Obrazy na stronie
PDF
ePub

et in cordibus dolor, executor scelerum, tanquam carnifex ream naturam destruens. Haec non esse casu ita nata manifestum est.

quoque gustaturos esse illud divinum nectar. Ita- | strantes Deum, et discernentes honesta et turpia, que et definitionem iusticiae acceptam alicunde ex sermonibus non indoctorum hominum, detorserunt ad has suas imposturas: Iusticia est societas cum Deo, cum aequalitate. Societatem cum Deo interpretabantur esse illos adflatus, et aequalitatem deinde intelligebant, non ordinatam lege divina aequalitatem, sed confusiones coniugiorum, Platonicam communicationem facultatum, seditiones contra Magistratus etc.

Tantos furores extitisse illis foelicioribus temporibus, cum adhuc viverent, qui Apostolos audiverant (nam Polycarpus auditor loannis Apostoli vidit Martionem) vix credibile esset, nisi has historias recitarent scriptores digni fide, Clemens, Iustinus, Epiphanius et alii. Sed proh dolor multa similia exempla vidit nostra aetas. Aliquoties a talibus impostoribus falso praetextu religionis motae sunt seditiones, et fuerunt multorum tragici exitus. Necesse est igitur saepe moneri iuniores de suis et publicis periculis.

Primum igitur agnoscant naturae humanae imbecillitatem, deinde et diabolorum insidias et rabiem. Natura hominum per sese impatiens est freni, ut mollissime dicam, et singuli nos ipsos amamus, nobis blandimur, non duriter repugnamus nostris cupiditatibus, et aegre ferimus eas coherceri. Hic naturae morbus cum non reprimitur disciplina, et cum fit contumacia, diaboli occupant talium hominum impiorum et petulantium pectora, reverentiam omnium legum eis excutiunt, et confirmant ordinis contemptum et licentiae amorem, et odio Dei et Ecclesiae impellunt alios ad seditiones movendas, alios ad absurda et perniciosa dogmata spargenda, ut fiant maiores dilacerationes generis humani, caedes et vastationes, et ut Deus contumeliis adficiatur.

Cum igitur certissimum sit, hos tantos furores in haereticis et seditiosis hominibus a diabolo oriri, primum vera doctrina divinitus tradita de politico ordine et cogitatione de fontibus legum, muniendi sunt animi, et discendum est, legem esse Dei sapientiam, et in ipso Decalogo expressam, et saepe repetitam illustribus testimoniis in Ecclesia, et insitam a Deo humanis mentibus, ut testetur esse Deum, ac ostendat qualis sit, videlicet sapiens, verax, beneficus, iustus, castus, vindex scelerum. Nec aliud est in tota mundi natura illustrius testimonium de Deo, quam hi radii sapientiae divinae in mentibus humanis, mon

Cum igitur in ipsis legibus Deurn cernamus, veneremur autorem, et legibus propter Deum obtemperare studeamus. Deinde et precemur Deum, ut confirmet animos nostros, ut hanc lucem intuentes, agnoscamus eius sapientiam et iusticiam, et ipsi obediamus et eum celebremus, nec sinat nos furiis diabolicis impelli contra leges et honestum ordinem ab ipso conditum. Moveamur et poenis, quae ordine divinitus sancito sequuntur contumaciam, ut filius Dei inquit: Qui gladium acceperit, gladio peribit. Et de incestis libidinibus inquit vox divina: Omnis anima quae fecerit has abominationes, peribit de populo suo. Cum igitur certissimum sit, omnia atrocia scelera comitari poenas, manifestum est, hunc ordinem divino consilio regi et conservari. Sic perpetua experientia etiam iudicare coëgit, et ostendit vetus dictum: Cernit Deus omnia vindex.

Has admonitiones saepe repetimus, quia Deus vult nos hanc suam doctrinam sonare, et vobis utilissimum est, de rebus tantis recte erudiri. Ac Deum precamur, ut in multorum pectoribus accendat lucem, qua ipse recte agnoscatur, et sapientia eius monstrata in legibus consideretur.

