Obrazy na stronie
PDF
ePub

exercitus amplius annis duodecim in Mysia vagarentur, et variae essent vices victoriae. Nam Adolphus sexennio, deinde Albertus Austriacus etiam sexennio imperium tenuit, ac non multo ante Alberti Austriaci mortem exercitus imperatorii prorsus ex Mysia et Turingia pulsi sunt, cum Deus tandem restituit his gentibus tranquillitatem, et ostendit se defensorem esse iustae causae. Sed redeo ad historiam,

Marchio Brandeburgensis exercitum duxit ad urbem nobis vicinam Luccam. Inde eum repulit Dietmannus, cui adiunctus erat lacobus Schonbergius, trucidatis tribus millibus hostium. Interea alibi frater Fridericus exercitum collegit adversus Adolphum Nassaviensem. Sed Marchio Brandeburgensis, accepta clade petivit auxilium ab Ebrarto Anhaltino, qui magno exercitu obsedit arcem Iuliam. Unde eum Fridericus repulit tempestive monitus ab Electore Saxonico ex oppido Witeberga, qui etiamsi abstinebat a bello, tamen Friderici causae aequior erat. Postea saepe dimicatum est varia fortuna cum Adolphi exercitu, qui occupaverat Bornam, et tenebat Aldenburgum, Cygneam, et Kennicium. Reliquerat enim Adolphus in hac regione exercitum Svevicum, cui praefecerat fratris filium Philippum Nassaviensem virum acrem. Rediit autem Adolphus ad obsidionem urbis Fribergae continuatam integro anno, et mensibus quatuor. Tandern ne fame quidem cogi potuit ad faciendam deditionem, sed proditione capta est.

Cum hac urbe potitus esset Adolphus, quae velut arx totius regionis erat, et habet venas quarum tunc ubertas magna fuit, elatus hoc successu non dubitavit iam facile se tota regione potiturum

esse.

Sed Adrastia insolentiam prope comitatur. Eligitur Imperator Albertus Austriacus, huic ut occurrat, Moguntiam redit Adolphus, ubi fratris consilio et opibus se armat adversus Austriacum, cum quo aliquanto post dimicans in acie, interInterea et Dux Bornae relictus, Philippus Nassaviensis capitur, ac dimissus ea conditione, ut cedat ex oppidis quae occupaverat, non facit promissa, sed cum audivisset Imperatorem factum esse Albertum Austriacum, huic promittit se oppida omnia traditurum esse quae tenebat.

ficitur.

|

dericum, et venit in has regiones instructus magno exercitu collecto ex Suevis, Bavaris et Boëmis, ut satis appareret eum sperare se et Mysia et Turingia potiturum esse. Narrant etiam Fridericum Aldeburgum vocatum esse simulatione colloquii, ubi cum in convivium ab Imperatore accersitus esset, irrupit miles, qui stricto gladio petebat Fridericum. Sed civis Fribergensis suo corpore dominum texit, et vultus accepit, ut Fridericus et ictum declinare et fugere posset. Quanquam autem Austriacus se purgabat, tamen suspicio erat, sicarium ab ipso subornatum esse. Cum igitur spes nulla pacis esset, et exercitus ingens Imperatoris Austriaci oppidum Luccam situm non procul ab urbe Citta oppugnaret, fratres coniunctis copiis accedunt ad exercitum Imperatoris, et magna multitudine hostium trucidata, victores ingrediuntur oppidum. Inde proverbium hodie fertur de clade superbi alicuius. Accidit ei quod

Suevis accidit ad Luccam.

alia.

Post eam victoriam magna inclinatio facta. est. Recepta sunt oppida, Borna, Friberga, et Sed statim alia calamitas sequuta est. Dietmannus fraude vulneratus est Lipsiae in templo, in feriis natalitiis, et ex eo vulnere biduo post mortuus est. Ac fuit opinio subornatum esse sicarium a Philippo Nassaviensi. Ita existimasse Fridericum non multo post intellectum est, qui cum in acie videret Philippum Nassaviensem, iratus milites incitavit ac dixit, se Deo iuvante iam poenas sumpturum esse de perfido ductore Nassaviensi, a quo frater ipsias interfectus esset. Et adiuvit Deus iusta arma. Nam in eo prelio Philippus Nassaviensis interfectus est manu Friderici, et deletae sunt reliquiae hostium. Aliquanto post Albertus Austriacus Imperator non procul a Rheno in vicinia oppidi Rheinfeld a fratris filio Ioanne interfectus est anno 1308.

