Obrazy na stronie
PDF
ePub

Neu conversa domum pigeat dare lintea, quando
Padus Matina laverit cacumina,
In mare seu celsus procurrerit Appenninus,
Novaque monstra junxerit libidine

Mirus amor, juvet ut tigres subsidere cervis,
Adulteretur et columba miluo,

Credula nec ravos timeant armenta leones,
Ametque salsa levis hircus aequora.

30

Haec et quae poterunt reditus abscindere dulces 35
Eamus omnis exsecrata civitas,

Aut pars indocili melior grege; mollis et exspes
Inominata perprimat cubilia.

Vos, quibus est virtus, muliebrem tollite luctum,
Etrusca praeter et volate litora.

40

Nos manet Oceanus circumvagus: arva, beata
Petamus arva divites et insulas,

Reddit ubi Cererem tellus inarata quotannis,
Et imputata floret usque vinea,

45

Germinat et numquam fallentis termes olivae,
Suamque pulla ficus ornat arborem,
Mella cava manant ex ilice, montibus altis
Levis crepante lympha desilit pede.
Illic injussae veniunt ad muletra capellae,
Refertque tenta grex amicus ubera;
Nec vespertinus circumgemit ursus ovile,
Neque intumescit alta viperis humus.
Pluraque felices mirabimur: ut neque largis
Aquosus Eurus arva radat imbribus,
Pinguia nec siccis urantur semina glebis,
Utrumque rege temperante caelitum.
Non huc Argoo contendit remige pinus,
Neque impudica Colchis intulit pedem;
Non huc Sidonii torserunt cornua nautae,
Laboriosa nec cohors Ulixeï.

Nulla nocent pecori contagia, nullius astri
Gregem aestuosa torret impotentia.

50

55

60

29 proruperit, decurrerit 29 Apenninus 33 flavos, saevos, fulvos

41 circumvagus arva beata; B., K.

48 nympha 61 austri

Juppiter illa piae secrevit litora genti,
Ut inquinavit aere tempus aureum;

Aere, dehinc ferro duravit saecula; quorum
Piis secunda, vate me, datur fuga.

XVII.

Jam jam efficaci do manus scientiae,
Supplex et oro regna per Proserpinae,
Per et Dianae non movenda numina,
Per atque libros carminum valentium
Refixa caelo devocare sidera,

Canidia, parce vocibus tandem sacris
Citumque retro solve, solve turbinem.
Movit nepotem Telephus Nereïum,
In quem superbus ordinarat agmina

65

5

Mysorum et in quem tela acuta torserat.

10

[blocks in formation]

Relapsus atque notus in voltus honor.

Dedi satis superque poenarum tibi,
Amata nautis multum et institoribus.

20

Fugit juventas, et verecundus color
Reliquit ossa pelle amicta lurida;
Tuis capillus albus est odoribus;

Nullum ab labore me reclinat otium;

Urget diem nox et dies noctem, neque est

25

Levare tenta spiritu praecordia.

Ergo negatum vincor ut credam miser,

Sabella pectus increpare carmina,
Caputque Marsa dissilire nenia.

Quid amplius vis? O mare et terra, ardeo,

63 sacravit 5 defixa 11 luxere

24 a

18 relatus 30 o terra

30

22 ora e coni.

Quantum neque atro delibutus Hercules
Nessi cruore, nec Sicana fervida

Virens in Aetna flamma; tu, donec cinis
Injuriosis aridus ventis ferar,

Cales venenis officina Colchicis.

Quae finis aut quod me manet stipendium?
Effare; jussas cum fide poenas luam,
Paratus expiare, seu poposceris

Centum juvencos, sive mendaci lyra
Voles sonari, "Tu pudica, tu proba
Perambulabis astra sidus aureum."
Infamis Helenae Castor offensus vice,
Fraterque magni Castoris, victi prece
Adempta vati reddidere lumina:
Et tu, potes nam, solve me dementia,
O nec paternis obsoleta sordibus,

Neque in sepulchris pauperum prudens anus

[blocks in formation]

Novendiales dissipare pulveres,

Tibi hospitale pectus et purae manus,

Tuusque venter Pactumeius, et tuo
Cruore rubros obstetrix pannos lavit,
Utcumque fortis exsilis puerpera.

50

[ocr errors]

Quid obseratis auribus fundis preces?
Non saxa nudis surdiora navitis

Neptunus alto tundit hibernus salo.

55

Inultus ut tu riseris Cotyttia

Volgata, sacrum liberi Cupidinis,

Et Esquilini pontifex venefici

Impune ut urbem nomine impleris meo?
Quid proderat ditasse Pelignas anus,
Velociusve miscuisse toxicum?
Sed tardiora fata te votis manent:
Ingrata misero vita ducenda est in hoc,
Novis ut usque suppetas laboribus.
Optat quietem Pelopis infidi pater,

[blocks in formation]

60

65

[blocks in formation]

Egens benignae Tantalus semper dapis,
Optat Prometheus obligatus aliti,
Optat supremo collocare Sisyphus

In monte saxum; sed vetant leges Jovis.
Voles modo altis desilire turribus,

70

Modo ense pectus Norico recludere,
Frustraque vincla gutturi nectes tuo,

Fastidiosa tristis aegrimonia.

Vectabor humeris tunc ego inimicis eques,

Meaeque terra cedet insolentiae.

75

An quae movere cereas imagines,

Ut ipse nosti curiosus, et polo

Deripere lunam vocibus possim meis,
Possim crematos excitare mortuos

Desiderique temperare pocula,

Plorem artis in te nil agentis exitus?"

72 innectes

81 habentis

78, 79 possum
81 exitum

80 poculum

80

Q. HORATI FLACCI

SATIRAR V M

LIBER PRIMVS

I.

Qui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem
Seu ratio dederit seu fors objecerit, illa
Contentus vivat, laudet diversa sequentes?
"O fortunati mercatores!" gravis annis
Miles ait, multo jam fractus membra labore.
Contra mercator, navem jactantibus Austris,
"Militia est potior. Quid enim? Concurritur; horae
Momento cita mors venit aut victoria laeta.”
Agricolam laudat juris legumque peritus,

Sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat.

Ille, datis vadibus qui rure extractus in urbem est,
'Solos felices viventes' clamat in urbe.'
Cetera de genere hoc, adeo sunt multa, loquacem
Delassare valent Fabium. Ne te morer, audi
Quo rem deducam. Si quis deus, "En ego," dicat,
"Jam faciam quod voltis: eris tu, qui modo miles,
Mercator; tu, consultus modo, rusticus: hinc vos,
Vos hinc mutatis discedite partibus.
Quid statis?" nolint. Atqui licet esse beatis.
Quid causae est, merito quin illis Juppiter ambas
Iratus buccas inflet, neque se fore posthac
Tam facilem dicat, votis ut praebeat aurem ?

[blocks in formation]

Eia!

4 armis coni.

[blocks in formation]

5

10

15

20

« PoprzedniaDalej »