Obrazy na stronie
PDF
ePub

in populos peccata devocarant, ita ut sacrificia ab exteris conculcata essent, sacraque vasa in Barba~ rorum principum potestatem devenissent. Is quidem scribebat Valentiniani I temporibus; sed mortua jam, ut videtur, Placidia, adeoque post annum 450, ante 455. In multis rebus Augustinum sequitur, ejusque testimonia profert nonnumquam. Fatentur Lovanienses, quorum opera Prosper typis excusus prodiit anno 1565 librum istum ab illius phrasi et stylo ac eruditione longe abesse, ejusque textum nou paucis in locis corruptum sibi mansisse ac mutilum. Cui vitio nos, quatenus licuit, ope ms. Remigiano-Remensis et editionum veterum mederi conati sumus.

Libri de Vita Contemplativa sub nomine sancti Prosperi passim laudabantur nono sæculo, immo jam a medio octavo sæculo, a Chrodogango scilicet Metensi episcopo. Verum quod a nervosa illa pressaque Prosperi eloquentia valde discrepat laxus quidam et copiose fluens stylus quo libri illi conscripti sunt, hos Juliano Pomerio, qui exeunte quinto sæculo vivebat, esse tribuendos, tam validis argumentis demonstravit Jacobus Sirmondus (Not. ad Aquis. gran. concil.), ut nulla cuiquam hodie ea de re dubitatio supersit.

Hortatur Gassiodorus (Inst. c. 1) ut sanctum Pro- A Non semel eas deplorat calamitates quas ætate sia sperum sedula cura legamus, qui tres libros totius auctoritatis divinæ in centum quinquaginta tribus titulis comprehendit, ad instar piscium quos Evangelica retia de hujus sæculi tempestuosa profunditate traxerunt. Dubitari nequit quin respexerit ad librum de Promissionibus et Prædictionibus Dei, hodie in partes quinque distributum : quæ quidem divisio ab ipsomet auctore instituta fuerat, qui dum alludit ad centum quinquaginta tres pisces in Evangelio narratos, titulis totidem voluit universa Christi promissa sacris libris consignata concludere, eorumque fidem exhibitam demonstrare. Quoniam vero hæc promissa et ante legem, et sub lege data, sub gratia demum impleta sunt, ideo nonnullis visum est hoc opus appellare Librum ante legem, sub lege et sub B gratia. Hujus ex secunda parte locum unum sub beati Prosperi nomine refert Cassiodorus (In Ps. x1), cujus auctoritate nescimus an adduci nos oporteat ad opus illud alicui Prospero, quisquis tandem ille sit, ascribendum. Ab hac certe opinione propius abest Ludovicus Dupin (to. IV p. 449), quam Josephus Antelmius (Antel. Diss. in Op. Leo. p. 363). Res minime dubia videtur eminentissimo Norisio (Hist. Pel. l. 11, c. 14), qui Prosperum illum Regiensem episcopum opinatur. Illud certum, opus de Contendunt viri sagacitate ingenii et eruditionis quo agitur non esse Magni Prosperi, cujus elegan- laude præstantes, qui libros de Vocatione omnium tiam nec stylo nec ingenio ille scriptor assequitur. Gentium diligenter evolverunt ac scrutati sunt, in iis Hujus oratio humilis, jejuna et simplex; Prosperi reperiri nihil quod non optime cohæreat cum doloquendi genus abundans, dives viribus, et nervis ctrina sancti Prosperi, cui, et Hincmari judicio, et valens, locuples sententiis. Satis apparet eum fuisse trium vetustissimorum codicum manu exaratorum Africanum: unde mirum videri non debet quod auctoritate, tribuuntur. Multa etiam in iis habentur inter complures hæreticorum sectas, Donatistas poillis plane consentanea, quæ a Prospero tum in cœtissimum, immo Maximianistas appellet, quod Tyteris operibus, tum in carmine de Ingratis scripta chonii famosi Donatista meminerit, quod res quassunt. Nec repugnat temporis ratio. Cum enim nec dam non vulgares in Africa gestas referat. Ipse adconfecti sint initio turbarum quas Semipelagiani huc adolescens tunc aderat Carthagine, cum Aure- edidere, et tamen a Gelasio laudentur, velut opus lius episcopus celeberrimum Cœlestis Deæ templum cujusdam Ecclesiæ Magistri, superest ut circa anin ea urbe Christo dedicavit, anno fortasse 399; et num 440 editi fuerint. Verum artificiosius composita dum una cum sociis et amicis (ut se adolescentium oratio, et placidius leniusque disserendi genus miætas impatiens circumquaque vertebat), dum cu- nus congruit cum iis quæ apud Prosperum invenies. riosi singula quæque pro magnitudine inspicerent, Itaque, ut eos omittamus qui hoc opus S. Ambrosio, mirum quoddam et incredibile suo testatur aspectui multo ante illas lites exortas defuncto, gratis perpeingestum, hunc nempe titulum æneis grandioribus ramque ascripsere, ab aliis tribuitur Hilario Prosperi que litteris in frontispicio templi conscriptum : nostri socio, ab aliis S. Prospero Aurelianensium AURELIUS PONTIFEX DEDICAVIT. Idem Carthagine D episcopo, circa annum 470. Sunt qui existiment opus Ꭰ

