Vergilio annuerunt gaudentes rure Camenae. Hoc erat, experto frustra Varrone Atacino Atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem, Inventore minor; neque ego illi detrahere ausim Haerentem capiti cum multa laude coronam.
At dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem Plura quidem tollenda relinquendis. Age, quaeso, Tu nihil in magno doctus reprehendis Homero? Nil comis tragici mutat Lucilius Acci? Non ridet versus Enni gravitate minores, Cum de se loquitur non ut majore reprensis? Quid vetat et nosmet Lucili scripta legentes Quaerere, num illius, num rerum dura negarit Versiculos natura magis factos et euntes Mollius, ac si quis, pedibus quid claudere senis, Hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos Ante cibum versus, totidem cenatus; Etrusci Quale fuit Cassi rapido ferventius amni Ingenium, capsis quem fama est esse librisque Ambustum propriis. Fuerit Lucilius, inquam, Comis et urbanus, fuerit limatior idem Quam rudis et Graecis intacti carminis auctor, Quamque poëtarum seniorum turba; sed ille, Si foret hoc nostrum fato dilatus in aevum, Detereret sibi multa, recideret omne quod ultra Perfectum traheretur, et in versu faciendo Saepe caput scaberet, vivos et roderet ungues.
Saepe stilum vertas, iterum quae digna legi sint Scripturus, neque te ut miretur turba labores, Contentus paucis lectoribus. An tua demens Vilibus in ludis dictari carmina malis?
Non ego; nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax, Contemptis aliis, explosa Arbuscula dixit.
Men' moveat cimex Pantilius, aut cruciet quod
45 annuerant, annuerint 50 dixti R. coni.
51 quaero 52 reprendis 71 caput foderet
68 dilapsus, delapsus, delatus 78 crucier editores nonnulli
Vellicet absentem Demetrius, aut quod ineptus Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli ? Plotius et Varius, Maecenas Vergiliusque, Valgius, et probet haec Octavius, optimus atque Fuscus, et haec utinam Viscorum laudet uterque ! Ambitione relegata te dicere possum,
Pollio, te, Messalla, tuo cum fratre, simulque Vos, Bibule et Servi, simul his te, candide Furni, Complures alios, doctos ego quos et amicos Prudens praetereo; quibus haec, sunt qualiacumque, Arridere velim, doliturus si placeant spe Deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli, Discipularum inter jubeo plorare cathedras. I, puer, atque meo citus haec subscribe libello.
86 Bibule Muretus e coni., N. H., B.: codices Bibuli 91 discipulorum.
Horat. Sunt quibus in satira videor nimis acer et ultra Legem tendere opus; sine nervis altera, quicquid Composui, pars esse putat, similesque meorum Mille die versus deduci posse. Trebati,
Quid faciam praescribe. Trebat. Quiescas. Horat. Ne faciam, inquis,
Trebat. Aio. Horat. Peream male,
Optimum erat; verum nequeo dormire.
Transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto, Irriguumque mero sub noctem corpus habento. Aut, si tantus amor scribendi te rapit, aude Caesaris invicti res dicere, multa laborum
Praemia laturus. Horat. Cupidum, pater optime, vires Deficiunt: neque enim quivis horrentia pilis Agmina nec fracta pereuntes cuspide Gallos Aut labentis equo describat volnera Parthi.
Trebat. Attamen et justum poteras et scribere fortem, Scipiadam ut sapiens Lucilius. Horat. Haud mihi deero, Cum res ipsa feret. Nisi dextro tempore, Flacci
Verba per attentam non ibunt Caesaris aurem, Cui male si palpere, recalcitrat undique tutus.
1 videar 10 capit 15 describit, describet 20 palpare 20 recalcitret
Trebat. Quanto rectius hoc, quam tristi laedere versu Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem, Cum sibi quisque timet, quamquam est intactus, et odit!
Horat. Quid faciam? Saltat Milonius, ut semel icto Accessit fervor capiti numerusque lucernis; Castor gaudet equis, ovo prognatus eodem
Pugnis; quot capitum vivunt, totidem studiorum Milia me pedibus delectat claudere verba Lucili ritu, nostrum melioris utroque. Ille velut fidis arcana sodalibus olim
Credebat libris, neque, si male cesserat, usquam Decurrens alio, neque si bene; quo fit ut omnis Votiva pateat veluti descripta tabella
Vita senis. Sequor hunc, Lucanus an Apulus anceps: Nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus, 35 Missus ad hoc, pulsis, vetus est ut fama, Sabellis, Quo ne per vacuum Romano incurreret hostis, Sive quod Apula gens seu quod Lucania bellum Incuteret violenta. Sed hic stilus haud petet ultro Quemquam animantem, et me veluti custodiet ensis 40 Vagina tectus; quem cur destringere coner, Tutus ab infestis latronibus? O pater et rex Juppiter, ut pereat positum robigine telum, Nec quisquam noceat cupido mihi pacis! At ille Qui me commôrit, ('melius non tangere!' clamo,) 45 Flebit, et insignis tota cantabitur urbe.
Cervius iratus leges minitatur et urnam, Canidia Albuci quibus est inimica venenum, Grande malum Turius, si quid se judice certes. Ut quo quisque valet suspectos terreat, utque Imperet hoc natura potens, sic collige mecum : Dente lupus, cornu taurus petit: unde nisi intus Monstratum? Scaevae vivacem crede nepoti Matrem; nil faciet sceleris pia dextera: mirum, Ut neque calce lupus quemquam neque dente petit bos: Sed mala tollet anum vitiato melle cicuta.
31 gesserat 31 umquam 34 Appulus 41 distringere 43 rubigine 48 Albuti
38 Appula 49 si quis..certet
Ne longum faciam: seu me tranquilla senectus Exspectat seu Mors atris circumvolat alis, Dives, inops, Romae, seu fors ita jusserit, exul, Quisquis erit vitae, scribam,color. Trebat. O puer,ut sis 60 Vitalis metuo, et majorum ne quis amicus
Frigore te feriat. Horat. Quid, cum est Lucilius ausus Primus in hunc operis componere carmina morem, Detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora Cederet, introrsum turpis, num Laelius aut qui Duxit ab oppressa meritum Carthagine nomen, Ingenio offensi, aut laeso doluere Metello Famosisque Lupo cooperto versibus? Atqui Primores populi arripuit populumque tributim, Scilicet uni aequus virtuti atque ejus amicis. Quin ubi se a volgo et scaena in secreta remôrant Virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli, Nugari cum illo et discincti ludere, donec
Decoqueretur olus, soliti. Quicquid sum ego, quamvis Infra Lucili censum ingeniumque, tamen me Cum magnis vixisse invita fatebitur usque Invidia, et, fragili quaerens illidere dentem, Offendet solido,―nisi quid tu, docte Trebati,
Dissentis. Trebat. Equidem nihil hinc diffindere possum. Sed tamen ut monitus caveas, ne forte negoti Incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum: Si mala condiderit in quem quis carmina, jus est Judiciumque. Horat. Esto, si quis mala; sed bona si quis Judice condiderit laudatus Caesare? si quis Opprobriis dignum latraverit, integer ipse? Trebat. Solventur risu tabulae, tu missus abibis.
Quae virtus et quanta, boni, sit vivere parvo, (Nec meus hic sermo est, sed quae praecepit Ofellus Rusticus, abnormis sapiens, crassaque Minerva,) Discite, non inter lances mensasque nitentes,
59 luserit pauci 65 et qui 71 scena 79 diffingere 84 laudatur 1 bonis 2 quem 2 Ofella e coni.. 3 abnormi
« PoprzedniaDalej » |