Extinctis duobus Imperatoribus et deletis tot exercitibus et eorum ducibus, liberata iam Mysorum regione, Fridericus exercitum ducit in Turingiam, ubi fractis multorum animis cum manifeste viderent, divinitus protectum et adiutum tam diuturni belli causam et facem esse agnosceesse Fridericum, Albertus pater qui sese tanti et bat, et retineri patriam non posse cernebat, in Austriacus etsi Friderico spem fecerat pacis, urbem Erphordiam fugit. Nec ibi tamen furiae tamen quia videbat Mysorum regiónem opportu- quiescere eum sinebant. Sed quanquam pleraenam esse gerenti bellum cum Boëmis, fefellit Fri-que urbes et familiae nobiles honestiores deditio

[ocr errors]

nem facerent, et libenter iusti et foelicis principis imperium acciperent, tamen Erfordiensibus et comiti Wimariensi et aliis quibusdam factionibus, incitator fuit ut Friderico adversarentur. Horum tumultus etiam brevi tempore Fridericus compescuit.

Interea tamen Boëmi qui sequuti fuerant Albertum Austriacum, occupant inferiorem Lusaciam. Hanc partem ditionis eo tempore solam amisit Fridericus. Sed post victoriam urbes quae antea fuerant imperii, Aldeburgum, Cygneam et Kemnicium Fridericus occupavit, de Lusatia non voluit Bohemos irritare.

Considerate autem fortunae vices, florentem iam Fridericum Marchio Voldemarus nescio quomodo cepit, et captivum abduxit, ac lutoa po poscit oppida aliquot, de quibus cum literas adferret ad nobilitatem Mysnicam, negant Nobiles se literis credituros esse, ac iubent certo die ipsum Principem adduci in locum certum, ubi coram eius voluntatem audiant. Interea ita se parant Mysnici, ut cum veniret dominus, vi eum liberarent. Hoc consilio foeliciter liberatus est, et Mysnici Marchionem Voldemarum captivum duxerunt ad oppidum Aldenburg. Ita accidit quod dicitur, tais αὐταῖς τέχναις τὶς ἁλώσεται, αἷσπερ ὑπῆρξεν. Haec invenio acta esse anno 1313. Reliquam vitam existimo tranquillam fuisse. Mortuus est autem anno 1326 et Isennaci sepultus in templo Catharinae, ubi sepulcro hi versus inscripti sunt:

Ecce Fridericus cultor virtutis, amicus

Pacis, conditur hic, stirps imperialis, et illic Falgeat iste pius Marchio Landgravius. Scitis autem praecipue ob hanc causam velle Deum notas esse historias, ut confirmetur adsensio de providentia, et statuamus esse Deum mentem aeternam, sapientem, veracem, beneficam, iustam, castam et vindicem scelerum, et poenas metuamus, et mandatis divinis obtemperemus, denique eadem vox est omnium historiarum:

Discite iusticiam moniti, et non temnere divos. Hic quoque videmus exempla iudicii divini, Violator coniugii, erudelis in coniugem et filios, sibi et patriae exitium furenter attrahit. Sunt et tragici exitus Imperatorum, quos avaricia impulit ut injusta arma adiuvarent. Non enim ut initio Rodolphus consultum voluerunt haeredibus aut paci publicae, sed ut per eam occasionem ipsi potirentur his regionibus tota stirpe haeredum deleta. Ita

| iuris umbram et ut Plato nominat qzioɣpagiav ostendentes, Archilochi vulpeculam tamen secum : traxerunt. Commonefacti igitur tot principum et exercituum poenis reprimamus iniustos impetus et · gubernari nos a Deo petamus. Cogitantes etiam de periculis harum regionum, ardentibus votis Deum oremus, ut regat principum mentes, et fa- ! ciat eos ozeún éléovs et organa salutaria sibi et patriae. Nam et Friderici defensio in causa iusta adversus tantam potentiam, manifeste ostendit cum divinitus protectum esse. Haec et similia cogitanda sunt in consideratione huius historiae et aliarum, et invocatio Dei cogitationibus miscenda est.

