Obrazy na stronie
PDF
ePub

Non est qui tractet: scis, quo clamore coronae
Proelia sustineas campestria; denique saevam
Militiam puer et Cantabrica bella tulisti

55

60

Sub duce qui templis Parthorum signa refigit
Nunc, et, si quid abest, Italis adjudicat armis.
Ac, (ne te retrahas et inexcusabilis absis,)
Quamvis nil extra numerum fecisse modumque
Curas, interdum nugaris rure paterno;
Partitur lintres exercitus; Actia pugna
Te duce per pueros hostili more refertur;
Adversarius est frater, lacus Hadria, donec
Alterutrum velox Victoria fronde coronet.
Consentire suis studiis qui crediderit te,
Fautor utroque tuum laudabit pollice ludum.
Protinus ut moneam, (si quid monitoris eges tu,)
Quid de quoque viro et cui dicas, saepe videto.
Percontatorem fugito, nam garrulus idem est,
Nec retinent patulae commissa fideliter aures,
Et semel emissum volat irrevocabile verbum.
Qualem commendes etiam atque etiam aspice, ne mox
Incutiant aliena tibi peccata pudorem.

65

70

Fallimur et quondam non dignum tradimus: ergo

75

Quem sua culpa premet, deceptus omitte tueri,
Ut penitus notum, si temptent crimina, serves
Tuterisque tuo fidentem praesidio: qui
Dente Theonino cum circumroditur, ecquid
Ad te post paulo ventura pericula sentis?
Nam tua res agitur, paries cum proximus ardet,
Et neglecta solent incendia sumere vires.
Dulcis inexpertis cultura potentis amici:
Expertus metuit. Tu, dum tua navis in alto est,
Hoc age, ne mutata retrorsum te ferat aura.
Oderunt hilarem tristes, tristemque jocosi,
Sedatum celeres, agilem navumque remissi;
Potores [bibuli media de nocte Falerni
Oderunt] porrecta negantem pocula, quamvis
Nocturnos jures te formidare tepores.

58 abstes Bentleius 83 metuet 86 gnavumque

80

85

89 vapores

Deme supercilio nubem; plerumque modestus
Occupat obscuri speciem, taciturnus acerbi.

90

95

100

Inter cuncta leges et percontabere doctos, Qua ratione queas traducere leniter aevum ; Num te semper inops agitet vexetque cupido, Num pavor et rerum mediocriter utilium spes; Virtutem doctrina paret, naturane donet; Quid minuat curas, quid te tibi reddat amicum; Quid pure tranquillet, honos an dulce lucellum, An secretum iter et fallentis semita vitae. Me quotiens reficit gelidus Digentia rivus, Quem Mandela bibit, rugosus frigore pagus, Quid sentire putas? quid credis, amice, precari? Sit mihi quod nunc est, etiam minus; et mihi vivam Quod superest aevi, si quid superesse volunt di; Sit bona librorum et provisae frugis in annum Copia, neu fluitem dubiae spe pendulus horae! Sed satis est orare Jovem quae ponit et aufert: Det vitam, det opes; aequum mi animum ipse parabo.

XIX.

Prisco si credis, Maecenas docte, Cratino,

Nulla placere diu nec vivere carmina possunt
Quae scribuntur aquae potoribus.

Ut male sanos

5

Ascripsit Liber Satyris Faunisque poëtas,

Vina fere dulces oluerunt mane Camenae.
Laudibus arguitur vini vinosus Homerus ;
Ennius ipse pater numquam nisi potus ad arma
Prosiluit dicenda. "Forum putealque Libonis
Mandabo siccis, adimam cantare severis:
Hoc simul edixi, non cessavere poëtae
Nocturno certare mero, putere diurno.
Quid, si quis voltu torvo ferus et pede nudo
Exiguaeque togae simulet textore Catonem,
Virtutemne repraesentet moresque Catonis?

94, 95 ne-ne, non-non

107 donat ct

107 haec satis
10 edixit

107 Iovem qui

10

Rupit Iarbitam Timagenis aemula lingua,
Dum studet urbanus tenditque disertus haberi.
Decipit exemplar vitiis imitabile; quod si
Pallerem casu, biberent exsangue cuminum.
O imitatores, servum pecus, ut mihi saepe
Bilem, saepe jocum vestri movere tumultus!
Libera per vacuum posui vestigia princeps,
Non aliena meo pressi pede. Qui sibi fidit,
Dux regit examen. Parios ego primus iambos
Ostendi Latio, numeros animosque secutus
Archilochi, non res et agentia verba Lycamben.
Ac ne me foliis ideo brevioribus ornes,
Quod timui mutare modos et carminis artem,
Temperat Archilochi Musam pede mascula Sappho,
Temperat Alcaeus, sed rebus et ordine dispar,
Nec socerum quaerit quem versibus oblinat atris,
Nec sponsae laqueum famoso carmine nectit.
Hunc ego, non alio dictum prius ore, Latinus
Vulgavi fidicen; juvat immemorata ferentem
Ingenuis oculisque legi manibusque teneri.