etiam versabatur eodem quo Aspar V. I. consul (Vide append. p. 193), hoc est, anno 431 aut 432, et rei cujusdam stupendæ, quam diligenter enarrat, testis fuit. Neque silentio præterit quemdam specie monachum, qui cum Carthaginem advenisset, quædam signa curationum operari se jactabat, adhibito oleo nescio cujus mortui osse infuso. At ubi se proditum fallacesque suas artes sensit detectas, aufugit.

Erat præfatus scriptor in Campania cum sanctus pontifex Leo Manichæos subverteret, et contereret Pelagianos; nempe anno circiter 443 Africa videtur expulsus fuisse a Vandalis, expugnata fortasse Carthagine anno 439, cujus rei quodam loco meminit. PATROL. LI.

C

esse alicujus Africani, ex eorum fortasse numero qui a Genserico pulsi anno 440 in Italiam appulerant.

Quesnellus ostendere nititur hos libros esse sancti Leonis, et id quidem styli similitudine ductus asserit, (Leo. to. II, p. 358 et seq.) Ab eo quidem ante pontificatum editos, at non inscripto suo nomine. Quo factum est ut eum illorum auctorem esse Gelasius ipse nescierit. Hanc sententiam prolixa disputatione a Quesnello prolatam, prolixiori lucubratione inpugnavit Antelmius, librosque de quibus agimus Prospero restitutos voluit (Antel. Diss. in Op. Leo. p. 113 et seq.). Momenta utrimque co'lata paucis collegit Ludovicus Dupin, statuitque nihil esse quod

2

:

Ita concinit stylus epistolæ ad Demetriadem, stylo librorum de Vocatione Gentium, ut eidem hactenus auctori utrumque opus merito sit ascriptum, sive cum Ambrosio datum, sive cum Prospero. Norisius (Hist. Pel. l. 11) quidem epistolam ad Demetriadem sancto Prospero adjudicat; verum alios hujus auctoritas a pristina sententia minime depulit, iisque item ut antea visa est hæc epistola oratione eadem ac stylo exarata ac libri de Vocatione Gentium, proindeque eidem scriptori tribuenda.

Prospero cribuantur illi libri (Dupin to. IV, pag. 452 A analysi comprehendit (Dupin to. IV, p. 451 et seq.). et seq.). Eoram si spectetur stylus ac rerum tractandarum ratio, videri quidem inter Leonis opera referendos nihil afferri posse, quam ob rem ei abjudicentur. Sed nullo quoque argumento certo eidem asseri quippe quos absque nomine auctoris in lucem prodiisse constet, fierique perfacile potuerit at multi tunc temporis et Romæ et aliis in locis fuerint, quorum scribendi ratio Leonis stylum referret ac redoleret. Atque hoc quidem in statu et sita est etiamnum et diu remansura videtur percelebris illa et vulgatissima quæstio. Existimavit eminentissimus Norisius (Hist. Pel. I. n, c. 14) librorum horum scriptorem in explanandis iis quæ ad gratiam pertinent, non aliam solum viam inire ab ea quam Augustinus et Prosper tenuere, sed et de ipsa re ab utroque nonnullis in capitibus dissidere. Reposuit Quesnellus (Leo. to. II, p. 381 et seq.) scriptorem illum nullatenus ab Augustini placitis, ab Ecclesia comprobatis et adoptatis, recessisse. Qua in re ab hoc prorsus stare videtur Ludovicus Dupin, qui quæcumque hoc opere continentur satis uberiore

B

Scribit Trithemius (Script. Eccl. p. 37) Prosperum alia insuper nonnulla scripsisse : librum unum Epistolarum ad diversos; librum unum de Viris Illustribus, ac de Captivitate Romæ librum unum. Hos vero libros a Trithemio nusquam inspectos eo verisimile est, quod eorum initia non subjiciat, ut cæterorum. Alioquin recentior est ille quam ut ejus testimonio quisquam nitatur. Addit quoque idem:

Alia insuper nonnulla scripsisse dicitur; sed ad manus nostras non venerunt. De quibus proinde cum illi nihil suspicari licuerit, nec nobis pariter quidquam augurari est hactenus concessum.

NOTITIA HISTORICO-LITTERARIA IN S. PROSPERUM. (Schoenemanni Biblioth. Hist. Litt. Pat. Lat. tom II.)

§ I. Vita.

Aquitani nomine distinguitur ab aliis haud incelebribus ejusdem ætatis scriptoribus, inter quos notissimus Prosper Tiro poeta, cujus Beda meminit, cujusque cognomen ipsi Aquitano affingere quondam ausus est Sirmondus. Natus est exeunte sæculo quarto aut quinti initio, in Aquitania. Sed qua in urbe aut loco tam amplæ hujus provinciæ, non liquet; sicuti de parentibus, educatione atque prima elate ejus æque omnia ignorantur. Attamen ex iis quæ reliquit ingenii sui monumentis satis patet eum haud leviter liberalibus studiis et artibus ingenuis, præcipue poeticæ, incubuisse. Aquitania, incertum quibus de causis relicta, in Provincia domicilium posuit, ubi certe jam anno 428 commorabatur, ibique concertationes suas pro doctrina Augustini contra Joannem Cassianum aliosque qui eam respuebant, Galliæ seu Provinciæ magis presbyteros exorsus est. Fovit hoc ejus in Augustinum hac ex parte studium Hilarius quidam, cui, quoniam de rebus domesticis ejus nihil amplius constat, ab hac ipsa cum Prospero consuetudine Prosperiani nomen inditum fuit. Dederat quidem Prosper jam antea ad Augustinum litteras per Leontium diaconum, ab eoque responsorias acceperat. Hic autem, qui ipse quondam cum doctore Hipponensi versatus erat, ut eumdem propius amico admoveret et conciliaret, Prosperum impulit ut denuo secum litteras ad eum scriberet, id quod anno 428 seu 429 contigit. In iis igitur Augustino exponunt quæ in scriptis ejus contra Pelagianos conditis plurimi apud Massiliam constituti monachi et

C sacerdotes Patrum opinioni et Ecclesiæ sensui adversa putent, pericula quæ ipsis ex illorum cæcitate aut pravitate imminere videantur, et quemadmodum iis reniti cœperint, declarant; denique ut suarum disputationum præsidio ipsorum tenuitatem roborare velit, rogant. Ac Augustinus sane votis eorum obsecuturus ad eos direxit libros de Prædestinatione sanctorum et Dono perseverantiæ. Sed cum uterque tanto ardore flagraret, nec tamen adversarii crebris disputationibus ac scriptis flecti possent, ambo Romam perrexerunt, eosque apud Coelestinum papam calumniæ in Augustinum et hæreseos accusarunt, ab eoque a. 431 obtinuerunt celebrem illam ad episcopos Galliarum epistolam, in qua eos graviter reprehendit, quod, auctoritatis suæ tam parum memores, presbyteros novas et indisciplinatas quæstiones quoquomodo proferre sinant, atque monet ut iis silentium imponant, nec memoriam Augustini, quem impense laudat, affligi patiantur. Hac igitur epistola freti in Galliam revertuntur, tantoque alacrius susceptam contra Semipelagianos causam defendere studuerunt, imprimisque Prosper scriptis contendere cœpit, quorum varia intra hoc tempus emissa ad nostram memoriam pervenerunt. Percrebrescente autem de doctrina et pietate ejus fama, evenisse volunt, ut a Leone archidiacono Romano inter Aetium et Albinum in Galliis amicitias redintegrante in familiaritatem reciperetur, et cum is ab eodem negotio ad occupandam sedem apostolicam evocatus esset, Romam una adduceretur et ornaretur munere notarii pontificis. Enimvero qui sic statuunt. conjectura

D

delectantur, cujus ne fundamentum quidem satis A partitio continetur. Vero autem simile est, eum non

exploratum est. Nam quod Leonis notarius fuerit Prosper, nonnisi seriorum scriptorum (a) et unius ms. codicis Corbeiensis Gennadii valde dubio testimonio nititur, quod recentiores quidam styli ac sententiarum, quam inter utriusque scripta deprehenderunt, similitudine roborare conati sunt. Reliqua vitæ Prosperi incerta sunt. Ecclesiastico aliquo munere illum non functum esse, vero simillimum (b). Ignoramus etiam quando diem obierit; tametsi ex Chronico ejus constat eum anno 453 adhuc in vivis fuisse, aliique multo diutius eum vixisse et Leoni superstitem fuisse, ex Marcellino, ad a. 463, cognoscere sibi videantur.

§ II. Scripta.

Scripta Prosperi genuina juxta seriem temporis, quam novissima etiam tenet Parisiensis editio, sunt: 1. Epistola ad Augustinum de reliquiis Pelagianæ Hæreseos in Gallia, etc., scr. a. 428 aut 429.

11. Epistola ad Rufinum de Gratia et Libero Arbitrio, ser. anno 429, vivo adhuc Augustino.

II. Carmen de Ingratis scr. circa annum 429 aut 430.

IV. Epigrammata duo in obtrectatorem S. Augustini, scr. forte circa a. 430.

V. Epitaphium Nestorianæ et Pelagianæ Hæreseos, scr. post damnatam hæresim Nestorii in concilio Ephesino a. 431, Augustino jam mortuo.

VI. Pro Augustino Responsiones ad Capitula Objectionum Gallorum calumniantium, scr. a. circiter 431. VII. Pro Augustini doctrina Responsiones ad Capitula Objectionum Vincentianarum, scr. forte paulo post superiores Responsiones.

VIII. Pro Augustino Responsiones ad Excerpta quæ de Genuensi civitale sunt missa, scr. eodem forte tempore cum superioribus.

IX. De Gratia Dei et Libero Arbitrio liber contra Collatorem, i. e. contra Cassiani presbyteri librum qui titulo de Protectione Dei prænotatur, scr. circiter a. 432.

X. Psalmorum a c usque ad CL expositio, scr., videtur, ante annum 424.

[ocr errors]

XI. Sententiarum ex Operibus S. Augustini delibatarum liber unus, scr. forte circa a. 450 aut 451.

XII. Epigrammatum liber unus ex sententiis S. Augustini, scr. non longe ante tempus concilii Chalcedonensis, quod anno 451 congregatum esse constat.