[ocr errors]

De morte Friderici haec narratio legitur. Isennaci spectaculum exhibitum est de decem virginibus, in quo taxata est invocatio hominum piorum, qui ex hac vita discesserunt. Ut fatuae virgines frustra petunt oleum a prudentibus, ita inanem esse fiduciam petentium auxilium ab hominibus, quanquam in coelesti consuetudine magna sit eorum virtus et gloria. Ita semper aliqui fuerunt saniores, qui doctrinam Ecclesiae rectius intellexerunt, quam alii fascinati malis opinionibus. Huius comoediae princeps senex cum spectator fuisset, redit in arcem consternatus hac reprehensione consuetudinis, quam antea piam esse putaverat, ac tanta fuit animi perturbatio, ut in morbum inciderit, quo toto biennio conflictatus est,

quo tempore credibile est cum iam admonitum plura cogitasse de Ecclesiae doctrina, quam antea cogitaverat. Non enim fuit mens prophana, sed ante omnia prelia fecit precationem ad Deum, et Coena Domini sese confirmavit, ut ardentior esset invocatio,

Caeterum in gubernatione iustus, verax, et beneficus fuit, et in vita interiore modestus et castus, et amans suae coniugis, quae fuit socia multorum periculorum. Puerpera enim in arce Isennacensi fuit, cum arx obsideretur et deesset victus coniugi et praesidio, quo in periculo, magno consilio victum in arcem advexit, et puerperam, filiam et praesidium servavit, et tandem duce hostium capto et interfecto hostes depulit.

Hanc historiam volui iunioribus notam esse, et eos adhortor ut exempla iudicii divini intueantur, et animos ad timorem Dei, et ad veram invocationem exuscitent, et considerent quam ad militiam ipsos Deus vocaverit, videlicet ut sint ; custodes verae doctrinae, et in hac militia fidem

H

[blocks in formation]
[ocr errors]

Sed maxime illustria testimonia sunt de Deo conditore, cum noticiae numerorum atque ordinis, et aliae insitae humanis mentibus, tum vero noticiae illae regentes vitam, discernentes honesta et turpia, et vindicem Deum monstrantes, quum horribili cruciatu conscientiae scelera puniunt. Hunc ordinem in nobis ipsis, et hoc discrimen bonarum rerum et malarum, et horrendam lacerationem nostri cordis, quam scelerum conscientia adfert, vult Deus aspici, ut sint commonefactiones de ipso. Sed cum languida sit assensio inter tam multa testimonia, prodiit ipse conditor ex arcana sede, et sese novis et evidentibus testimoniis patefecit extra naturae ordinem, ac initio filium misit, per quem docuit nos vere se in genere humano colligere Ecclesiam, cui in omni aeternitate sese lucem suam, sapientiam, iusticiam et laeticiam communicaturus sit, ae simul docuit, quomodo Ecclesiam aeternam ex hac fragili et mortali massa collecturus sit. Hane sapientiam universam, et haec decreta, cum filius, qui est angelus magni consilii ex sinu, aeterni patris statim initio protulerit, óyos nominatur, quiet affirmat sic ex horribili confusione opinionum et

1

sectarum excerpi hoc agmen, quod fruetur illa dulcissima Dei societate in tota aeternitate, cum hanc doctrinam divinitus traditam audit, discit, fide amplectitur et retinet incorruptam.

