Obrazy na stronie
PDF
ePub

ria conspicitur verum esse versum Sophoclis: ra- | quieverunt. Nam aliquanto post rursus ex Hispaχεῖα πείθω τῶν κακῶν ὁδηπορεῖ.

Agnoscamus autem et divinitus depulsos esse a Gallia Saracenos pulcherrimis victoriis Caroli Martelli ducis Brabantiae, qui fuit avus Caroli Magni imperatoris. Ac tempora primum conferantur. Mahomet coepit regnare anno sexcentesimo vicesimo tertio Christi, Ab hoc anno usad initium Leonis Isauri, videlicet usque anque num Christi septingentesimum decimum octavum sunt anni centum et quinque. Intra hoc spacium Mahomet et successores eius, qui Saraceni et Agareni nominantur, potiti sunt Arabia, Palaestina, Syria, Persia, Aegypto, Africa, traiecerunt et ex Africa in Hispaniam, quam cum decem annos tenuissent in Galliam usque ad Turonum trecenta et septuaginta millia Saracenorum infusa sunt. Alibi vero progressi in minorem Asiam obsederunt regnante Constantino Barbato Byzantium circiter annum sexcentesimum septuagesimum quartum, unde repulsi redeunt cum maiore classe sub Leone Isauro post annos circiter quadraginta, videlicet Leonis Isauri initio. Tunc rursus biennio Constantinopolin obsident duce Masgada, sed rursus singulari ope divina repulsus est. Nam Saracenicus exercitus fame et pestilentia periit: naves fulminibus submersae sunt, aliquae ignibus arte sub aqua factis incensae Ita rursus aliquantisper Saraceni repressi sunt, ne Asia minore et Byzantio potirentur.

sunt.

Sed maiora bella duo in Gallia mota sunt. Primum enim in Galliam rex Abidiramus duxit multitudinem Saracenorum, cuius numerus traditur fuisse triginta millia hominum. Hunc Eudo Westgottus Aquitaniae Dominus contra Francos attraxerat. Iamque Burdegalam Saraceni vi captam diripuerant, et usque ad Turonum magna multitudine Christianorum trucidata pervenerant. Erant in summo periculo Gallia et Italia. Relictis igitur bellis Saxonicis et Frisiacis Carolus Martellus dux Brabantiae robur regni Francici ducit contra Saracenos. Clam etiam ab Eudone petit, ne Christianum nomen in Europa deleri sinat, cumque monet, ut relicta societate Saracenorum coniungeret se cum Francico exercitu. Praelio igitur facto, Deo iuvante vincit Caroli Martelli exercitus, et tota illa multitudo Saracenorum trucidatur, periit in acie rex Abidiramus, Hac tanta clade accepta Saraceni tamen nondum

nia duo ingentes exercitus Saracenici in Galliam effusi sunt, freti societate Westgottorum in Aquitania et Narbonensi Gallia. Rex Saracenorum invasit, et Avinionem subita vi cepit, eamque Athinius cum magna classe Galliam Narbonensem

belli arcem fecit. Hanc obsidione cinctam rursum Carolus Martellus magna cum difficultate expugnatam recipit, et Saracenos magno numero trucidato expellit. Rex Athinius cum parte coHanc urbem cum obsideret Carolus Martellus, alpiarum in naves fugiens, Narbonem delatus est. ter rex Saracenorum Amorraeus, ut circumsessis opem ferret, ex Hispania venit. Properat Carolus, ne hostium exercitus coniungantur, et in valle Carbona ad fluvium Birram cum Saracenis dimicat, ibi inter primos occiso Amorraeo acies perculsa morte regis fugere coepit, exercitus partim in flumine submersus est, partim trucidatus. Cognita Amorraei clade Athinius ex Narbone cum suo exercitu fugit, et praeda ex insulis Liguriae vicinis avecta in Hispaniam rediit. Narbonam Carolus, ne Westgotti inde nova bella molirentur, delevit. Repressi his cladibus Saraceni, qui se Gallia et Italia potituros esse speraverant, deinde semper intra Pyrenaeos montes se continuerunt. Nec existimo bellum utilius et difficilius post id tempus ullum gestum esse. Quia non hometicae impietatis in reliquam Europam prohisolum Galliae vastatio, sed etiam propagatio Mabita est. Quid est autem melius quam simul et tot civium corpora et familias defendere, et in praesentia et ad posteritatem manifestas blasphemias depellere.