Semper autem in imperiis mediocriter constitutis certi fuerunt legum custodes, ut Athenis erant Νομοφύλακες, ita hoc tempore in Europa sunt Iuris Doctores, qui profecto magnum onus in Republica sustinent. Hi controversias difficilimas in foro diiudicant, hi regunt gravissimas deliberationes in curia, de bello et de pace, ac plurimum refert Reipublicae, in hoc ordine gubernatores consiliorum esse viros recte doctos, justos, timentes Deum, sapientes et pacis amantes, et quorum sententias certum sit ex veris legum fontibus sumptas esse. Tales habuimus recens in hac regione duos viros excellentes eruditione, virtute, sapientia, Doctorem Hieronymum Schurffium et Doctorem Ludovicum Fachsium, qui et oracula fuerunt in difficilimis controversiis, et docendo legum doctrinam ad posteritatem propagaverunt.

Talibus viris cum orbata sit Respublica, et cum nos ipsi praeceptoribus tantis orbati simus, gravem causam doloris habemus. Sed quia Deo

obtemperandum est, et ipsi cum ad hanc Iuris ci- | nerunt, eximiam fuisse sapientiam et gravitatem vilis doctrinam adiunxissent aliam sapientiam maiorem, scilicet veri Dei agnitionem et invocatio- | nem, alacres ex huius vitae aerumnis ad coelestis Ecclesiae societatem discesserunt, dolor moderandus est, memoria tamen cum significatione perpetnae gratitudinis retinenda est. Ideo nunc breviter historiam viri clarissimi Doctoris Hieronymi Schurffii recitabo, quae multa exempla continet, quorum consideratio et excitare ad virtutem aliquos poterit, et multa de studiis monere. Hoc officium nos quidem praecipue ei debemus, qui fuimus ipsius auditores, et vere hoc praedicare possumus, plurimum nobis formam doctrinae, qua usus est, et eius in iudicando prudentiam et rectitudinem profuisse.

Ordiar autem a patria. In Helvetiis vetus familia est Schurffiorum, et cum alia sunt vetustatis testimonia, tum hoc quoque, quod in Synodo Constantiensi fuit Doctor Schurffius inter delectos Germanicae nationis ad praecipuas deliberationes ut catalogus praestantium virorum, qui in ea Synodo fuerunt, ostendit. Pater medicus vixit in urbe, cui nomen est a Sancto Gallo. Mater honesta matrona fuit Bibracensis, cognata viro excellenti sapientia et virtute Gregorio Lamparter, cancellario Ducis Wirtebergensis. Hic Gregorius Doctorem Hieronymum propter memoriam paternae amicitiae et cognationis familiarissime complexus est in conventu Wormaciensi, cum ibi Gregorius esset inter consiliarios Caroli Imperatoris praecipuos, anno millesimo, quingentesimo, vicesimo primo, ubi cum aliis Principum negotiis, tum vero etiam de controversiis Ecclesiae saepe cum eo Doctor Hieronymus collocutus est, et commemoravit ei, motas esse controversias a Luthero, non privata ulla cupiditate, sed ut doctrina necessaria illustraretur, et exposuit seni doctrinam de poenitentia et gratuita reconciliatione, quam ille commemorationem confessus est, sibi gratam fuisse. Et erat is tunc Mercurino cancellario Imperatoris familiarissimus.

Natus patre Joanne Schurffio medico, let matre Bibracensi in oppido S. Galli, cum Grammaticen in patria didicisset, Basileam missus est, ubi Dialecticen, quia excellens in eo ingenii rectitudo erat, celeriter percepit, et motus admiratione sapientiae, et virtutis Doctoris Craffti Ulmensis, omissa paterna arte, Iuris doctrinae se dedidit. Multi enim adhuc Basileae et Ulmae memi

in Craffto, qui cum Ulmam vocatus esset, Hieronymum pater in Academiam Tubingensem misit, in qua et ipse diu vixerat, et cum Nauclero et Summenhardo Theologo dulcissima amicitia coniunctus erat. Ibi Iurisconsultos audivit Ebingerum, qui diu postea vixit, et lector Iuris fuit annos tres et quinquaginta, quem et ipse Doctor Hieronymus narrabat minimum labyrinthorum in docendo adferre solitum, et fontes Iuris rectissime ostendisse. Ibi et Doctorem Lupffdich audivit, cuius perspicuitatem in docendo etiam probabat. Simul autem Theologum Summenhardum audivit, quem et alii Iuris studiosi audiebant, quia doctrinam Ecclesiae evolvere ex praestigiis inutilium disputationum et ex superstitiosa interpretatione traditionum humanarum conabatur, et Gersonis imitator erat.

