Obrazy na stronie
PDF
ePub

5

10

15

20

Jam nec prata rigent, nec fluvii strepunt

Hiberna nive turgidi.

Nidum ponit, Ityn flebiliter gemens,

Infelix avis et Cecropiae domus

Aeternum opprobrium, quod male barbaras
Regum est ulta libidines.

Dicunt in tenero gramine pinguium
Custodes ovium carmina fistula,
Delectantque deum cui pecus et nigri
Colles Arcadiae placent.

Adduxere sitim tempora, Vergili;
Sed pressum Calibus ducere Liberum
Si gestis, juvenum nobilium cliens,
Nardo via merebere.

Nardi parvus onyx eliciet cadum,
Qui nunc Sulpiciis accubat horreis,
Spes donare novas largus, amaraque
Curarum eluere efficax.

Ad quae si properas gaudia, cum tua
Velox merce veni: non ego te meis
Immunem meditor tinguere poculis,
Plena dives ut in domo.

Verum pone moras et studium lucri,
Nigrorumque memor, dum licet, ignium,
Misce stultitiam consiliis brevem:
Dulce est desipere in loco.

XIII.

Audivere, Lyce, di mea vota, di

Audivere, Lyce: fis anus, et tamen
Vis formosa videri,

Ludisque et bibis impudens,
Et cantu tremulo pota Cupidinem
Lentum sollicitas. Ille virentis et
Doctae psallere Chiae

Pulchris excubat in genis. Importunus enim transvolat aridas Quercus, et refugit te, quia luridi

11 delectante 13 Virgili 16 mereberis

23 tingere

[blocks in formation]

Dentes, te quia rugae

Turpant et capitis nives.

Nec Coae referunt jam tibi purpurae
Nec clari lapides tempora, quaé semel

Notis condita fastis

Inclusit volucris dies.

Quo fugit venus, heu, quove color? decens

Quo motus? quid habes illius, illius,

Quae spirabat amores,

Quae me surpuerat mihi,

Felix post Cinaram, notaque et artium

Gratarum facies? Sed Cinarae breves
Annos fata dederunt,

Servatura diu parem

15

20

Cornicis vetulae temporibus Lycen,

25

[blocks in formation]

Quae cura patrum quaeve Quiritium
Plenis honorum muneribus tuas,
Auguste, virtutes in aevum

Per titulos memoresque fastus

Aeternet, o, qua sol habitabiles
Illustrat oras, maxime principum ?
Quem legis expertes Latinae

Vindelici didicere nuper,
Milite nam tuo

Quid Marte posses.

Drusus Genaunos, implacidum genus,

Breunosque veloces, et arces

Alpibus impositas tremendis,

Dejecit acer plus vice simplici;
Major Neronum mox grave proelium
Commisit, immanesque Raetos

Auspiciis pepulit secundis,

5

10

15

14 cari 17 color decens? 26 possint 28 delapsam 28 cinerem

[blocks in formation]

11 Brennos

16 repulit

Spectandus in certamine Martio,
Devota morti pectora liberae
Quantis fatigaret ruinis,

Indomitas prope qualis undas
Exercet Auster, Pleïadum choro
Scindente nubes, impiger hostium
Vexare turmas et frementem
Mittere equum medios per ignes.
Sic tauriformis volvitur Aufidus,
Qui regna Dauni praefluit Apuli,
Cum saevit, horrendamque cultis
Diluviem meditatur agris,
Ut barbarorum Claudius agmina
Ferrata vasto diruit impetu,

Primosque et extremos metendo

Stravit humum, sine clade victor,

Te copias, te consilium et tuos
Praebente divos. Nam tibi, quo die
Portus Alexandrea supplex

Et vacuam patefecit aulam,
Fortuna lustro prospera tertio
Belli secundos reddidit exitus,
Laudemque et optatum peractis
Imperiis decus arrogavit.

Te Cantaber non ante domabilis

Medusque et Indus, te profugus Scythes

20

25

30

35

40

Miratur, o tutela praesens

Italiae dominaeque Romae.

Te fontium qui celat origines

45

Nilusque et Ister, te rapidus Tigris,

Te beluosus qui remotis

Obstrepit Oceanus Britannis,

Te non paventis funera Galliae
Duraeque tellus audit Hiberiae,

Te caede gaudentes Sygambri
Compositis venerantur armis

20 indomitus 26 perfluit 28 minitatur 32 humi 35 Alexandria

46 Hister

50

XV.

Phoebus volentem proelia me loqui
Victas et urbes, increpuit lyra,

Ne parva Tyrrhenum per aequor
Vela darem. Tua, Caesar, aetas
Fruges et agris rettulit uberes,
Et signa nostro restituit Jovi
Derepta Parthorum superbis

Postibus, et vacuum duellis

Janum Quirini clausit, et ordinem
Rectum evaganti frena licentiae
Injecit, emovitque culpas,

Et veteres revocavit artes,

Per quas Latinum nomen et Italae
Crevere vires, famaque et imperi
Porrecta majestas ad ortus
Solis ab Hesperio cubili.

Custode rerum Caesare, non furor
Civilis aut vis exiget otium,

Non ira, quae procudit enses

Et miseras inimicat urbes.

Non qui profundum Danubium bibunt
Edicta rumpent Julia, non Getae,
Non Seres infidive Persae,

Non Tanain prope flumen orti.
Nosque et profestis lucibus et sacris,
Inter jocosi munera Liberi,

Cum prole matronisque nostris,
Rite deos prius apprecati,

Virtute functos, more patrum, duces,
Lydis remixto carmine tibiis,
Trojamque et Anchisen et almae
Progeniem Veneris canemus.

11 dimovit

5 retulit 7 direpta 9 Quirinum e coniectura
15 ortum 18 exigit, eximet 21 Danuvium

5

10

15

20

25

30

CARMEN SAECVLARE.

Phoebe, silvarumque potens Diana,
Lucidum caeli decus, o colendi
Semper et culti, date quae precamur
Tempore sacro,

Quo Sibyllini monuere versus
Virgines lectas puerosque castos
Dis, quibus septem placuere colles,
Dicere carmen.

Alme Sol, curru nitido diem qui
Promis et celas, aliusque et idem
Nasceris, possis nihil urbe Roma
Visere majus.

Rite maturos aperire partus
Lenis, Ilithyia, tuere matres,

Sive tu Lucina probas vocari

Seu Genitalis :

Diva, producas subolem, patrumque
Prosperes decreta super jugandis
Feminis, prolisque novae feraci

Lege marita,

Certus undenos decies per annos
Orbis ut cantus referatque ludos,
Ter die claro, totiensque grata

Nocte frequentes.

Vosque veraces cecinisse, Parcae,

Quod semel dictum est, stabilisque rerum

Terminus servet, bona jam peractis

Jungite fata.

Fertilis frugum pecorisque Tellus

Spicea donet Cererem corona;
Nutriant fetus et aquae salubres
Et Jovis aurae.

[blocks in formation]

5

10

15

20

25

30

« PoprzedniaDalej »