Obrazy na stronie
PDF
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

Duo novi magistratus adiecti sunt, praetura et curulis aedilitas. Pestilentia civitas laboravit, eamque insignem fecit mors Furii Camilli: cuius remedium et finis quum per novas religiones quaereretur, ludi scenici tunc primum facti sunt. Quum dies L. Manlio dicta esset a M. Pömponio tribuno plebis propter delectum acerbe actum, et T. Manlium filium rus relegatum sine ullo crimine ; adolescens ipse, cuius relegatio patri obiiciebatur, venit in cubiculum tribuni, strictoque gladio coegit eum in verba sua iurare, non perseveraturum se in accusatione. Quum telluris hiatu tota ad ultimum territa patria foret, tunc omnia pretiosa missa sunt in praealtam voraginem urbis Romanae : in eam Curtius armatus, sedens equo, se praecipitavit, eaque expleta est. T. Manlius adolescens, qui patrem a tribunicia vexatione vindicaverat, contra Gallum, provocantem aliquem ex militibus Romanis, in singulare certamen descendit, eique occiso torquem aureum detraxit : quem ipse postea tulit, et ex eo Torquatus est muncupatus. - Duae tribus additae, Pomptina et Publilià. Licinius Stolo lege ab ipso lata damnatus est, quod plus quingentis iugeribus

T. ILiv. '1'o»i. II. A

[graphic]

agri possideret. M. Valerius tribunus militum Gal-
lum, a quo provocatus erat, insidente galeae corvo, et
unguibus rostroqve hostem infestante, occidit, et ex eo
Corvi nomen accepit ; consulque proximo anno, quum
annos viginti tres haberet, ob virtutem creatus est.
Amicitia cum Karthaginiensibus iuncta. Campani,
quum urgerentur a Samnitibus bello, auxilio adversus
eos a senatu petito, quum id non impetrarent, urbem
atque agros populo Romano dediderunt: ob quam cau-
sam ea, quae populi Romani facta essent, defendi bello
adversus Samnites placuit. Quum ab A. 4Cornelio com-
sule exercitus in iniquum locum deductus in magno
discrimine esset, P. Decii Muris tribuni militum opera
servatus est. Qui, oceupato colle super id iugum, in
quo Samnites consederant, occasionem consuli in ae-
quiorem locum evadendi dedit : ipse ab hostibus cir-
cumsessus erupit. Quum milites Romani, qui Capuae
in praesidio erant relicti, de ea occupanda urbe con-
spirassent, et, detecto consilio, metu supplicii a populo
Romano defecissent ; per M. Valerium Corvum dicta-
torem, qui consilio suo eos a furore revocaverat, pa-
triae restituti sunt. Res praeterea cuntra Hermicos,
et Gallos, et Tiburtes, et Privernates, et Tarquiniem-
ses, et Samnites, et Volscos prospere gestas continet.
-

[ocr errors]

Annus hic erit insignis novi hominis consulatu, insignis novis duobus magistratibus, praetura et curuli aedilitate. Hos sibi patricii quaesivêre honores pro concesso plebi altero consulatu. Plebes consulatum L. Sextio, cuius lege Portus erat, dedit: Patres prae

[ocr errors][merged small][graphic]

turam Sp. Furio M. filio Camillo; aedilitatem Cn. Quinctio Capitolino et P. Cornelio Scipioni, suarum gentium viris, gratia campestri ceperunt. I,. Sextio collega ex Patribus datus L. Aemilius Mamercinus. Principio anni et de Gallis, quos prino palatos per ` Apuliam congregari iam fama erat, et de Hernicorum defectione agitata mentio. Quum de industria omnia, ne quid per plebeium consulem ageretur, proferrentur, silentium omnium rerum ac iustitio simile otium fuit: nisi quod non patientibus tacitum tribunis, quod pro consule uno plebeio tres patricios magistratus, curulibus sellis praetextatos tanquam comsules sedentes, nobilitas sibi sumpsisset, praetorem quidem etiam iura reddentem, et collegam consulibus, atque iisdem auspiciis creatum, verecundia inde imposita est senatui ex Patribus iubendi aediles eurules creari. \ Primo, ut alternis annis ex plebe fierent, convenerat: postea promiscuum fuit. Inde, L. Genucio et Q. Servilio consulibus, et ab seditione et a bello quietis rebus, ne quando a metu ac periculis vacarent, pestilentia ingens orta. Censorem, aedilem curulem, tres tribunos plebis mortuos ferunt, pro portione et ex multitudine alia multa funera fuisse: maximeque eam pestilentiam insignem mors quam matura, tam acerba, M. Furii fecit. Fuit enim vere vir unicus in omni fortuna: princeps pace belloque prius, quam exsulatum iret; clarior in exsilio vel desiderio civitatis, quae capta absentis imploravit opem, vel felicitate, qua restitutus in patriam secum patriam ipsam restituit. Par deinde per quinque et viginti annos (tot enim postea vixit) titulo tantae gloriae fuit, dignusque habitus, quem secundum a Romulo conditorem urbis Romanae ferrent. II. Et hoc et insequenti anno, C. Sulpicio Petico, C. Licinio Stofone consulibus, pestilentia fuit. 'Eu nihil dignum memoria actum, nisi quod pacis deuin '

va

exposcendae causa tertio tum post conditam urbem leetisternium fuit. Et quum vis morbi nec humanis consiliis nec ope divina levaretur, victis superstitione animis, ludi quoque scenici, nova res bellicoso populo, (nam circi modo spectaculum fuerat) inter alia eoelestis irae placamina instituti dicuntur. Ceterum parva quoque, (ut ferme principia omnia) et ea ipsa peregrina res fuit. Sine carmine ullo, sine imitandorum carminum actu, ludiones ex Etruria acciti, ad tibicinis modos saltantes, haud indecoros motus more Tusco dabant. Imitari deinde eos iuventus, simul inconditis inter se iocularia fundentes versihus, coepere; nec absoni a voce motus erant. Accepta itaque res saepiusque usurpando excitata. Vermaculis artificibus, quia hister Tusco verbo ludio vocabatur, nomen histrionibus inditum: qui non, sicut ante, Fescennino versu similem incompositum temere ac rudem alternis iaciebant; sed impletas modis saturas, descripto iam ad tibicinem cantu, motuque congruenti peragebant. Livius post aliquot annos, qui ab saturis ausus est primus argumento fa' buiam serere, (idem scilicet, id quod omnes tum erant, suorum carminum actor) dicitur, quum saepius revocatus vocem obtudisset, venia petitâ puefum ad canendum;ante tibicinem quum statuisset, canticumlegisse aliquanto magis vigénte motu, quia nihil vocis usus impediebat. Inde ad manum cantari histrionibus coeptum, diverbiaque tantum ipsorum voci relicta. Postquam lege hac fabularum ab risu . ac soluto ioco res avocabatur, et ludus in artem paullatim verterat; iuventus, histrionibus fabellarum actu relicto, ipsa inter se more antiquo ridicula intexta versibus iactitare coepit: quae inde exodia postea appellata, consertaque fabellis potissimum Atellanis , sunt. Quod genus ludorum ab Oscis acceptuum tenuit iuventus, nec ab histrionibus pollui

[ocr errors]
[merged small][ocr errors]
« PoprzedniaDalej »