Cum autem illustrissimus Dux Saxoniae Elector Fridericus decrevisset Academiam in hoc oppido constituere, et laudarentur studia Academiae Tubingensis, voluit hanc suam scholam Coloniam esse harum duarum, Lipsicae et Tubingensis. Ac mandata dedit Staupicio, ut ex Tubinga lectores aliquot Iuris et doctrinae ecclesiasticae et philosophiae adduceret. Hic igitur Iurisconsultos duos Wolffgangum et Vollandum ingeniosum virum, qui et cancellarius postea fuit Ducis Wirtebergensis, adduxit.

Vollandi ingenium magnifaciebat Hieronymus, ideo invitatus ab eo comes fuit huius longinque profectionis. Adducti sunt et alii lectores philosophici, Sigismundus et Dionysius, qui postea consenuit in monasterio Hirsaugiensi. Sed de his nunc non dicam.

Dux Fridericus, quia sciebat in gubernatione opus esse cognitione luris, eius doctrinae studia maxime excitare cupiebat, et cum essent lectores eruditi, et auditorum mediocris frequentia, ipse cum fratre interdum lectiones audiebat. Erant igitur hic ea studia ardentiora, et Hieronymus, quanquam auditor erat, tamen quia ingenio et cognitione Iuris caeteris auditoribus antecellebat, non tantum a lectoribus, sed etiam ab iis viris, quorum in aula praecipua erat autoritas, diligebatur. Itaque cum non amplius anno hic fuisset, ornatus est gradu Doctoris, et amico Vollando redeunti in patriam in munere legendi successit. Et cum in lectionibus lucerent vis ingenii et eruditio, aliquanto post Dux Fridericus eum delibe

rationibus adhibuit, et locum ei tribuit in supremo | Lutherus concionari in hoc oppido coepit, stuiudicio Ducum Saxoniae, quod semper Principes voluerunt esse arcem iusticiae in his terris, eam que ob causam ex Nobilitate et ex Doctoribus lecti sunt iudices, quorum maxime probata est sapientia et integritas.

Habebat hic collegas non vulgares, initio Wolffgangum, deinde et Henningum. Et consulebatur haec Academia a multis gentibus de gravissimis controversiis. Itaque Hieronymum et collegae, et negotiorum varietas ac magnitudo quotidie acuebant. Et ipse intuens Henningum, et attente considerans fontes sententiarum, quas in deliberationibus dicebat, ita processit, ut postea ipsi nemo praelatus sit. Magnum decus est et praesidium Reipublicae talis Iurisconsultus, cuius sententiis tuto credi potest. Sic apud tres Electores Saxonicos vixit annos quadraginta duos, ut et studia doctrinae Iuris et iudicia praecipue rexerit, et plurimis consiliis adhibitus sit, in quibus vox eius salutaris fuit Reipublicae.

Erudiit et scriptis posteritatem. Extant enim eius consilia, quae ostendunt non solum eruditionem ipsius et iudicii rectitudinem, sed etiam veritatis et iusticiae amorem in ipso perpetuum.

Quanquam autem magna est negociorum in illis Centuriis, quae extant, varietas, tamen lectio in primis utilis est ad iudicandas emptionum naturas, et ad discernendas emptiones ab usurarum pactionibus. Nullius enim extant scripta magis perspicua de contractuum distinctione. Et non solum haec scripta, sed etiam vita eius ostendit, fuisse eum acerrimum usurarum hostem.

Postquam autem ex hac Academia propter bellum discessit, ab inclyto Principe Marchione Electore in Academiam Francofordianam accersitus est, ubi annos septem magna sedulitate, et in magna auditorum frequentia propagavit Iuris doctrinam. Accersitus autem ab Imperatore Carolo quinto, ut inter iudices summi iudicii in hoc Germanico imperio locum haberet, excusa

tione senectae usus est.

