Obrazy na stronie
PDF
ePub

Duceris, ut nervis alienis mobile lignum.

Quisnam igitur liber? Sapiens, sibi qui imperiosus, 75 Quem neque pauperies, neque mors, neque vincula

terrent,

Responsare cupidinibus, contemnere honores

Fortis, et in se ipso totus, teres, atque rotundus,
Externi ne quid valeat per leve morari,

In quem manca ruit semper fortuna.

Potesne

Ex his ut proprium quid noscere? Quinque talenta Poscit te mulier, vexat foribusque repulsum

Perfundit gelida, rursus vocat: eripe turpi

Colla jugo; "Liber, liber sum," dic age! Non quis;

80

Urget enim dominus mentem non lenis, et acres
Subjectat lasso stimulos, versatque negantem.
Vel cum Pausiaca torpes, insane, tabella,

85

Qui peccas minus atque ego, cum Fulvi Rutubaeque
Aut Pacideiani contento poplite miror
Proelia rubrica picta aut carbone, velut si
Re vera pugnent, feriant, vitentque moventes
Arma viri? Nequam et cessator Davus; at ipse
Subtilis veterum judex et callidus audis.
Nil ego, si ducor libo fumante: tibi ingens
Virtus atque animus cenis responsat opimis?
Obsequium ventris mihi perniciosius est cur?
Tergo plector enim. Qui tu impunitior illa,
Quae parvo sumi nequeunt, obsonia captas?
Nempe inamarescunt epulae sine fine petitae,
Illusique pedes vitiosum ferre recusant

Corpus. An hic peccat, sub noctem qui puer uvam
Furtiva mutat strigili; qui praedia vendit,

Nil servile, gulae parens, habet? Adde, quod idem
Non horam tecum esse potes, non otia recte
Ponere, teque ipsum vitas, fugitivus et erro,
Jam vino quaerens, jam somno fallere curam:

90

95

100

105

Frustra: nam comes atra premit sequiturque fugacem.

Her. Unde mihi lapidem? Dav. Quorsum est opus? Her. Unde sagittas?

[blocks in formation]

Dav. Aut insanit homo, aut versus facit. Her. Ocius

hine te

Ni rapis, accedes opera agro nona Sabino!

VIII.

Horat. Ut Nasidieni juvit te cena beati?

Nam mihi quaerenti convivam dictus here illic

110

5

10

De medio potare die. Fundan. Sic, ut mihi numquam
In vita fuerit melius. Hor. Da, si grave non est,
Quae prima iratum ventrem placaverit esca.
Fund. In primis Lucanus aper; leni fuit Austro
Captus, ut aiebat cenae pater; acria circum
Rapula, lactucae, radices, qualia lassum
Pervellunt stomachum, siser, allec, faecula Coa.
His ubi sublatis puer alte cinctus acernam
Gausape purpureo mensam pertersit, et alter
Sublegit quodcumque jaceret inutile quodque
Posset cenantes offendere, ut Attica virgo
Cum sacris Cereris procedit fuscus Hydaspes,
Caecuba vina ferens, Alcon Chium maris expers.
Hic herus: "Albanum, Maecenas, sive Falernum
Te magis appositis delectat, habemus utrumque."
Hor. Divitias miseras! Sed quis cenantibus una,
Fundani, pulchre fuerit tibi, nosse laboro.

15

Fund. Summus ego, et prope me Viscus Thurinus, et infra,

Si memini, Varius; cum Servilio Balatrone
Vibidius, quas Maecenas adduxerat umbras;
Nomentanus erat super ipsum, Porcius infra,
Ridiculus totas simul absorbere placentas.
Nomentanus ad hoc, qui, si quid forte lateret,
Indice monstraret digito: nam cetera turba,
Nos, inquam, cenamus aves, conchylia, pisces,
Longe dissimilem noto celantia sucum;
Ut vel continuo patuit, cum passeris atque

[blocks in formation]

20

[blocks in formation]

25

Ingustata mihi porrexerat ilia rhombi.

Post hoc me docuit melimela rubere minorem
Ad lunam delecta. Quid hoc intersit, ab ipso
Audieris melius. Tum Vibidius Balatroni,
"Nos nisi damnose bibimus, moriemur inulti;'
Et calices poscit majores. Vertere pallor
Tum parochi faciem, nil sic metuentis ut acres
Potores, vel quod male dicunt liberius vel
Fervida quod subtile exsurdant vina palatum.
Invertunt Allifanis vinaria tota

Vibidius Balatroque, secutis omnibus; imi
Convivae lecti nihilum nocuere lagenis.