Hae sunt iustae et magnae causae, cur viri fortes arma induant, ut in symbolo Hispanicus rex Alphonsus avem Pelecanum sibi pectus fodientem, et sanguine suo pullos alentem pinxit, et adscripsit: Pro lege et pro grege, significans has duas esse iustas bellorum causas: depulsionem latrociniorum a corporibus, et depulsionem blasphemiarum. Profuit autem etiam haec victoria in Hispania, quia reliquiae Christianae ex gente Gottica retinuerant loca horridiora vicina Pyrenaeis montibus, Cantabriam et Asturiam. Inde progressae paulatim domitis Saracenis recuperaverunt Hispaniam. Ex illis Gotticis reliquiis orta est stirps proximorum regum Hispanicorum, ex quibus materna origo est Carolo imperatori.

Agnoscamus igitur Dei beneficia, et ei gratias agamus subinde restituendi mediocrem statum, sicut tunc Carolum Martellum ad iusta bella excitavit, et consilia et dextram eius rexit. Fuitque propter has victorias mediocris pax Europae annos circiter centum, regnantibus Pipino, Carolo Magno, et Ludovico Pio. Horum etiam principum virtutem celebremus, qui fuerunt organa Dei, et non contumaciter ei repugnarunt, sicut faciunt tyranni, qui volentes iusticiae suas cupiditates anteferunt.

Ut autem, quis fuerit Carolus Martellus, consideretur, sciendum est in historia Francica Maiores Domus nominari, qui fuerunt post reges summi gubernatores aulae vel regni, ut nos dicimus Hoffmeister, illi dixerunt Haußmeier, quod Latini scribae interpretati sunt, maiorem Domus. Hunc gradum dignitatis regi proximum tenuit Martellus, cum esset dux Brabantiae. Iuvenem noverca Woltruda mortuo Pipino patre carceri inclusit in Colonia Agrippina, inde tamen divinitus evasit. Recuperata dignitate paterna compescuit Frisios. Deinde in Aquitania vicit Eudonem. Postea Francici principes regnum ei obtulerunt, quod recipere noluit contentus paterna dignitate. Deinde Saracenos infusos in Galliam magnis praeliis delevit, in quibus auxilia habuit regis Longobardorum Lutbrandi, Landfridi ducis Alemanorum, et Odillonis ducis Bavariae.

Ille Brabantinus Dux primus in orbe triumphans
Malleus in mundo specialis Christicolarum :
Dux Dominusque Ducum, Regum quoque Rex fore
spernit,
Non vult regnare, sed Regibus imperat ipse.

n

Ex tot gentium fortissimarum auxiliis aestimari potest magnum Europae periculum a Saracenis fuisse, singulari etiam sapientia tot gentes coniunctas esse ad tanti belli societatem, in quo recte de Martello dici potest, ut de Themistocle dictum est: Victos esse ab eo Persas fortitudine, socios vero lenitate. τοὺς μὲν πολεμίους ἀνδρεία, τούςδε συμμάχους εὐγνωμοσύνη νικηθῆναι. Tanta igitur eius autoritas fuit, ut cum Lutbrandus rex Longobardorum urbem Romam obsideret, et Romanus Episcopus auxilium peteret, Carolus Martellus tantum legatione missa perfecerit, ut Longobardus ab urbe Roma discederet, ac cum Episcopo Romano pacem faceret. Tenuit paternam dignitatem annos viginti sex. Decessit anno Christi septuagesimo quadragesimo primo, undecimo Calendas Novembris, non multo ante mortem imperatoris Leonis Isauri. Sepultus est autem inter reges Francicos in aede Dionysii, et sepulchro additum est hoc Epitaphium:

Haec de Saracenis et de Caroli Martelli victoriis, et excellenti virtute nolui omittere, quia harum tantarum rerum consideratio propter multas gravissimas causas utilissima est. Nunc ad Leonis Isauri postremum actum accedo.

