Obrazy na stronie
PDF
ePub

telligunt Deum hunc radium sapientiae suae in homines transfudisse, et vindicem esse scelerum, intelligunt igitur ei obediendum esse, iuxta hoc discrimen honestorum et turpium. Iam haec sapientia multarum magnarum rerum doctrinam continet. Hinc igitur orta iusticia est, Deum recte agnoscere, et ei obedire iuxta discrimen honestorum et turpium, et propter Deum fovere communem consociationem, neminem laedere, vitare et punire scelera. Ex hoc fonte oriuntur veritas, fides in pactis, beneficentia, gratitudo, gradus in imperiis, et ordinis conservatio.

Deinde inquit Homerus, Mysos praeliatores esse, Videtis sapienter fortitudinem adiunctam esse iusticiae. Quia gubernationem iustam necesse est arma tenere, et vi cohercere ac punire domi contumaces cives, et foris depellere latrocinia. Propter has causas scitis imperia divinitus et instituta et armata esse.

Tertia virtus est temperantia, quae multarum aliarum nutrix est, modestiae et castitatis. Inquit enim Homerus lac fuisse potum illius antiquae gentis, cum Thraces vicini vituperentur propter temulentiam. Et Strabo recitat Posidonii testimonia de castitate Mysorum et Getarum, ac nominatim inquit, apud Menandrum vituperari ab eis polygamiam.

In argonautico carmine scribitur amanter exceptos esse in Mysia graecos duces, et rursus navim ibi instructam frumento, carnibus, vino.

Fuit igitur in illa gente intellectus honestorum officiorum et disciplina, quare et ipsam a generosa stirpe, quae virtutem intellexit et coluit, ortam esse consentaneum est. Narrat autem Aria-, nus in Bithynicis, duos fuisse filios Phinei Mysum et Thynum, et ab altero Mysos, ab altero Bithynos procreatos esse, Ac fuisse in littore Hellesponti senem vatem Phinea manifestum est ex argonautico carmine, qui etiamsi non fuit pater illarum gentium, tamen sapientiam de motibus coelestibus, de physicis causis mutationum in corporibus, de remediis morborum, de Deo et de iusticia, ex Phoenicia seu ex Tyro et Sidone in illam Asiae oram intulit. Natum enim esse Phinea in Tyro aut Sidone omnes affirmant, et aliqui fratrem fuisse Cephei scribunt, a quo quia doctrinam de motibus coelestibus propagavit, sidus quoddam appellatum est. Scitis autem vetustissimam sapientiae possessionem, de Deo, de iusticia, de motibus coelestibus, et de natura rerum

fuisse apud Phoenices, Sidonios et Tyrios, et horum vicinos, acceptam a primis patribus, a Noha et eius filiis et nepotibus, quibus Deus certo consilio illam opportunam sedem attribuit, ut eorum doctrina late ad ortum et ad occasum propagari posset. Sive igitur a Phineo accepta est sapientia, sive a vicinis Ionibus, qui doctrina et omnibus artibus excelluerunt, cum essent haeredes sapientiae Iaphet, vetustae res Mysorum ostendunt eos disciplina vicinis antecelluisse.

Cum veterum Mysorum talis fuerit virtus, et nomen et lingua conveniat cum hac gente, quae ad Albim consedit, cognationem non aspernandam esse existimo. Si cui autem hae coniecturae non placent, quae tamen ingeniosissimo et doctissimo viro Philoni Dresdensi placebant, non pugnamus de hac nostra opinione, et ostendi nobis certiorem originem petimus. Exempla virtutum tamen sumere hanc gentem a veteribus Mysis, et delectari eam societate nominis honestae nationis sinant.