Hactenus de eo studio dixi, quod professus est. Nunc de aliis eius virtutibus dicam, Cum Cum adolescens ad agnitionem et invocationem Dei a patre adsuefactus esset, diligenter et quidem hortante patre, in Academiis Ecclesiae doctrinam audivit. Et quia sciebat in doctrina usitata multum esse inextricabilium disputationum, postquam

diose cum audivit, deinde et scripta legit, et cognitis incorruptae doctrinae fontibus, eam pie amplexus est, et de omnibus controversiis saepe cum Luthero, cum Amsdorffio, quos ut fratres diligebat, et cum aliis amicis eruditissime disseruit, quia serio statuebat aliquam esse Dei Ecclesiam, et hanc solam esse, quae amplectitur scripta prophetica et apostolica sine corruptelis. Legit igitur avide omnium temporum Ecclesiae certamina, contulit antiquitatis iudicia ad recentium seculorum et huius temporis doctrinam. Ac valde laetabatur, videns reipsa congruere harum Ecclesiarum doctrinam cum veteri Ecclesia puriore, cum scriptis Augustini et aliis postea. in quibus signa eruditionis et pietatis conspiciuntur, quia singulis aetatibus aliqui fuerunt Evangelii testes.

Meminimus mirifice delectatum esse dicto

Bernhardi, in quo dicitur: Necesse est primo omnium credere, quod remissionem peccatorum habere non possis, nisi per misericordiam Dei. Sed adde, ut credas et hoc, quod per ipsum peccata tibi quoque donantur. Hoc est testimonium, quod perhibet Spiritus sanctus in corde tuo, dicens: Remissa sunt tibi peccata tua. Sic enim ait Apostolus: Gratis iustificari hominem per fidem. Talia dicta multa legens et audiens confirmabat in pectore fidem, et animi pietatem vera invocatione Dei et honestissima morum gubernatione ostendebat.

De doctrina saepe cum Duce Saxoniae Friderico Electore gravissime collocutus est. Ad Ducem Saxoniae Ioannem scripsit confessionem, in qua diserte explicat propositionem: Sola fide iustificamur, et his verbis usus est, non intelligendam esse hanc propositionem, fide nos iustos esse, sicut multi imaginabantur. Novitate homines iustos esse, sed propter filium Dei mediatorem, quem fide agnosci et cuius promissionem fide accipi oportet. Erant igitur verba in eius scripto: Non propter nostrum credere, sed propter filium Dei mediatorem. Certamina etiam de doctrina cum principibus viris ei saepe fuerunt, et aliquos flexit ad doctrinae studium, aliquos ad moderationem. Nihil fingo. Sunt haec nota praestantissimis viris, qui adhuc vivunt, Doctori Gregorio Pontano et Nicolao Amsfordio, et aliis, cum quibus amanter et placide studio veritatis de tota Ecclesiae doctrina saepissime colloquebatur.

Doctrinae summam probabat, quanquam volebat quaedam dici minus horride, quaedam etiam fieri moderatius et a populo et ab aliis, ut erat gravis, constans et disciplinae amans. Sed nunquam discessit a doctrinae puritate, et vere imago erat morum ipsius dictum Sophoclis: Talis est vir bonus, semper est sibi similis.

In conventu Wormatiensi, cum Lutherum audirent Imperator Carolus et Senatus imperii, ipse dicenti aderat, et palam cum eo deliberabat, et ostendebat, se eius doctrinam amplecti. Postea fuit gubernator inspectionis Ecclesiarum in ripa Salae. Cum enim Monetarius et Pelargus turbassent Ecclesias, et misera plebs alicubi seditiones movisset, sedatis tumultibus Princeps optimus Ioannes voluit inspici Ecclesias. Eam rem necessariam commendavit primum Doctori Hieronymo. Id consilium honestum et pium profuisse Ecclesiis, foelix eventus ostendit, ut multi norunt. Abhorrebat enim a fanaticis et seditiosis opinionibus, et volebat Ecclesias recte doceri, et pastoribus honestas mercedes constitui, qua de re Dux Ioannes et liberaliter mandata dederat. Meminimus etiam cum donationum confirmatio peteretur, citata hac sententia Esaiae: Et reges erunt nutritores tui. Cum princeps valde delectatus esset ea sententia, statim impetratam esse confirmationem.