Cum repulsis a Byzantio Saracenis Leo Isaurus aliquid ocii nactus esset, edictum proponit, quo iubet deleri imagines in templis, inde nominatus est εἰκονόμαχος. Omitto fabulas, quae narrant eum a Iudaeis incitatum esse. Haec res adeo ingrata fuit Romano Episcopo Gregorio Tertio, ut fulmen excommunicationis contra Leonem Isaurum propter sizovoμaziav ediderit, prohibuerit etiam in Italia tributa ei solvi.

Haec initia fuerunt coniunctionum et foederum Pontificiorum cum Francis. Erant alioqui magno in odio Graeci imperatores, et Exarchi magnam crudelitatem in Italia exercebant. Florebant autem Franci non solum potentia, sed etiam fama iusticiae et pietatis. Ideo defensio ab eis postea aliquoties petita est, sicut usitatum est contra tyrannos vicinam defensionem quaerere, et scriptum est: Propter iniusticiam regna transferuntur. Tunc vero et praetextus religionis accessit, quod Leo Isaurus et deinde filius imagines et statuas delebant.

[blocks in formation]

eius filiis oculos effodit. Patriarcham verberari iussit, et impositum asino conversa facie ad caudam, quam manibus teneret, circumvehit. Cum Bulgaris varia gessit bella. Tandem postquam variam crudelitatem exercuit, morbo mortuus est. Ipsius tempore desiit Exarchatus in Italia, et Pipinus filius Caroli Martelli cum fuisset Maior domus annos decem, consensu Procerum factus est rex Francorum anno Christi septingentesima quinquagesimo primo. Scribitur Romani Pontificis Zachariae autoritate proceres iuramento liberatos coëgisse Hildericum, ut regium nomen deponeret. Hilderico in monasterium incluso Pipinum Bonifacius Suessione coronavit. Deinde Pipinus bis in Italiam vocatus est contra Longobardorum regem Astulfum. In utraque expeditione modestia Pipini vere heroica fuit, quam fortassis eo maiore cura praestitit, quia fuit educatus apud regem Lutbrandum. Ideo sic consuluit paci, ut regnum Longobardorum non deleverit, ac ne quidem vestigium in Italia occupaverit. In priore expeditione cum Astulfum Ticini circumsessum coëgisset promittere pacem, datis obsidibus, hac pactione contentus mox in patriam rediit, Sed Astulfi ferocia magis irritata quam repressa fuit. Post abitum Pipini Astulfus contra pacta maius bellum movet, ducit exercitum ad urbem Romam, et obsidet eam tres menses. Cum autem Pipinus rediisset in Italiam, relinquit obsidionem Romae Astulfus metuens regno Longobardico. Hic magis conspicitur modestia Pipini: tantum priores conditiones pacis servari postulat, iubet contentum esse paterno regno, et abstinere ab urbe Roma et a reliqua Italia. Nec verbis contentus est Pipinus, ut antea, sed manet in Italia, donec praesidia Astulfus ex urbibus Ravenna et aliis deducit.

Fabula vero de donatione quam a Pipino factam esse aliqui narrant, manifeste refutatur ex Ludovici Pii historia, qui distinxit Italiae urbes, quas vellet esse imperatoris. Reddidisse Pontifici eas, quas ei Longobardi ademerant, consentaneum est. Fortassis et in Latio aliquas addidit, caeteras voluit esse liberas.

Cum discessisset ex Italia Pipinus, ducit exercitum contra Saxones et Bavaros. Rex Bavaricus Tassilo sine dimicatione rediit in gratiam cum Pipino, qui iussit eum retinere regnum. Erat enim sororis Pipini filius. Sicut in Italia ostendit reges decere iusticiam et modestiam: ita

et in Germania modestiae exemplum ostendit. Saxonibus acie victis etiam ita pax data est, ut suo contenti nihil adimerent regno Francico, et suis legibus viverent, tantum quotannis adducerent ad regem Francicum trecentos bellatores equos.