Nunc de hac vestra patria dicendum est. Sunt autem in regionum et gentium laudibus gradus. Non contemnenda est loci natura seu ubertas. Est enim Dei donum, et hoc genus humanum conditum est, ut multis rebus indigeat, quia vult Deus multa esse providentiae testimonia, et diversis officiis et artibus, tanquam vinculis hominum societatem astrictam esse. Deinde ornamenta sunt regionis urbes, et aedificiorum ars et elegantia, quae etiam hominum ingenia, et vitae consuetudinem aliqua ex parte ostendunt. Tertia et vera laus est pia Ecclesiarum constitutio, iusta forma gubernationis et politica disciplina. Vult enim Deus Ecclesiam, cui in tota aeternitate communicabit suam sapientiam, iusticiam et laeticiam, hoc modo et non aliter colligere, Videlicet. voce Evangelii, qua vult hominum mentes in hac imbecilli et mortali vita ad agnitionem Mediatoris flecti, et haurire initia vitae aeternae. Nec vero sine literis et sine linguarum et artium cognitioné propagari doctrina potest. Sunt igitur haec summa opera in gubernatione hominum, vocem Evangelii incorruptam proponere, et conservare doctrinae studia, ad hoc summum bonum alii labores in vita referantur, et sint imperia politica Dei hospitia et muri Ecclesiarum. Hos gradus bonorum in consideratione regionum et gentium intelligamus et recte discernamus. Sic enim vita hominum a Deo ordinata est, ut nutricatio, oeco

nomia, et gubernatio politica referantur ad hoc summum bonum, videlicet, ad piam Ecclesiarum constitutionem.

Redeo autem ad eum gradum, quem initio nominavi. Dei beneficio montes ad basim trianguli, aliquot miliaribus venas habent, gignentes cum alia metalla ferrum, plumbum, stannum, tum vero plurimum argenti. Multa sunt autem naturae miracula, ubicunque sunt venae metallicae, et sine magna varietate artium, et machinarum ex terra erui et percoqui non possunt. Quare facile intelligi potest, multos in iis locis esse ingeniosos artifices, multos etiam qui regunt opificum manus, cognitione Arithmetices et Geometriae, multos item qui naturam rerum in terra nascentium diligenter contemplantur, ut eas ad usum in medicatione transferant.

Fuerunt in Macedonia venae celebres, in eo loco ubi urbs fuit Philippi, olim nuncupata Dathos, item Crenae. Harum venarum proventus annuus fuit sexies centum millia coronatorum, ut nostro more loquar. Fuisse autem aliquando uberiores venas Fribergenses et Snebergenses, manifesta testimonia extant.

Iam hic dicendum esset de causis metallorum et generatione variarum specierum, et de natura hydrargyri, quod sentio singularem speciem esse, a Deo sic conditam, ut sit metallorum semen, et hallucinari eos, qui non certa lege, sed casu confluere illam massam existimant, ut fulmina seu alia mixta imperfecta. Sed tota Philosophia de metallorum origine, generatione, coctione, differentiis, ne quidem magnis voluminibus exponi potest, et gratia habenda est viro doctissimo Georgio Agricolae, cuius extant libri de metallis copiose scripti, quibus et patriam ornat, et universam posteritatem de his mirandis naturae operibus, ita docet, ut in hoc genere tam luculenta scripta nulla fuisse existimem.

Reliqua Mysia cum paululum versus septentrionem progredimur, tota ferax est tritici et olyrae et aliorum frumentorum, et in multis locis gignit vinum et crocum. Est et distincta agris, pratis, fluminibus, sylvis, ac rerum quae ad victum homini convenientem necessariae sunt, copia tanta est, ut etiam delectus et mundicies servari possit. Haec de teae natura primum commemoravi, ut grati munera divina agnoscamus, et cogitemus sine hac, ut ita dicam, nutricatione, caetera bona haberi non potuisse.