Hoc vult signum esse agminis sui, qued discernendum est a reliqua multitudine generis humani. In hoc agmine vult Deus conspici praesentiam suam, et tribuit ei proprie beneficia, quae sunt exordia illius aeternae societatis. Vult igitur nos circumspicere quae et ubi sit Ecclesia, qualis fuerit eius gubernatio, inde usque ab initio, quam ad rem necesse est nosse historiam Ecclesiae omnium temporum, et considerare in quo coetu fuerit vox doctrinae incorrupta. Deinde ibi quae testimonia fuerint praesentiae Dei, quae certamina, de quibus materiis, quae confessio, qui consensus piorum, quae virtus, qui exitus, quae iudicia saniorum, quae liberationes, ac tota series temporum in conspectu sit. Haec consideratio de multis magnis rebus nos docet, ostendit quid sit probandum, et confirmat adsensionem, et invitat

ad virtutum officia.

Cum autem et his proximis annis orta sint magna certamina de multis doctrinae partibus, nunc praecipue necesse est inquiri doctrinam incorruptam, quae cum adduxerit nos ad veram Ecclesiam, videndum est etiam in hac, quae sint testimonia praesentiae Dei, quae pia exempla. Non est Ecclesia Centaurorum aut Cyclopum agmen, aut Bacchi exercitus, sed est, ut in Sophonia dicitur, populus humilis et pauper, confidens Deo, et eum invocans. Fulget in Ecclesia agnitio Dei, et est in ea consideratio sapientiae Dei, doctrina et intellectus ac amor virtutum et honestae consociationis, ideo historiae aliquot recitatae sunt, et Principum et aliorum, ut sciant exteri et posteri, multos sapientes et virtute excellentes homines amplexos esse doctrinam, quam profitentur Ecclesiae, nostrae, ut plures ipsum doctrinae genus cognoscant, et cognitis fontibus confirmentur consensu talium hominum, in quibus non fallacia signa sunt verae pietatis, et invitentur eorum exemplis ad multarum virtutum exercitia.

[ocr errors]

Nunc igitur pauca dicam de illustrissima Principe Sibylla, coniuge illustrissimi Ducis Saxoniae Iohannis Friderici, Electoris, nuper, ex hac mortali vita ad coelestem Ecclesiam evocati, cuius historia et propter honesta exempla prodest, et quiai manifestum testimonium est praesentiae

Dei, qui eam tot annos in tanto luctu, quanquam | natura fuit imbecilli corpore, et inde usque ab adolescentia similis contabescenti, erexit Spiritu sancto, et tam longa ei vitae spacia dedit, ut maritum ex longo exilio reducem laeta videret, quod ipsa unum a Deo fide petiverat, et spe constanter expectaverat, ut ante mortem reditum Domini

cerneret.

Etsi autem alii, ac praecipue vir clarissimus Stigelius, ingenio et virtute excellens, quo nemo scribit hoc tempore carmen melius, transmittent de ipsa ad posteros splendidiora scripta, tamen honesta exempla saepe et multos repetere utile est, ac nostri officii est iunioribus commemorare res dignas memoria, et hortatores esse, ut posteris tradant res dignas cognitione: certe bono studio historias utiles recitamus.

Usitatum est autem cum de Principibus dicitur, stirpis mentionem facere, et maiorum egregia facta narrare, quia cum verissimum sit divinitus hominum gradus distinctos esse, laus est magna nobilitatis, quia a Deo caeteris hominibus familiae excellentes praelatae sunt, et ornatae eximiis virtutibus. Quanquam autem Physici dicunt, semina virtutum propagari, quod non reprehendo, tamen haec potior causa est, propter quam in familiis heroicis aliqui posteri excellunt, quia Deus ipse aliquantisper servat excellentes familias, et aliquos subinde ex posteris ornat excellentibus

donis.

Nata est Domina Sibylla ex patre Principe Clevensi, et matre Principe Iuliacensi. Hae familiae et cognatione et foederibus antiquis coniunctae sunt, et quae sit earum potentia, hoc tempore notissimum est. Ortae sunt autem a stirpe Godefridi Bilionei et Balduini fratris, quorum cum fuerit excellens virtus, ut postea dicam, magnum decus est tales habuisse maiores, cum quidem hoc verum esse iudicem, in familiis illustribus nasci, initium aliquod esse virtutis, quia Deus tales familias excellentibus virtutibus ornat.

Est autem hodie in vicinia Traiecti in Belgico arx Bilion, et vicina regio ab arce nomen habens. Ibi nati sunt Godefridus et Balduinus fratres, ex parentibus quorum vetus fuit nobilitas, propter quam et Godefridus ex patria ditione ac cersitus est in vicinam Lotharingiam, et factus est ab Imperatore Henrico III. Dux Lotharingiae. Incidit eius aetas in bellum civile Henrici Ill. ́apud quem duxit exercitum in Italia, et in ipsius

urbis Romae expugnatione vulneratus, cum fortassis et genus belli non probaret, votum Deo fecit, se deinceps relicto hoc bello, militaturum esse Deo pro defensione Christianorum populorum adversus Saracenos et Turcos. Postea igitur cum reversus esset in Belgicum, hortator fuit aliis Ducibus, ut suo exemplo hanc militiam susciperent. Credibile est bonos Principes ut vitarent bellum civile, aliam honestiorem militiam praetulisse, et eodem tempore auxilium Graeci Imperatores a Romano Pontifice petiverunt, cum iam Saraceni et Turci pene totam minorem Asiam occupassent.

Cum igitur in Synodo deliberatio esset, demittendis auxiliis in Asiam, Godefridus Lotharingiae dux, et eius frater Balduinus, et Robertus Flandriae comes, et Robertus Normanniae dux, filius regis Anglici, et Boemundus Tarentinus Princeps, et Guelfus, et alii nobilissimi et fortissimi viri sese coniunxerunt, ac promiserunt, se suis sumptibus ducturos esse exercitum in Asiam. Ostendit etiam Pontifex, se indicturum esse tributa ad alendos exercitus. Haec consilia hoc tempore vix credibilia sunt, cum nec tanta est Principum inter sese coniunctio, ut multi sine uno Imperatore diu concordes esse possint, nec tanta virtus, ut privatis facultatibus Reipublicae opitulari velint. Denique multa sunt hoc tempore dissimilia illi heroicae aetati. Ac mihi quidem videtur similis esse haec expeditio argonauticae. Ut nobilissimi Principes in Graecia cum Iasone in Colchicam navigarunt, Aeacidae, Peleus, Telamon, Tiphys et alii multi sine regio imperio concordes. Ita hi nostri Argonautae in causa iustissima, summa concordia multis annis simul militaverunt.

Nec fuit inutilis expeditio, ut nunc ignavi disputant, cum enim in Asia dominarentur Saraceni et Turci, et graecus Imperator vix defendere Europam posset, hi latini Principes, ut nominabantur, Asiam recuperarunt, eamque Imperatori graeco restituerunt, postea progressi Syriam et Palaestinam occuparunt, ac regnum in ea regione usque ad Charras constituerunt, restitutis Ecclesiis in Asia, Syria et Palaestina, idque regnum tenuerunt annos amplius octoginta. Nec ipsi accusandi sunt, quod posteri non diutius retinuerunt, qui fuerunt maiorum dissimiles. Nam priorum Ducum sapientia et magnitudo animi tanta fuit, ut communem salutem et concordiam

anteferrent omnibus privatis affectibus, non certabant inter se ambitione, cedebant de propriis commodis, ne turbaretur concordia, iuste imperabant: non indulgebant libidinibus. Postea Episcopi primum semina discordiarum sparserunt, propter avaritiam et dominandi cupiditatem. Et Principes ambitione inter sese certarunt: aliqui

etiam libidinibus alienarunt voluntates honestorum, ita regnum propter vitia posterorum amissum est. Sed graeco imperio tamen postea etiam longo tempore profuerunt victoriae Godefridi, et aliquot Regum, qui postea sequuti sunt.

Inchoata est autem expeditio anno millesimo nonagesimo sexto. Anno millesimo nonagesimo septimo capta est in Asia Nicea, deinde Iconium, trucidatis maximis exercitibus hostium, Deinde in Syria captae sunt Antiochia, Edessa, et aliae multae urbes. Ierosolyma capta est anno millesimo nonagesimo nono, die decima quinta mensis Iulii, anno quadringentesimo et nonagesimo, postquam ab Heraclio recuperata fuerat. Postquam autem Godefrido Duce capta est lerosolyma, rursus amissa est post anños octo et octoginta.