A Pipino etiam scribunt summum Iudicium in Gallia, quod Parlamentum nominant, Lutetiae initio constitutum esse, quod sapientia iudicum, ordine cognitionis, severitate executionis longe antecellit omnibus iudiciis in genere humano. Haec vere heroica sunt, iusta bella gerere, et in victoria iusticiam et modestiam retinere, et legitima iudicia profutura toti posteritati constituere. Haec praecipua sunt, quae in Occidente Copronymi tempore acta sunt. Interea in Oriente ex Portis Caspiis effusi Turcae in Colchicam et Armeniam irruperunt, ubi et cum Saracenis praeliati sunt. Hanc fuisse causam existimo, cur Saraceni adversus Copronymum nihil memorabile egerint. Etsi autem Mauricii tempore bella ges-. serunt Turcae contra Persas: tamen quia tunc a Persis repressi sunt, ea eruptio minus celebris est quam haec secunda, in qua primum Saracenica arma experti sunt, quae in tempora Copronymi et Pipini incidunt. Sunt autem montes Caspii vicini Iberiae, ubi nunc quoque sunt uberes venae metallicae. Quare dictos esse existimo quasi argenteos, quia Keseph argentum significat. Quando autem Turcae Saracenis eripuerint imperium Asiae, postea dicemus.

Anno mundi quater millesimo septingentesimo tricesimo nono.

Anno Romae millesimo quingentesimo trice

simo.

Anno Christi septingentesimo septuagesimo septimo.

Leo Quartus.

Leo Quartus Copronymi filius patri successit. Tenuit imperium annos quinque. Coronatus a Patriarcha vivo patre, qui ei despondit coniugem Irenen Atheniensem. Patrem imitatus est in delendis imaginibus. Exercitum in Syriam misit, qui magis irritavit Saracenos quam repressit. Nam aliquanto post Irene pacem cum Saracenis fecit promisso tributo. Filium puerum coronari a Patriarcha curavit, nec multo post febre pater extinctus est.

Anno mundi quater millesimo septingentesimo quadragesimo quarto. Anno Romae millesimo quingentesimo tricesimo quinto.

Anno Christi septingentesimo octuagesimo secundo.

Irene.

Irene cum filio adulescentulo simul regnat annos decem. Postea domesticae discordiae varias confusiones pepererunt. Sed haec prima gubernatio Irenes fuit tranquillior. Anno igitur septimo Synodus olzovuevizǹ Niceae congregata est, quae nominatur Septima, in qua decretum factum est de restituendis imaginibus. Nec ea res sine magno tumultu acta est. Cum Episcopi et Doctores in templo Byzantii consedissent ad dicendas sententias, magna multitudo irrumpens dissipavit eos armis, quia nolebat statuas et imagines restitui, ne impii cultus et invocationes statuarum aut hominum confirmarentur.

Erat autem Eunuchus Irenes Aëtius, qui praecipua consilia aulae regebat, et hoc agebat, ut Irene nuberet suo cognato praesidi Thraciae. Suasit igitur, ut ad comprimendam seditionem praeses ille cum suo exercitu accerseretur. vocato civibus arma adempta sunt, et multi impositi in naves passim in insulas missi sunt. Deinde Synodus translata Niceam ex sententia Romani Episcopi decretum condidit, ut statuae et imagi

Hoc

nes restituerentur. Postea cum filius Constantinus natus annos viginti regere imperium suis consiliis vellet, et quosdam matri addictos removeret, ipsa cum suis sollicitavit partem exercituum, ut iurarent se filium non admissuros esse ad imperium, sed Armeniaci exercitus rem iniustam detestantes filio iuraverunt, quorum exemplum deinceps et caeteri omnes secuti sunt. Nec tarnen finis fuit insidiarum. Cum annos septem regnasset Constantinus, mater nacta occasionem, quod filius uxorem dimiserat, et in monasterium incluserat, et aliam duxerat, mittit certos homines, qui filium caperent. Hi capto effoderunt oculos, qua ex re post paucos dies dolore extinctus est. Irene postquam filius oppressus est, regnavit sola tantum tres annos. Intra hoc triennium cum Graeci non solum despecti essent propter muliebre imperium, sed etiam invisi propter multorum temporum tragica exempla, et propter recentem matris crudelitatem erga filium, et ipsius patruos,