Cum igitur terra foecunda sit, et frumento et metallis abundet, magna est in ea multitudo hominum, urbes multae, aliae aliis maiores et ornatiores, arces et pagi plurimi. Elegantia vero aedificiorum tanta, ut plerasque Germaniae partes hac laude superet. Hoc decus multas virtutes complectitur: nam ubi cura est recte aedificandi, ibi necesse est et multarum artium artifices esse, et naturas hominum dociles. Deinde per sese virtus est intelligere et amare ordinem et elegantiam in aedificando. Non enim iam de luxu aut immodico splendore loquor, qui non potest esse multorum, sed de communi mediocrium hominum consuetudine, qui in omnibus oppidis in hac regione plus adhibent artis in aedificando, quam in plaerisque aliis Germaniae partibus. Est autem iusticia quaedam valetudini servire, quam ad rem opus est distincta esse habitacula puerperarum, aegrotorum, turbae domesticae, deinde prudentia est distinguere loca suppellectili et caeteris rebus. Non in iisdem habitaculis, panni, vestes, frumentum, vina servari possunt, aut si quis nauticam vitam probat, aut Amaxobiorum consuetudinem, qui totam rem familiarem in plaustris vehunt, ubi distingui non possunt, stabula, focus, cubicula, is Gryllo similis est, qui a Circe in porcum mutatus, recipere hominis figuram noluit.

Tertia pars orationis est de naturis, ingeniis et moribus hominum, haec enim praecipue consideranda sunt, sicut et Homerus monuit, qui Ulyssem ait non tantum urbes multas vidisse, sed etiam iudicia et mores cognovisse. Prosunt enim exempla ad commonefactionem de multis magnis rebus. Figurae corporum non deformes, non horridae sunt, et ingenia sunt ad disciplinam, ad virtutem ad doctrinas, et ad alias honestas artes idonea.

Summum autem bonum est in societate hominum, vera Dei agnitio, quae ut in hac regione luceat, Dei beneficio Ecclesiae recte constitutae sunt, et sonant Evangelii vocem sine corruptelis et sine dissidiis, et in congressibus publicis magna frequentia est hominum modeste convenientium ad conciones et ad communem precationem.

Ac ubique in oppidis adiunctae sunt Ecclesiis scholae literarum, in quibus adolescentia discit summam doctrinae Christianae, latinam et graecam linguam, et iuniores recitant zaτńxɛow ad verbum, ut assuefiant ad agnitionem et invoca

[ocr errors]

tionem Dei, et ad honestos et pios mores. Sunt aliqua celebritate linguas docuerunt Ecclesiae neet iudicia ecclesiastica constituta, ut pastores re- cessarias, et eas late propagaverunt. Bernardus gantur et defendantur, et ut doctrinae puritas et Ciglerus natus in familia equestri huius gentis, sanctitas coniugiorum conserventur. Et quia Ec- cum linguae hebraeae magnum usum haberet, non clesiis et gubernationi civili opus est multarum solum huius aetatis studiis in ea lingua, sed etiam linguarum, et artium scientia, et lumen vitae est posteritati profuit. Graecam linguam ante annos vera doctrina de Deo et de natura rerum. Lipsi- triginta sex Crocus Britannus, qui Aleandrum ca Academia ita constituta est, ut lingua latina, Luteciae audierat, hic frequenti auditorio docuit, graeca et ebraea recte et fideliter hic doceantur. hunc secutus est Petrus Mosellanus, cuius oratio Praeterea ordine libri prophetici et apostolici Xenophonteam suavitatem referebat. Nunc Ioachienarrantur, et assidue repetitur integra doctrina mus Camerarius, qui Croci auditor fuit, graecae Ecclesiae Dei, comprehensa in libris Propheta- linguae studia hic regit, qui cum omni genere virrum et Apostolorum, et in Symbolis apostolico, tutum excellit, tum vero cognitionem et usum Niceno et Athanasiano, et in confessione Luthe-graecae linguae tantum habet, ut non Athenae ri. Hunc perpetuum consensum catholicae Ecclesiae Dei, Academia universa pie amplectitur, et fideliter tuetur, ut libri qui hic eduntur

ostendunt.