Coniugem habuit honestissimam, cum qua summa concordia et caste vixit annos amplius quadraginta. Ex hac nati vivunt adhuc filius et filia matrona honestissima, qae vidui patris oeconomiam vidua gubernavit. Erga pauperes beneficentiam liberaliter exercebat. In tolerandis iniuriis dolorem et cupiditatem vindictae propter publicam tranquillitatem et propter Deum reprimebat. Denique mores eius exemplum esse viri honesti, pii et officiosi poterant. Talis cum fuerit, et cum praeclare meritus sit de nobis et de Republica, decet nos eius cum significatione gratitudinis recordari. Et exemplum multis utile est. Debetur gratitudo singulis, qui suo loco benefaciunt generi humano. Ducibus, qui armis repellunt hostes, et pacem tuentur. Senatoribus, qui regunt civitates et hominum commercia, et iuvant homines aedificiis. Sed cogitemus maiora esse beneficia, propagationem verae doctrinae de Deo et de legibus, iustam gubernationem iudiciorum, et consilia salutaria in Republica. Ac posteritati non solum proderunt scripta, quae reliquit Doctor Hieronymus, sed multo magis audi

[ocr errors]

tores, qui voce ipsius eruditi, accepta doctrinae semina aliis tradent, et quorum nunc aliquo Deo iuvante, magnos labores in Reipublicae gubernatione fideliter sustinent.

Domestica consuetudo multis annis fuit clarissimo viro D. Ulrico Mordisen cum eo, quem quidem ut filium dilexit, et qui vicissim praeceptorem amavit tanquam patrem. Vixit apud eum et vir clarissimus Doctor Melchior Kling, qui ambo in hac vicinia, quos labores diu iam sustineant, non ignoratis.

In Academia ad Viadrum Iuris lector et interpres est vir clarissimus, Doctor Ioannes a Borck, familiarior. Sed longum esset enarrare omnes. Bremensis, quo , quo multis annis nemo fuit Doctori

In extremo agone etiam, ingressus annum quartum et septuagesimum, fidei robur ostendit, ardentissimis votis Ecclesiam et sese et suos Deo commendavit, saepe repetens et symbolum et precationem, ac diserte testatus est, se hunc verum Deum invocare, qui se patefecit misso filio, et se toto pectore adfirmare, hanc unam de Deo doctrinam veram esse, quae in libris propheticis et apostolicis et symbolis scripta est, ac saepe expressa personarum mentione dixit: Omnipotens Deus, aeterne pater Domini nostri Iesu Christi, creator coeli et terrae, angelorum et hominum, et aliarum creaturarum omnium, cum filio tuo coaeterno et Spiritu sancto oro, miserere mei propter Iesum Christum filium tuum, crucifixum pro nobis et resuscitatum, sanctifica me Spiritu tuo sancto. In manus tuas commendo spiritum meum. Inter talia vota cum fiducia filii Dei et spe mens erecta non obscure ostenderit, se desiderio consuetudinis Christi et coelestis Ecclesiae adfici, anima eius hoc mortali carcere placide liberata est. Nos memoriam et virtutem ipsius et doctrinae retineamus, et honestissimos mores eius imitemur, et sequamur in studio iudicium eius, quaeramus' doctrinae fontes, nec stulta curiositate adplaudamus ineptis illis, qui nunc iactitant, se novam formam doctrinae Iuris monstraturos esse, quorum insulsitatem et stulticiam ipse omnium maxime detestabatur.

Oro autem filium Dei Dominum nostrum Iesum Christum, ut semper in his regionibus Ecclesiam sibi colligat et eam gubernet, et protegat eius hospitia, et non sinat deleri honesta doctrinae studia et disciplinam. Dixi.

No. 143.

De lege Placuit.

an. 1554.

Ideo autem Deus praefecit magistratus generi humano, ut hanc ipsam vocem leguin Decalogi sonent in genere humano: et eos armis et praesidiis

In select, Declam. T. IV. p. 150 sqq., Servest. T. IV. p. 187. instruxit, ut contemptores legum coherceant, aut

et Richard. T. II. p. 556.