et Italia defensione indigeret contra Longobardos et seditiones. Nam et Romae Pontifex per seditionem captus et verberatus fuit, accersitus est Carolus propter iusticiam et caeteras virtutes, praesertim cum et antea iusticiam et modestiam Caroli Martelli et Pipini Italia experta esset. Ita cum nomine imperatoris gubernatio Italiae ad Carolum Magnum translata est. Fuitque pulchra coniunctio Italiae, Galliae et Germaniae. Omissis igitur Graecis imperatoribus, quorum plerique fuerunt tyranni, et postremi tandem domesticis discordiis Turcas attraxerunt, breviter recitabo res gestas nostrorum imperatorum, quorum initia laeta fuerunt, et Italiae et Germaniae salutaria. Postea discordiis Pontificum et Imperatorum huius imperii potentia et autoritas languefacta est.

[blocks in formation]

sine peccato, nec ruunt extra legem Dei. Sitio, inquit, quod primi gradus est. Secundi gradus sunt dolores in laceratione corporis. Nec enim imaginandum est, Christum fuisse scopulum, cum quidem ipse dicat: Tristis est anima mea usque ad mortem. Et nervi ordine naturae sentiebant destructionem. Sic et cor ordine naturae sine peccato sentiebat destructionem.

Hi dolores nervorum et cordis aliquomodo ad animam quoque penetrant, sicut dicit: Non sicut ego volo. Nec sunt peccata, sed tantum cruciatus patientis Christi, sicut ipsa mors, et concurrebant ad nervorum et cordis sensum alii dolores in Christo, qui animam feriebant, sensus irae Dei adversus peccata generis humani, iuxta dictum: Iniquitates eorum ipse portabat. Interea tamen voluntas humana in anima Christi retinet firmitatem propositi, et se ad obedientiam offert. Non ut ego volo, sed ut tu vis. Ita manet har monia et congruentia cum Deo. Testimonium vero de voluntate, quae est propria divinae naturae in Christo, firmum est: Nemo novit patrem, nisi filius, et cui vult revelare filius. ổ làv βούληται ὁ υἱὸς ἀποκαλύψαι. ~ Id velle est naturae divinae, quae cum patre et eligit Ecclesiam, et est in ea efficax. Diligenter autem et ob hanc causam id dictum considerandum est, quia refutat Samosatenum, et testatur Tov λóyov esse λόγον ὑφιστάμενον.

Haec breviter attigi, ut considerent studiosi disputationem illius temporis res gravissimas complexam esse, quas cogitare ad agnitionem et invocationem Christi utile est, et alit eruditionem haec consideratio.

Tempore Irenes Synodus quae nominatur Septima olizovunviz, in urbem Niceam translata est, quae decretum fecit de statuis et imaginibus restituendis. De qua controversia non addo disputationem. Sed manifestum est cultum idolorum cumulatum esse statuis.

Scribit ad

Fuit Pipini temporibus in Germania Bonifacius, cuius Epistolae extant, quae ostendit eum in Turingia et vicinis locis multos Ecclesiarum abusus emendare conatum esse: Queritur crebra esse adulteria sacerdotum, et poenam sancit deprehenso, carcerem unius anni. Prohibuit et ethnica sacrificia, ut ipse nominat, quae dicebant se sanctis facere. Existimo barbarica convivia fuisse. Prohibuit et Magica, quorum ubique apud Ethnicos magnus usus fuit. Anglicum regem, quem obiurgat propter adulteria, Gentem Saxonicam etiam antequam audivit doctrinam Ecclesiae, adeo detestatam esse stupra et adulteria, ut strupratas et adulteras strangulatas deinde cremaverint. Ac supra rogos suspensos et ustulatos esse stupratores et moechos, donec morerentur. Haec severitas in poenis stupri et adulterii digna memoria est, et optandum est, ut commonefacti magistratus hoc exemplo, hac ipsa in re sint severiores, sicut Deus praecipit, qui leges castitatis tradidit, et earum legum contemptum horribiliter punit, ut poena Davidis et alia exempla omnium temporum ostendunt. Tandem Bonifacium a Frysiis occisum esse scribitur. Corpus doctrinae ipsius integrum non extat, sed consentaneum est Gregorii doctrinam et exempla secutum esse. Precor autem filium Dei, ut semper Ecclesiam in his regionibus colligat, et ipse eam gubernet et protegat, Amen,

« PoprzedniaDalej »