Sunt hic et legum civilium interpretes, eruditione et sapientia excellentes, quorum consiliis et sententiis iudicia in multis gentibus reguntur. Sunt et artis medicae Doctores viri eruditissimi, quorum et in medendo et in docendo celebratur eruditio et fides. Traduntur et iunioribus partes Philosophiae omnes, fueruntque olim studia Mathematum hic tanta, ut inde in alias regiones propagata sint, didicerunt hic initia Mathematum Regiomontanus, Hasfurdus, Schonerus, quorum nomina nota sunt: et docuit hic Alexander, qui et edidit enarrationem demonstrationum geometricarum, ex quibus magnam partem Dialectices et Physices Aristoteles extruxit. Ac peperit ipsa Ac peperit ipsa Mysia duos in hoc genere doctrinae excellentes, Petrum Apianum, et Iohannem Pfeil, quem nominant amici Philonem, quia propter amplissimam eruditionem, conferunt eum ad veterem Philonem, de quo dictum fuit, qizшv лλατшviça, ἢ φίλων πλατωνίζει, ἢ πλάτων φιλωνίζει. Id ad hunc nostrum non minus congruit, quam ad illum.

Etsi enim non est meum de summis viris iudicare, tamen existimo eum antecelluisse eruditione in tota Philosophia omnibus, quorum eruditio hoc seculo celebratur.

Non volui hoc loco catalogum instituere clarorum virorum, qui in hac Academia floruerunt, et qui consiliis suis patriam rexerunt. Nam forma gubernationis iusta et moderata, et iudiciorum constitutio ostendunt fuisse et esse, non solum ingeniosos et usu peritos gubernatores, sed etiam eruditos. Tantum de iis dicam, qui primi cum

veteres tam sint Atticae, quam sunt ipsius scripta.

Magnum decus est autem et gentis huius et Academiae, quod in nulla regioni viri plures sunt et fuerunt, in ordine equestri nati excellenter docti et eloquentes, quam in hac regione. Schonbergii, qui fuit Cardinalis et Episcopus Capuanus, eloquentiam, etiam ipsa Italia admirata est, qui quidem Legatus fuit ad tres summos in Europa reges, ad imperatorem Carolum, ad regem Gallorum Franciscum, et ad regem Angliae Henricum. Nunc quoque ut audio doctos iudicare, nullius oratio latina, omnium qui nunc quidem scripta edunt in Italia aut alibi melior est, quam Iulii Pflugii et Christophori Carolovicii. Sunt et alii multi, qui nobilitatem generis eruditione

ornant.

Dixi brevissime de Ecclesiis et de luce doctrinarum. Nunc pauca addam de forma gubernationis politicae. Dei beneficio iam annos quadringentos huius trianguli gubernatio mansit, eadem, qua in re et Dei beneficium agnoscendum est, et ipsorum Principum laudanda iusticia et moderatio. Accesserunt Turingia et pars Saxoniae, et Electorum dignitas, quae accessio etiam testimonium est virtutis, et autoritatis horum Principum. Sed omnia complecti nunc non possum. Familia Principum vetus est, orta ab eadem stirpe, quae procreavit laudatissimos imperatores Saxonicos Othones. Cumque vicinam regionem ad Salam, Muldam et Plisiam diu tenuissent, postea Fridericus Barbarossa, Conrado totam Mysiam gubernandam tradidit, eumque Marchionem Mysiae nominavit, sive id nomen est a vouaoxía, ut Sabinus vir ingeniosissimus existimat, sive a limite custodiendo. Inde propagati Principes tenuerunt totum hunc triangulum, quorum semper summa

fuit autoritas, quam nequaquam voluerunt esse infinitam aut tyrannicam, sed honestissimis legibus et iudiciis regi. Ac notum est honestissimos consessus esse iudicum, qui ex ordine equestri, et ex Doctoribus delecti, quotannis quater ad cognitionem controversiarum totius ditionis conveniunt.

Quanta in pace et in bellis virtus Principum fuerit, multa ostendunt. Fridericus qui habuit admorsam genam patriam defendit adversus Bohemos, Adolphum Nassaviensem, et Albertum Austriacum. Cumque a Marchione Brandeburgensi captus esset, virtute et fide nobilitatis in hac regione liberatus est. Albertus avus inclyti Principis Ducis Electoris Mauricii, duobus potentissimis et ferocissimis regibus oppositus est, Carolo Gibboso regi Gallico et Matthiae regi Pannoniae, ac longo bello Gallos ex Flandria eiecit, postea et Mathiam depulit ab obsidione urbis Austriacae, cui nomen est Neapolis, et hac pugna repressus Mathias, longius in Germaniam non progressus est. Cumque Albertum domestico bello implicare conaretur, ac misisset in hanc viciniam exercitum, virtute Alberti et agnatorum patria foeliciter defensa est, et hostes pulsi et dissipati sunt, et non solum haec vicinia, sed etiam reliqua Germania magno periculo liberata est. Fuitque Albertus quoad vixit praecipuus dux in hoc imperio, et maxime formidatus externis Regibus, et turbulentis Principibus, sicut Achilles in Graeco exercitu nominatur vallum Achivorum.

Possem multa sapienter, iuste, moderate facta Principum huius familiae recitare. Sed hae breves commemorationes non habent lumen, nisi integrae temporum historiae notae sint, et consideretur, qualis fuerit in ipsis Principibus natura et perpetua voluntas erga Rempub. Hoc tamen affirmari potest, hos Principes pro excellenti sua sapientia magis adiunxisse se ad Imperatores, et autoritate sua et opibus magis defendisse communem Germaniae salutem, quam fecerunt caeteri. Fuit igitur singularis benevolentia erga eos Friderici Imperatoris Barbarossae, Friderici Imperatoris Secundi, ex cuius filia natus est Fridericus, qui habuit admorsam genam, ac deinde Rodolphi, Henrici Lucelbergensis, Caroli Quarti, Sigismundi, Friderici Austriaci, et Maximiliani. Horum praestantissimorum regum amicitiam, illustre testimonium esse de sapientia et virtute horum Principum, satis intelligi potest. Nec vero fieri

potest, quin boni Principes habeant adiunctos viros sapientes et bonos in consiliis, et quin vita eorum censura sit multorum in populo, ut dicitur: Sic agitur censura, et sic exempla parantur, Cum iudex alios quod monet ipse facit.

ces.

Cumque in toto genere humano semper immota gubernationis norma esse debeat, Decalogus recte intellectus, et Deus Magistratum velit esse vocem, et custodem huius suae aeternae legis, sequuntur hanc veram normam et in hac tota regione. Magistratus praecipiunt ut populi mores congruant ad praecepta Dei, et puniunt contumaPie defendunt Ecclesias, ne vera Dei invocatio extinguatur, et pellunt homines qui aut idola defendunt, aut cyclopicis sermonibus Deum contumelia adficiunt, aut falsis opinionibus Ecclesiarum consensum turbant. Puniuntur latrocinia et seditiones. Defenduntur legitima coniugia, ac severe puniuntur adulteri, et contaminati incestis libidinibus. Nec toleratur publice consuetudo cum ulla, cum qua non est foedus coniugale Ecclesiae testimonio factum. Puniuntur et fures, et alii qui fidem pactorum in contractibus non servant. Quia vero naturae hominum placidae sunt, et ad agnitionem et invocationem Dei, et ad bonos mores voce Ecclesiae, et disciplina domestica, et exemplis poenarum publicarum adsuefiunt, minus et contumaciae et scelerum. Est autem disciplina domestica in urbibus eo melior, quia plurimi cives ut nusquam alibi, norunt utcunque literas, et domi sacros libros legunt, et filios ac filias doceri literas curant, et magno studio suos ad reverentiam publici ministerii evangelici, et ad pias precationes adsuefaciunt. Ubique in singulorum mediocrium civium aedibus, inter ornamenta praecipua conspiciuntur libri sacri, historiae monarchiarum, picturae continentes argumenta utilia ad commonefactionem sumpta ex historiis. Ubique recitant pueri mane, et ad mensam preces et pias sententias, et admonentur, singulas familias debere esse Ecclesias et templa Dei, in quibus velit Deus habitare, et sic fieri eas domicilia Dei et Ecclesias, in quibus certo habitet Deus, quas servet, protegat, et gubernet, cuin discunt familiae Evangelii doctrinam, et recte Deum invocant fiducia Mediatoris, et mores regunt iuxta divinam doctrinam, seque ad communem verae Ecclesiae societatem adiungunt, et conservationem publici ministerii evangelici adiuIn tali coetu adesse Deum protectorem et

vant.

gubernatorem, adfirmat filius Dei, cum ait: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.