Sed non institui hic integram narrationem rerum gestarum a Godefrido, aut a fratre et posteris deinceps, tantum hoc volo scire iuniores, fuisse excellentem virtutem illorum Ducum, ac de Godefrido inde sumi coniectura potest. Cum capta Ierosolyma Duces omnes decrevissent Regem eligendum esse, et ibi tot Principes essent nati in summis familiis, frater Regis Gallici, filius Regis Anglici, et Dux Tarentinus, qui consilio videtur inter caeteros antecelluisse, ut inter Argonautas Peleus, et in electione ratio haberetur solius virtutis, re deliberata omnium suffragiis, electus est Rex Godefridus Bilioneus. Hoc iudicium tot Principum de eo, gloriosius fuit ipso regno.

Ritus etiam coronationis singularis fuit, quem propter illustres significationes meminisse utile est: ita flexis genibus procumbebat ad sepulchrum Domini, is, qui coronandus erat, ut caput in saxo sepulchri collocaret, et corona ei ex spinis facta imponebatur: noluit enim Godefridus eo loco auream coronam gestare, in quo filius Dei Rhamnis coronatus fuerat. Hic ritus commonefactio fuit de Regum officiis: caput collocare in margine sepulchri, est summa cura adfici de Ecclesia Christi, et ei caput ac vitam donare. Deinde et spinis coroMELANTH. OPER. VOL. XII.

nari, est perferre ingentes dolores, sed propter confessionem cum Christo, qui deinde alia corona ornabit eos, qui in hac mortali vita propter ipsum aculeis Rhamni confossi sunt.

Haec de stirpis Bilioneae nobilitate satis sit dixisse. Inde cum orta sit Princeps Sibylla, satis intelligi potest, magnum decus esse in eius genere.

Nunc de propriis virtutibus Principis Sibyllae dicendum est, quae congruunt ad regulăm Pauli: Salvabitur mulier per filiorum generationem, si manserit in fide, dilectione, castitate et modestia. Testimonia fidei in ea fuerunt illustria, quae quidem praecipue ostenderunt ei Deum adesse: Recte didicit universam Ecclesiae doctrinam, et lectione ac audiendis concionibus aluit doctrinae cognitionem, et fidem confirmavit et accendit invocationem. Ac fuisse in ea ardentes fidei motus, robur animi ostendit, quod retinuit in tanta imbecillitate corporis et in tantis doloribus, quos sustinuit propter exitium Domini, quem sincere dilexit. Etsi enim erat languefacto corpore, et moesticiam assiduam circumferebat, nec ulla cernebat auxilia bumana, tamen fiducia solius Dei erigebatur, et a Deo petebat et expectabat Domini reditum, ac saepe dixit, se non dulcedine vitae longius vivendi spacium optare, sed tamen optare se et sperare tam longum vitae spacium, ut videre. Domini reditum possit. His votis respondit eventus. Iubet autem Psalmus intueri nos talia exempla, cum ait: Accedite ad Deum, iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum.

Utrunque igitur exemplum multis proderit, tulit non levem calamitatem, et vere spinis coronata est, nec tamen animo fracta est, inde alii quoque discent suas aerumnas aequabilius ferre, Et quia preces eius Deus exaudivit, ex hoc eventu alii quoque discent non esse irritas piorum preces. Credibile est eam in bello victoriam a Deo petivisse. Sed res ipsa ostendit plus postea profuisse domini constantiam in confessione, quam ulla victoria in armis profutura fuerat, denique fidem

etiam in hoc extremo actu fortitudo animi et assidua invocatio ostenderunt.

Nunc de caeteris virtutibus pauca adiiciam: Scitis esse dilectionis gradus, quos ordine servavit.

Maritum, filios, fratrem, sorores, vera orooy dilexit, deinde inferioribus benefecit, ubicunque potuit, praesertim orbis virginibus. Naturae nulla prorsus acerbitas erat. Non accende5

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »