The seven kings of Rome

Przednia okładka
Macmillan, 1872 - 176
 

Co mówią ludzie - Napisz recenzję

Nie znaleziono żadnych recenzji w standardowych lokalizacjach.

Kluczowe wyrazy i wyrażenia

Popularne fragmenty

Strona 14 - Romani ovantes ac gratulantes Horatium accipiunt : eo majore cum gaudio, quo prope metum res fuerat. Ad sepulturam inde suorum nequaquam paribus animis vertuntur : quippe imperio alteri aucti, alteri ditionis alienae facti. Sepulcra exstant, quo quisque loco cecidit : duo Romana uno loco propius Albam, tria Albana Romam versus ; sed distantia locis, et ut pugnatum est.
Strona 16 - Hunccine, aiebat, quem modo decoratum ovantemque victoria incedentem vidistis, Quirites, eum sub furca vinctum inter verbera et cruciatus videre potestis ? quod vix Albanorum oculi tam deforme spectaculum ferre possent. I, lictor, colliga manus, quae paulo ante armatae imperium populo romano pepererunt.
Strona 15 - Duumviros, inquit, qui Horatio perduellionem judicent secundum legem facio.' Lex horrendi carminis erat : 'Duumviri perduellionem judicent Si a duumviris provocarit, provocatione certato ; si Vincent, caput obnubito, infelici arbori reste suspendito, verberato, vel intra pomoerium, vel extra pomoerium.' Hac lege duumviri creati, qui se absolvere non rebantur ea lege, ne innoxium quidem, posse. Quum condemnassent, turn alter ex his : ' P. Horati, tibi perduellionem judico, inquit.
Strona 4 - ... in se fratris, originem nepotum, ut geniti, ut educati, ut cogniti essent, caedem deinceps tyranni seque eius auctorem ostendit.
Strona 15 - Romana lugebit hostem.' Atrox visum id facinus patribus plebique, sed recens meritum facto obstabat : tamen raptus in jus ad Regem. Rex, ne ipse tam tristis ingratique ad vulgus judicii, aut secundum judicium supplicii auctor esset, concilio populi advocato : ' Duumviros, inquit, qui Horatio perduellionem judicent secundum legem facio.
Strona 14 - Marte singuli supererant, sed nec spe, nec viribus pares : alterum intactum ferro corpus, et geminata victoria ferocem in certamen tertium dabant ; alter fessum vulnere, fessum cursu trahens corpus, victusque fratrum ante se strage, victori objicitur hosti. Nec illud praelium fuit. Romanus exsultans : ' Duos, inquit, fratrum manibus dedi : tertium xrausae belli hujusce, ut Romanus Albano imperet, dabo.
Strona 13 - Consederant utrimque pro castris duo exercitus, periculi magis praesentis quam curae expertes ; quippe imperium agebatur in tarn paucorum virtute atque fortuna positum. Itaque ergo erecti suspensique in minime gratum spectaculum animo intenduntur.
Strona 12 - Eventus tamen belli minus miserabilem dimicationem fecit, quod nec acie certatum est, et tectis modo dirutis alterius urbis, duo populi in unum confusi sunt. Albani priores ingenti exercitu in agrum romanum impetum fecere. Castra ab urbe haud plus quinque millia passuum locant, fossa circumdant : fossa...
Strona 33 - quid enim salvi est mulieri, amissa pudicitia ? Vestigia viri alieni, Collatine, in lecto sunt tuo. Ceterum corpus est tantum violatum, animus insons ; mors testis erit. Sed date dextras fidemque, haud impune adultero fore. Sextus est Tarquinius, qui hostis pro hospite priore nocte vi armatus mihi sibique, si vos viri estis, pestiferum hinc abstulit gaudium.
Strona 14 - Curiatii circumsteterant. Forte is integer fuit, ut universis solus nequaquam par, sic adversus singulos ferox. Ergo ut segregaret pugnam eorum, capessit fugam, ita ratus secuturos, ut quemque vulnere affectum corpus sineret. Jam aliquantum spatii ex eo loco ubi pugnatum est aufugerat, quum respiciens videt magnis intervallis sequentes, unum haud procul ab sese abesse. In eum magno impetu rediit ; et dum Albanus exercitus inclamat Curiatiis, uti opem ferant fratri, jam Horatius, caeso hoste victor,...

Informacje bibliograficzne