Manifestum est et mundicie hanc gentem antecellere aliis Germanis, quae et ipsa per sese est virtus, posita in delectu rerum naturae convenientium, et ordinis conservatione, et nutrix est multarum aliarum virtutum, sedulitatis et frugalitatis. Excitat enim curam res naturae convenientes eligendi et tuendi, et praebet assiduas operas cum ornantur domus, lecti, vestes, et reliqua suppellex. Ingens vero decus in hac domestica consuetudine est, matronarum modestia, quae oeconomiam praecipue gubernant, et earum exempla filiae intuentes, et ad agnitionem Dei, ad bonos mores et ad scientiam oeconomicam adsuefiunt.

[ocr errors]

Signum et hoc est in hac natione, et diligentiae in tuenda vita civium, et amoris erga honestas artes, quod in singulis urbibus maioribus publica stipendia Physicis Medicis dantur, quorum excellens est eruditio in Graeca et Latina lin

gua, et tota Philosophia, ut res ostendit, quia

multi aeditis monumentis studia doctrinarum iuvant, et patriam ornant. Notissimi sunt enim libri Georgii Agricolae, et Iani Cornarii etiam exteris nationibus.

[blocks in formation]

In select. Declam. T. IV. p. 351. Servest. IV. p. 319. Ri-
chard. I. 411.
P.

studiorum Astronomiae, et refutationem eorum,
Oratio de Orione, continens commendationem
qui et insectantur ac vituperant, et calumniis
iniustis praegravant haec studia; recitata a
Matthaeo Blochingero.

Etsi multa sunt testimonia tradita, quae ostendunt Ecclesiam colligi, servari, protegi a filio Dei, etiam cum nulla humana praesidia, habet, tamen maxime illustre exemplum est praesentia filii Dei in flammis fornacis Babylonicae, ubi rex adfirmat se videre praeter tres viros in ignem coniectos, quartum specie magis veneranda, quem quidem et nominat filium Dei. Ut autem tunc in incendio tres illos servavit, sic universam Ecclesiam, etiam cum pericula non omnes cernunt, semper defendit contra grassantes diabolos et eorum organa. Ac nos quidem manifesta exempla diu iam videmus.

Haec de patria vestra Auditores bono studio dixi, non solum ut me hospitem gratum esse intelligatis, sed multo magis ut vos adhorter, ut considerantes ornamenta patriae, Deum ardentioribus votis oretis, ut ea conservet. Vera est enim vox: Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam. Deinde ut singuli suo loco pareant patriae tanquam dulcissimae matri, a qua victum, leges, disciplinae, religionis, literarum et artium intellectum acceperunt, et hoc foedere obligati sunt ei, ut eadem bona posteris tradant. Accedat et diligentia in cavendis occa- Primum igitur ago gratias filio Dei Domino sionibus dissensionum et civilium motuum. Ne- nostro Iesu Christo, qui in his confusionibus immo turbet patriae tranquillitatem privatis cupidi-periorum in hac regione Ecclesiam colligit, et in tatibus, ambitione, odiis, curiositate, ne tam multis Dei donis ornata regio Gat μυσῶν λεία, ut olim dicebatur. Quare et piis precibus apud Deum, et omnibus honestis officiis iuvare patriam studeatis, et unusquisque tali sit animo erga eam, ut vere de se praedicare possit idem quod Erechthei coniunx inquit, cum patitur filiam fieri victimam pro civitatis Atticae salute, ut tunc putabatur:

ea nos quoque in variis aerumnis tegit, nec lucem doctrinae extingui sinit, eumque ardentibus votis oro, ut semper inter nos docentium et discentium agmina servet et gubernet, ut ipse vere celebretur. Videmus in his ruinis imperiorum duriter quassari Ecclesias, et passim efferri homines. Haec publica inala consideremus, ut et doctrinae studia maiore cura tueamur, et precatio sit ardentior.

« PoprzedniaDalej »