Obrazy na stronie
PDF
ePub

equis insidentes, raros, quibus ferrum in manu sit, invenies: equosque dum praeda onerant, caede inermes, cruentamque illis praedam redde. Mihi legiones peditumque pugna curae erunt : penes te equestre sit decus.

XXXIX. Equitum acies, qualis quae esse instructissima potest, invecta in dissipatos impeditosque hostes, caede omnia replet. Inter sarcinas omissas repente, obiacentes pedibus fugientium consternatorumque equorum, neque pugnae, neque fugae satis potentes, caeduntur. Tum, deleto prope equitatu hostium, M. Fabius, circumductis paullulum alis, ab tergo pedestrem aciem adoritur. Člamor inde novus accidens et Samnitium terruit animos; et dictator, ubi respectantes hostium antesignanos, turbataque signa, et fluctuantem aciem vidit, tum appellare, tum adhortari milites, tribunos principesque ordinum nominatim ad iterandam secum pugnam vocare. Novato clamore, signa inferuntur: et, quicquid progrediebantur, magis magisque turbatos hostes cernebant. Eques ipse iam primis erat in conspectu: et Cornelius, respiciens ad manipulos militum, quod manu, quod voce poterat, monstrabat, vexilla se suorum parmasque cernere equitum. Quod ubi auditum simulque visum est, adeo repente laboris, per diem paene totum tolerati, vulnerumque obliti sunt, ut haud secus, quam si tum integri e castris signum pugnae accepissent, concitaverint se in hostem. Nec ultra Samnis tolerare terrorem equitum, peditumque vim potuit: partim in medio caesi, partim in fugam dissipati sunt. Pedes restantes ac circumventos cecidit: ab equite fugientium strages est facta; inter quos et ipse imperator cecidit. Hoc demum proelium Samnitium res ita infregit, ut omnibus conciliis fremerent, minime id quidem mirum esse, si impio bello, et contra foedus suscepto, infestioribus merito diis quam hominibus, nihil prospere agerent. Expiandum

id bellum magna mercede, luendumque esse. Id referre tantum, utrum supplicia noxio paucorum, an omnium innoxio praebeant sanguine: audebantque iam quidam nominare auctores armorum. Unum maxime nomen per consensum clamantium Brutuli Papii exaudiebatur. Vir nobilis potensque erat, haud dubie proximarum indutiarum ruptor. De eo coacti referre praetores decretum fecerunt, Ut Brutulus Papius Romanis dederetur, et cum eo praeda omnis Romana, captivique ut Romam mitterentur ; quaeque res per fetiales ex foedere repetitae essent, secundum ius fasque restituerentur. Fetiales Romam, ut censuerunt, missi, et corpus Brutuli exanime: ipse morte voluntaria ignominiae se ac supplicio subtraxit. Placuit cum corpore bona quoque eius dedi. Nihil tamen earum rerum, praeter captivos, ac si qua cognita ex praeda sunt, acceptum est: ceterarum rerum irrita fuit deditio. Dictator ex senatusconsulto triumphavit.

XL. Hoc bellum a consulibus bellatum, quidam auctores sunt, eosque de Samnitibus triumphasse: Fabium etiam in Apuliam processisse, atque inde magnas praedas egisse. Nec discrepat, quin dictator eo anno A. Cornelius fuerit: id ambigitur, belline gerendi causa creatus sit; an ut esset, qui ludis Romanis, quia L. Plautius praetor gravi morbo forte implicitus erat, signum mittendis quadrigis daret; functusque eo haud sane memorandi imperii ministerio, se dictatura abdicaret: nec facile est, aut rem rei, aut auctorem auctori pracferre. Vitiatam memoriam funebribus laudibus reor, falsisque imaginum titulis, dum familia ad se quaeque famam rerum gestarum honorumque fallente mendacio trahunt. Inde certe et singulorum gesta et publica monumenta rerum confusa. Nec quisquam aequalis temporibus illis scriptor exstat, quo satis certo auctore stetur.

EPITOME LIBRI IX.

T. Veturius et Sp. Postumius apud Caudinas Furcas, deducto in locum artum exercitu, quum nulla spes evadendi esset, foedere cum Samnitibus facto, et sexcentis equitibus Romanis obsidibus datis, ita exercitum abduxerunt, ut omnes sub iugum mitterentur. Iidemque, auctore Sp. Postumio consule, qui in senatu suaserat, ut eorum deditione, quorum culpa tam do✨ forme foedus ictum erat, publica fides liberaretur, cum duobus tribunis plebis et omnibus, qui foedus spo-. ponderant, dediti Samnitibus, non sunt recepti: nec multo post fusis a Papirio Cursore Samnitibus et sub sugum missis, receptisque sexcentis equitibus Romanis, qui obsides dati erant, pudor prioris flagitii abolitus est. Tribus duae adiectae sunt, Ufentina et Falerina. Suessa et Pontiae coloniae deductae sunt. 4p. Ciaudius censor aquam perduxit; viam stravit, quae Appia vocata est; libertinorum filios in senatum legit. Ideoque, quoniam is ordo videbatur inquinatus indignis, sequentis anni consules in senatu legendo observaverunt, quemadmodum ante per proximos censores observatum fuerat. Res praeterea contra Apulos, Etruscos, Umbros, Marsos, Pelignos, Aequos et Samnites, quibus foedus erat restitutum, prospere gestas continet. Flavius scriba, libertino patre natus, aedilis curulis fuit per forensem factionem creatus: quae quum comitia et campum turbaret, et in iis propter nimias vires dominaretur, a Q. Fabio censore in quattuor tribus redacta est, quas urbanas appellavit. Eaque res Fabio Maximo nomen dedit. In hoc libro mentio Alexandri Magni, qui temporibus his fuit; et, aestimatis populi Romani viribus, quae tunc erant, col

ligitur, si Alexander in Italiam traiecisset, non tam facilem ei victoriam de populo Romano fore, quam de iis gentibus, quas ad Orientem imperio suo subiecerat.

T. LIVII PATAVINI
LIBER IX.

Sequitur hunc annum nobilis clade Romana Caudina pax, T. Veturio Calvino, Sp. Postumio consulibus. Samnites eo anno imperatorem C. Pontium, Herennii filium, habuerunt, patre longe prudentissimo natum, primum ipsum bellatorem ducemque. Is, ubi legati, qui ad dedendas res missi erant, pace infecta redierunt, Ne nihil actum, inquit, hac legatione censeatis, expiatum est, quicquid ex foedere rupto irarum in nos coelestium fuit. Satis scio, quibuscumque diis cordi fuit, subigi nos ad necessitatem dedendi res, quae a nobis ex foedere repetitae fuerant, iis non fuisse cordi tam superbe ab Romanis foederis expiationem spretam. Quid enim ultra fieri ad placandos deos mitigandosque homines potuit, quam quod nos fecimus? Res hostium in praeda captas, quae belli iure nostrae videbantur, remisimus: auctores belli, quia vivos non potuimus, perfunctos iam fato dedidimus: bona eorum, ne quid ex contagione noxae remaneret penes nos, Romam portavimus. Quid ultra tibi, Romane, quid foederi, quid diis arbitris foederis debeo? Quem tibi tuarum irarum, quem meorum suppliciorum iudicem feram? Neminem, neque populum, neque privatum, fugio. Quod si nihil cum potentiore iuris humani relinquitur inopi, at ego ad deos vindices intolerandae superbiae confugiam; et precabor, ut iras suas vertant in eos, quibus non suae redditae res, non alienae

accumulatae satis sint; quorum saevitiam non mors noxiorum, non deditio exanimatorum corporum, non bona sequentia domini deditionem exsatient; placari qui nequeant, nisi hauriendum sanguinem laniandaque viscera nostra praebuerimus. Iustum est bellum, Samnites, quibus necessarium; et pia arma, quibus nulla nisi in armis relinquitur spes. Proinde, quum rerum humanarum maximum momentum sit, quam propitiis rem, quam adversis agant diis, pro certo habete, priora bella adversus deos magis, quam homines, gessisse; hoc, quod instat, ducibus ipsis diis gesturos.

II. Haec, non laeta magis, quam vera, vaticinatus, exercitu educto, circa Caudium castra, quam potest occultissime, locat: inde ad Calatiam, ubi iam consules Romanos castraque esse audiebat, milites decem pastorum habitu mittit: pecoraque diversos, alium alibi, haud procul Romanis pascere iubet praesidiis: ubi inciderint in praedatores, ut idem omnibus sermo constet, legiones Samnitium in Apulia esse, Luceriam omnibus copiis circumsedere: nec procul abesse, quin vi capiant. Iam is etiam rumor ante, de industria vulgatus, venerat ad Romanos; sed fidem auxere captivi, eo maxime, quod sermo inter omnes congruebat. Haud erat dubium, quin Lucerinis opem Romanus ferret, bonis ac fidelibus sociis; simul ne Apulia omnis ad praesentem terrorem deficeret: ea modo, qua irent, consultatio fuit. Duae ad Luce riam ferebant viae; altera praeter oram superi maris patens apertaque, sed, quanto tutior, tanto fere longior; altera per Furculas Caudinas brevior. Sed ita natus locus est. Saltus duo alti angusti silvosique sunt, montibus circa perpetuis inter se iuncti: iacet inter eos satis patens clausus in medio campus, herbidus aquosusque, per quem medium iter est. Sed ante, quam venias ad eum, intrandae primae angustiae sunt: et aut eadem, qua te insinuaveris, retro

« PoprzedniaDalej »