Affertur squillas inter murena natantes

30

3385

40

In patina porrecta. Sub hoc herus "Haec gravida,"

66

inquit,

Capta est, deterior post partum carne futura His mixtum jus est: oleo quod prima Venafri Pressit cella; garo de sucis piscis Hiberi; Vino quinquenni, verum citra mare nato,

45

Dum coquitur - cocto Chium sic convenit, ut non Hoc magis ullum aliud; — pipere albo, non sine aceto, Quod Methymnaeam vitio mutaverit uvam.

[ocr errors]

Erucas virides, inulas ego primus amaras

Monstravi incoquere; inlutos Curtillus echinos,

Ut melius muria quod testa marina remittat."
Interea suspensa graves aulaea ruinas
In patinam fecere, trahentia pulveris atri
Quantum non Aquilo Campanis excitat agris.
Nos majus veriti, postquam nihil esse pericli
Sensimus, erigimur: Rufus posito capite, ut si
Filius immaturus obisset, flere. Quis esset
Finis, ni sapiens sic Nomentanus amicum
Tolleret: "Heu, Fortuna, quis est crudelior in nos
Te deus? Ut semper gaudes illudere rebus
Humanis!" Varius mappa compescere risum
Vix poterat. Balatro suspendens omnia naso,

30 porrexerit

31 haec 34 moriamur 40 imis 42 muraena

53 quo, quam 53 remittit

50

55

60

"Haec est condicio vivendi," aiebat, "eoque
Responsura tuo numquam est par fama labori.
Tene, ut ego accipiar laute, torquerier omni
Sollicitudine districtum, ne panis adustus,
Ne male conditum jus apponatur, ut omnes
Praecincti recte pueri comptique ministrent!
Adde hos praeterea casus, aulaea ruant si,
Ut modo; si patinam pede lapsus frangat agaso.
Sed convivatoris, uti ducis, ingenium res
Adversae nudare solent, celare secundae."

65

70

Nasidienus ad haec: "Tibi di quaecumque preceris 75
Commoda dent! Ita vir bonus es convivaque comis:"

Et soleas poscit. Tum in lecto quoque videres
Stridere secreta divisos aure susurros.

85

Hor. Nullos his mallem ludos spectasse; sed illa Redde, age, quae deinceps risisti. Fund. Vibidius dum 80 Quaerit de pueris, num sit quoque fracta lagena, Quod sibi poscenti non dantur pocula, dumque Ridetur fictis rerum Balatrone secundo, Nasidiene, redis mutatae frontis, ut arte Emendaturus fortunam; deinde secuti Mazonomo pueri magno discerpta ferentes Membra gruis sparsi sale multo, non sine farre, Pinguibus et ficis pastum jecur anseris albae, Et leporum avolsos, ut multo suavius, armos, Quam si cum lumbis quis edit. Tum pectore adusto 90 Vidimus et merulas poni et sine clune palumbes, Suaves res, si non causas narraret earum et Naturas dominus; quem nos sic fugimus ulti, Ut nihil omnino gustaremus, velut illis Canidia afflåsset pejor serpentibus Afris.

[blocks in formation]

95

Q. HORATI FLACCI

EPISTVLARVM

LIBER PRIMVS

I.

Prima dicte mihi, summa dicende Camena,
Spectatum satis et donatum jam rude quaeris,
Maecenas, iterum antiquo me includere ludo.
Non eadem est aetas, non mens. Veianius, armis
Herculis ad postem fixis, latet abditus agro,
Ne populum extrema totiens exoret arena.
Est mihi purgatam crebro qui personet aurem :
"Solve senescentem mature sanus equum, ne
Peccet ad extremum ridendus et ilia ducat!"

Nunc itaque et versus et cetera ludicra pono ;

5

10

Quid verum atque decens, curo et rogo, et omnis in hoc

sum;

Condo et compono quae mox depromere possim.

Ac ne forte roges quo me duce, quo lare tuter:

Nullius addictus jurare in verba magistri,

Quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes.
Nunc agilis fio et mersor civilibus undis,
Virtutis verae custos rigidusque satelles;
Nunc in Aristippi furtim praecepta relabor,
Et mihi res, non me rebus, subjungere conor.
Longa dies ut opus debentibus, ut piger annus
Pupillis quos dura premit custodia matrum,

20 sic G.

15

20

« PoprzedniaDalej »