt. Eodem anno primum praefecti. Capuae creari coepti, legibus ab L. Furio praetore datis: quum utrumque ipsi pro remedio aegris rebus discordia intestina petissent. Et duae Romae additae tribus, Ufentina ac Falerina. Inclinatis semel in Apulia rebus, Teates quoque Apuli ad novos consules, C. lunium Bubulcum, Q. Aemilium Barbulam, foedus petitum venerunt, pacis per omnem Apuliam praestandae populo Romano auctores. Id audacter spondendo impetravere, ut foedus daretur: neque ut aequo tamen foedere, sed ut in ditione populi Romani essent. . Apulia perdomita, (nam Forento quoque valido oppido Iunius potitus erat) in Lucanos perrectum: inde repentino adventu Aemilii consulis Nerulum vi captum. Et postquam res Capuae stabilitas Romana disciplina fama per socios yulgavit ; Antiatibus quoque, qui se sine legibus certis, sine magistratibus agere- querebantur, dati ab senatu ad iura statuenda ipsius coloniae patroni: nec arma modo, sed iura etiam Romana late pollebant. XXI. C. lunius Bubulcus et Q. Aemilius Barbula consules exitu anni non consulibus ab se creatis, Sp. Nautio et M. Popillio, ceterum dictatori L. Aemilio legiones tradiderunt. Is, cum L. Fulvio magistro equitum Saticulam oppugnare adortus, rebellandi causam Samnitibus dedit. Duplex inde terror illatus Romanis. Hinc Samnis, magno exercitu coacto ad eximendos obsidione socios, haud procul castris Romanorum castra posuit: hinc Saticulani magno cum tumultu, patefactis repente portis, in stationes ho

.stium incurrerunt. Inde pars utraque, spe alieni.

umagis auxilii, quam viribus freta suis, iusto mox

proelio inito Romanos urgent. Et, quanquam anceps dimicatio erat, tamen utrimque tutam aciem dictator habuit; quia et locum haud facilem ad circumveniendum cepit, et diversa statuit signa. Infestior tamen in erumpentes incessit: nec magno certamine intra moenia compulit. Tum totam aciem in Samnites obvertit. Ibi plus certaminis fuit. Victoria sicnt sera, ita nec dubia, nec varia fuit. - Fusi in castra Samnites, exstinctis nocte ignibus, tacito agmine abeunt: et, spe abiectaSaticulae tuendae, Plistiam ipsi, socios Romanorum, ut parem dolorem hosti redderent, circumsidunt. XXII. Anno circumaeto, bellum deinceps ab dictatore Q. Fabio gestum est. Consules novi, sicut superiores, Romae manserunt: Fabius, ad accipiendum ab Aemilio exercitum, ad Saticulam cum supplemento venit. Neque enim Samnites ad Plistiam manserant: sed, accitis ab domo novis militibus, multitudine freti, castra eodem, quo antea, loco posuerunt: lacessentesque proelio Romanos avertere ab obsidione conabantur. Eo intentius dictator in -moenia hostium versus, id bellum tantum ducere, quod urbem oppugnabat: securior ab Samnitibus agere, stationibus modo oppositis, ne qua in castra vis fieret. Eo ferocius adequitare Samnites vallo, neque otium pati. Et quum iam prope in portis castrorum esset hostis, nihil consulto dictatore, magister equitum Q. Aulius Cerretanus, magno tumultu cum ' omnibus turmis equitum evectus, summovit hostem. Tum in minime pertinaci genere pugnae sic fortuna exercuit opes, ut insignes utrimque elades et clara ipsorum ducum ederet funera. Prior Samnitium imperator, aegre patiens, quo tam ferociter adequitasset, inde se fundi fugarique, orando hortandoque equites proelium integravit. In quem, insignem inter suos cientem pugnam, magister equitum Romanus infesta cuspide ita permisit equum, ut uno ictn exanimem equo praecipitaret: nec, ut fit, ad ducis casum perculsa magis, quam irritata, est multitudo. Omnes, qui circa erant, in Aulium, temere invectum per hostium turmas, tela coniecerunt: fratri praecipuum decus ulti Samnitium imperatoris dederunt. ls victorem detractum ex equo magistrum equitum, plenus maeroris atque irae, trucidavit: nec multum afuit, quin corpore etiam, quia inter hostiles ceciderat turmas, Samnites potirentur. Sed extemplo ad pedes descensum ab Romanis est, coactique idem SaImmites facere. Et repentina acies circa corpora ducum pedestre proelium iniit, quo haud dubie supe. rat Romanus: recuperatumque Aulii corpus, mixta cum dolore laetitia, victores in castra referunt. Sa. mnites, duce amisso, et per equestre certamen tenta„ tis viribus, omissa Saticula, quam nequicquam defendi rebantur, ad Plistiae obsidionem redeunt; intraque paucos dies Saticula Romanus per deditionem, Plistia per vim Samnis potitur. XXIII. Mutata inde belli sedes est: ad Soram ex Samnio Apuliaque traductae legiones. Sora ad Samnites defecerat, interfectis colonis Romanorum. Quo quum prior Romanus exercitus, ad ulciscendam civium necem recuperandamque coloniam, magnis itineribus praevenisset, et sparsi per vias speculatores, sequi legiones Samnitium, nec iam procul abesse, alii super alios, nuntiarent ; obviam itum hosti, atque ad Lautulas ancipiti proelio dimicatum est. Non caedes, non fuga alterius partis, sed nox incertos, victi victoresne essent, diremit. Invenio apud quosdam, adversam eam pugnam Romanis fuisse, atque in ea cecidisse Q. Aulium, magistrum equitumSuffectus in locum Aulii C. Fabius magister equitum cum exercitu novo ab Roma advenit; et, per praemissos nuntios consulto dictatore, ubi subsisteret, quove tempore, et qua ex parte hostem aggrederetur, substitit occultus, ad omnia, satis exploratis consiliis. Dictntor, quum per aliquot dies post pugnam continuisset suos intra vallum, obsessi magis quam obsidentis modo, signum repente pugnae proposuit; et, efficacius ratus ad accendendos virorum fortium animos, nullam alibi, quam in semet ipso, cuiquam relictam spem, de magistro equitum novoque exercitu militem celavit. Et, tanquam nulla, nisi in eruptione, spes esset, Loeis, inquit, angustis, milites, deprehensi, nisi quam victoria patefecerimus, viam nullam habemus. Stativa nostra munimento satis, tuta: sunt; sed inopia eadem infesta. Nam et circa omnia defecerunt, unde subvehi commeatus poterant; et, si homines iuvare velint, iniqua, loca sunt: Itaque non frustrabor ego vos, castra hic relinquendo, in quae, infecta victoria, sicut pristimo die, vos recipiatis. Arnis munimenta, non munimentis arma, tuta esse debent. Castra habeant repetantque, quibus operae est trahere bellum : nos omnium rerum respectum, praeterquam victoriae, nobis abscidamus. Perte signa in hostem: ubi extra vallum agmen excesserit, castra, quibus imperatum est, incendant: damna vestra, milites, omnium circa, qui defecerunt, populorum praeda sarcientur. ^ Et oratione dictatoris, quae necessitatis ultimae index erat, milites accensi vadunt in hostem, et respectus ipse ardentium castrorum, quanquam yroximis tantum (ita enim iusserat dictator) ignis est subditus, haud parvum fuit irritamentum. Itaque, velut vecordes illati, signa primo impetu hostium turbant; et in tempore, postquam ardentia procul vigit castra magister equitum, (id convenerat signum) hostium terga invadit. Ita circumventi Samnites, qua potest quisque, fugam per diversa petunt. Ingens multitudo, in unuin metu conglobata, ac semet ipsam turba impediens, in medio caesa, Capta bo

stium castra direptaque; quorum praeda onustum militem in Romana castra dictator reducit, haudquaquam tam victoria laetum, quam quod, praeter exiguam deformatam incendio partem, cetera contra spem salva invenit. XXIV. Ad Soram inde reditum; novique consules M. Poetelius, C. Sulpicius exercitum ab dictatore Fahio accipiunt, magna parte veterum militum dimissa, novisque cohortibus in supplementum adductis. Ceterum, quum propter difficilem, urbis situm nec oppugnandi satis certa ratio iniretur, et aut tempore onginqua, aut praeceps periculo victoria esset; Soranus transfuga, clam ex oppido profectus, quum ad vigiles Romanos penetrasset, duci se extemplo ad consules iubet, deductusque traditurum urbem promittit. Visus inde, quum, quonam modo id praestaturus esset, percunctantes doceret, haud vana afferre, perpulit, prope adiuncta moenibus Romana castra ut sex millia ab oppido removerentur: fore, ut minus intentae in custodiam urbis diurnae stationes ac nocturnae vigiliae essent. Ipse insequenti nocte, sub oppido silvestribus locis cohortibus insidere iussis, decem milites delectos secum per ardua ac prope invia in arcem ducit; pluribus, quam pro numero virorum, missilibus telis eo collatis. Ad haec saxa erant, et temere iacentia, ut fit, in aspretis, et de industria etiam, quo locus tutior esset, ab oppidanis congesta. Ubi quum constituisset Romanos, semitamque angustam et arduam, erectam ex oppido in arcem, ostendisset: Hoc quidem ascensu, inquit, vel tres armati quamlibet multitudinem arcuerint: vos et decem mumero, et, quod plus est, Romani, Romanorumque fortissimi viri estis. Et locus pro vobis, et nox erit, quae onnia ex incerto maiora territis ostentat. Ego iam terrore omnia implebo: vos arcem intenti tenete. Decurrit inde, quanto maxime poterat cum tumultu, ad

« PoprzedniaDalej »