Oratio de lege Placuit, Cod. de Iudiciis. 1554. Multa sunt illustria testimonia de Deo, impressa naturae: ut ordo corporum mundi, leges motuum coelestium, annua terrae foecunditas, vices temporum, remediorum varietas. Sed omnium testimoniorum de Deo maxime perspicuum est, lux

illa in mentibus, quae est noticia immota, discernens honesta et turpia, iusta et iniusta: quae cum nobiscum nascatur, et sit immutabilis, necesse est nos agnoscere, ab immenso opifice eam singulari consilio hominibus insitam esse: et radium esse sapientiae divinae, ostendentem et quid sit Deus, et qualis sit: videlicet quod sit sapiens, verax, beneficus, iustus, et iusta volens, castus, volens nos ipsi conformes esse, et puniens scelera.

Has noticias vult Deus et commonefactiones

de sese esse, et normas vitae. Nec habet hominum natura quicquam pulchrius hac sapientia, seu his radiis divinae lucis in nos sparsis: de quibusut saepe cogitemus, admonent nos quotidiana vitae negocia et adsidui contractus. Universa enim hominum societas his regulis gubernatur. Sed non tantum propter corporum nostrorum utilitatem saepe consideranda est haec sapientia: sed multo magis, ut agnoscamus eam testimonium esse de Deo, et adsensionem de providentia confirmemus. Propter hanc gravissimam causam saepe animos excitemus ad cogitationem de legum

fontibus et causis.

Etsi autem humanae mentes intelligunt, hanc naturalem noticiam, discernentem honesta et turpia, esse radium divinae sapientiae in nos transfusum: tamen ut id firmius statueremus, semper addidit Deus vocem suam in Ecclesia: et cum alias, tum vero de rupe Sinai manifesta voce, non ad paucos, sed ad magnam multitudinem hominum, edidit haec ipsa capita legum, quae antea scripserat in mentibus hominum: et postquam ea pronunciaverat, bis scripsit in tabulis saxeis, et ut certum esset, hanc vocem divinam esse: addidit tot facta extra ordinem naturae, ostendentia praesentiam Dei, et testificantia Deum esse potentiorem hoc ordine naturae.

[ocr errors]

extinguant. Vultque magistratus fideles, custodes et propagatores esse huius aeternae sapientiae, patefactae hominibus: et severissime prohibuit, contraria huic divinae sapientiae constitui. Sed sapientum gubernatorum mentes semper flexit Deus ad illustrandas leges Decalogi, sic ut ipsa vox Decalogi norma sit immota omnium constitutionum, in quibus magistratus circum

stantiae alicuius determinationem addunt. Ut cum lex divina inquit: Non furtum facies, manifeste sancit dominiorum distinctionem.

Hic magistratus discernit gradus dominiorum, directum dominium et utile: et ostendit, qui gradus, ad quos pertineant.

Certissimum est igitur, hanc doctrinam iuris, cuius propagatio nostro ordini commendata est, esse et Decalogi vocem et sapientum gubernatorum decretum, quibus Deus voluit per magistrationes, collectas ex Decalogo, vel optimis demontus addi aliquarum circumstantiarum determinastrationibus, vel probabili ratione non pugnante cum Decalogo. hoc no

Ac nequaquam existimandum est, perbi, qui legum vincula, oderunt, vociferantur: strum ius vel tyrannica arbitria esse, ut multi suvel esse argutias seu praestigias, excogitatas ut serviant cupiditatibus litigantium, ut multi in vulgo loquuntur. Sed re vera hoc nostrum ius est vox Decalogi, et ex Decalogo extructae conclusioDeus autoritate et sapientia armavit, ut propter nes, bona consequentia per magistratus: quos confirmationem generis humani per eos imperia constituerentur, et defenderetur politica societas.

Itaque propter Deum veneranda est sapientia iuris: quia verissimum est et ipsas leges, et politicum ordinem opera esse sapientiae et iusticiae Dei, et testimonia providentiae de Deo in genere humano.

Et sit omnium animis infixa vox sapientiae divinae, quae apud Salomonem inquit: Per me Reges regnant, et Principes iusta decernunt. Experimur in hac pravitate naturae humanae, odisse eam leges, tanquam carcerem, et malle concedi infinitam licentiam ludendi vanitate opinionum, et explendi vagas cupiditates. Hanc naturae nostrae infirmitatem vult nos Deus agnosceres, et ut

« PoprzedniaDalej »