Scire velis, mea cur ingratus opuscula lector
Laudet ametque domi, premat extra limen iniquus?
Non ego ventosae plebis suffragia venor
Impensis cenarum et tritae munere vestis;
Non ego, nobilium scriptorum auditor et ultor,
Grammaticas ambire tribus et pulpita dignor:
Hinc illae lacrimae. "Spissis indigna theatris
Scripta pudet recitare et nugis addere pondus,"
Si dixi: " Rides," ait, "et Jovis auribus ista
Servas; fidis enim manare poëtica mella

15

20

20

[blocks in formation]

Te solum, tibi pulcher." Ad haec ego naribus uti 45
Formido, et, luctantis acuto ne secer ungui,
"Displicet iste locus," clamo, et diludia posco.
Ludus enim genuit trepidum certamen et iram,
Ira truces inimicitias et funebre bellum.

15 coena

22 fidet 23 reget 32 Latinis 39 adiutor

46 ungue

XX.

Vertumnum Janumque, liber, spectare videris,
Scilicet ut prostes Sosiorum pumice mundus.
Odisti claves et grata sigilla pudico;

66

Paucis ostendi gemis et communia laudas,
Non ita nutritus. Fuge, quo descendere gestis.
Non erit emisso reditus tibi. Quid miser egi?
Quid volui?" dices, ubi quis te laeserit; et scis
In breve te cogi, cum plenus languet amator.
Quod si non odio peccantis desipit augur,
Carus eris Romae, donec te deserat aetas;
Contrectatus ubi manibus sordescere volgi
Coeperis, aut tineas pasces taciturnus inertes,

Aut fugies Uticam, aut vinctus mitteris Ilerdam.
Ridebit monitor non exauditus, ut ille,

Qui male parentem in rupes protrusit asellum
Iratus: quis enim invitum servare laboret?

5

10

15

Hoc quoque te manet, ut pueros elementa docentem Occupet extremis in vicis balba senectus.

Cum tibi sol tepidus plures admoverit aures,
Me, libertino natum patre et in tenui re,
Majores pennas nido extendisse loqueris,
Ut, quantum generi demas, virtutibus addas;
Me primis urbis belli placuisse domique ;
Corporis exigui, praecanum, solibus aptum,
Irasci celerem, tamen ut placabilis essem.
Forte meum si quis te percontabitur aevum,
Me quater undenos sciat implevisse Decembres,
Collegam Lepidum quo duxit Lollius anno.

7 quid &, qui 10 deseret 13 unctus 26 percunctabitur

20

20

25

Q. HORATI FLACCI

EPISTVLAR VM

LIBER SECVNDVS

I.

Cum tot sustineas et tanta negotia solus,
Res Italas armis tuteris, moribus ornes,
Legibus emendes, in publica commoda peccem,
Si longo sermone morer tua tempora, Caesar.
Romulus et Liber pater et cum Castore Pollux,
Post ingentia facta deorum in templa recepti,
Dum terras hominumque colunt genus, aspera bella
Componunt, agros assignant, oppida condunt,
Ploravere suis non respondere favorem
Speratum meritis. Diram qui contudit hydram
Notaque fatali portenta labore subegit,
Comperit invidiam supremo fine domari.
Urit enim fulgore suo, qui praegravat artes
Infra se positas; exstinctus amabitur idem.
Praesenti tibi maturos largimur honores,
Jurandasque tuum per nomen ponimus aras,
Nil oriturum alias, nil ortum tale fatentes.
Sed tuus hic populus, sapiens et justus in uno,
Te nostris ducibus, te Grais anteferendo,
Cetera nequaquam simili ratione modoque
Aestimat, et, nisi quae terris semota suisque
Temporibus defuncta videt, fastidit et odit,

Sic fautor veterum, ut tabulas peccare vetantes,
17 nihil ortum 19 Graiis

7 cum 16 numen

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »