Obrazy na stronie
PDF
ePub

Cum pace delabentis Etruscum
In mare, nunc lapides adesos
Stirpesque raptas et pecus et domos
Volventis una, non sine montium
Clamore vicinaeque silvae,

Cum fera diluvies quietos
Irritat amnes. Ille potens sui
Laetusque deget, cui licet in diem
Dixisse "Vixi: cras vel atra

Nube polum Pater occupato,
Vel sole puro; non tamen irritum,
Quodcumque retro est, efficiet, neque
Diffinget infectumque reddet

Quod fugiens semel hora vexit."

Fortuna, saevo laeta negotio et
Ludum insolentem ludere pertinax,
Transmutat incertos honores,

Nunc mihi, nunc alii benigna.
Laudo manentem; si celeres quatit
Pennas, resigno quae dedit, et mea
Virtute me involvo, probamque
Pauperiem sine dote quaero.
Non est meum, si mugiat Africis
Malus procellis, ad miseras preces
Decurrere, et votis pacisci,

Ne Cypriae Tyriaeque merces

Addant avaro divitias mari:
Tum me biremis praesidio scaphae
Tutum per Aegaeos tumultus

Aura feret geminusque Pollux.

XXX. +

Exegi monumentum aere perennius,
Regalique situ pyramidum altius,
Quod non imber edax, non Aquilo impotens
Possit diruere, aut innumerabilis

35

40

45

50

55

60

37 domus Seruius ad Aen. iii. 94. 42 degit 60 Syriae 62 tunc

5

Annorum series et fuga temporum.
Non omnis moriar, multaque pars mei
Vitabit Libitinam: usque ego postera
Crescam laude recens, dum Capitolium
Scandet cum tacita virgine pontifex.
Dicar, qua violens obstrepit Aufidus
Et qua pauper aquae Daunus agrestium
Regnavit populorum, ex humili potens
Princeps Aeolium carmen ad Italos
Deduxisse modos. Sume superbiam
Quaesitam meritis, et mihi Delphica
Lauro cinge volens, Melpomene, comam.

10

15

12 regnator

HORATI FLACCI

CARMIN V M

LIBER QVARTVS

I.

Intermissa, Venus, diu

Rursus bella moves? Parce, precor, precor.

Non sum qualis eram bonae

[blocks in formation]

Late signa feret militiae tuae,
Et quandoque potentior
Largi muneribus riserit aemuli,

Albanos prope te lacus

Ponet marmoream sub trabe citrea.

Illic plurima naribus

Duces tura, lyraeque et Berecyntiae

9 domo

10 Paulli

18 largis

20 Cypria

22 thura

22 lyraque

22 Berecyntia

20 Delectabere tibiae

Mixtis carminibus non sine fistula; Illic bis pueri die

Numen cum teneris virginibus tuum Laudantes pede candido

In morem Salium ter quatient humum.

II.

Pindarum quisquis studet aemulari,
Iule, ceratis ope Daedalea
Nititur pennis, vitreo daturus

Nomina ponto.

Monte decurrens velut amnis, imbres
Quem super notas aluere ripas,
Fervet immensusque ruit profundo

Pindarus ore,

Laurea donandus Apollinari,
Seu per audaces nova dithyrambos
Verba devolvit numerisque fertur

Lege solutis,

Seu deos regesve canit, deorum
Sanguinem, per quos cecidere justa
Morte Centauri, cecidit tremendae
Flamma Chimaerae;
Sive quos Elea domum reducit
Palma caelestes pugilemve equumve
Dicit, et centum potiore signis

Munere donat,

Flebili sponsae juvenemve raptum
Plorat, et vires animumque moresque
Aureos educit in astra nigroque

Invidet Orco.

Multa Dircaeum levat aura cygnum,
Tendit, Antoni, quotiens in altos
Nubium tractus: ego, apis Matinae

[blocks in formation]

25

5

10

15

20

25

[blocks in formation]

Tum meae, si quid loquar audiendum,
Vocis accedet bona pars, et "O Sol
Pulcher! o laudande!" canam, recepto

45

50

[blocks in formation]

Quem tu, Melpomene, semel

Nascentem placido lumine videris,

55

60

33, 41 concinet e coniectura 36 Sigambros 45 loquor 49 tuque

49 procedit

58 orbem

« PoprzedniaDalej »