XII. Chronicum integrum in duas partes distributum, in annum 455 desinens. Novimus ex Victorii, seu Victorini, Gennadii, Cassiodori et Isidori Hispalensis testimoniis, Prosperum hoc opus ab origine mundi ad Valentiniani m obitum et Romain a Vandalis captam perduxisse, ita ut Eusebium et Bieronymum, quatenus illi porrigerentur, abbreviaret, reliqua antem, i. e. ab anno 379 ad a. 455, de novo contexeret; in qua studii ejus diversitate ipsa operis

(a) Vocatur Leonis notarius ab Adone sæc. noni scriptore in Chronico aliisque sequioris ætatis auctoribus.

B

C

uno ductu totum absolvisse, sed variis identidem additamentis perfecisse et quasi iterato edidisse, et sunt sane qui tres diversas ab ipso auctore editiones paratas esse existiment quarum primam conclusisse putant Theodosio xiv et Maximo coss. anno Christi 433, quandoquidem eo anno omnium priorum annorum epochas summasque collegerit, quod nonnisi in Operum fine fieri solet, nisi forte aliqua peculiaris causa accidat, quæ hic nulla esse videtur; secundam censent 12 annis auctam et ad Valentiniani vi ac Nonii consulatum, seu annum Chr. 445 productam fuisse, quo vulgare ejus Chronicon Eusebiano et Hieronymiano subnecti solet; tertiam denique editionem fuisse volunt quæ ad captam a Genserico Urbem, seu ad Valentiniani Aug. vi et Anthemii consulatum seu annum Chr. 455, extensa fuerit. Utriusque posterioris etiamnunc exemplaria supersunt. Dubia auctoritatis sunt:

D

1. Confessio, quæ ipsius dicitur. II. Poema Conjugis ad Uxorem.

III. Carmen de Providentia divina, quod alias Hila rio tribuitur.

IV. De Vocatione omnium Gentium libri duo, in mss. quibusdam Ambrosio ascripti. At viri docti in diver sas de auctore abierunt invicem sententias. Alii enim, veluti Erasmus, Euchenio; alii, inter quos Vossius, Hilario Prosperi familiari tribuerunt; Ques nellus autem Leoni M. illos adjudicavit : cui se ex proposito opposuit Josephus Antelmius, Prospero vindicans. Scripti existimantur circa annum 440. Sed multo serius (ante annum tamen 496) conditos esse censent Ballerinii in Observationibus ad 2 Ques nelli dissert. de horum librorum auctore, ubi, collatis utriusque argumentis, neutrius sententiam veram pronuntiant, et singula quæ in disputationem venire poterant momenta accurate et sagaciter examinant. Quas adeat, cui lubet, in tomo H Opp. Leonis, pag. 662 seqq.

V. Ad sacram virginem Demetriadem epistola, seu de Humilitate Christiana tractatus, scr. circiter annum 440. Olim inter Ambrosii Opera vulgata fuit, in epistolarum numero 84, a Sotello primum una cum libris de Vocatione omnium Gentium Prosperi Operibus adjecta, non aliam ob causam quam ob styli quamdam similitudinem. Enimvero nusquam in mss. codicibus utrumque opusculum simul inveniri, tum Ambrosii editorum exemplo, tum ex iis quos ipsi inspexerunt, testantur Ballerinii. Primus hanc sententiam impugnare cœpit et evertere studuit Quesnellus, Leonique vindicatum ivit in Dissertatione 4 de auctore hujus libelli. Quem contra insurrexit Antelmius in laudato libro pro Prospero pugnans. Ballerinii inter utramque lancem tenentes, neutro inclinare intellexerunt, adeoque incerto auctori relinquendam censuerunt. Cf. eorum Obss. ad 4 Quesn.

(b) Errore satis communi codicum mss. et editionum antiquiorum, cujus origo nondum patet, episcopus Regiensis (oppidi Riez in Provincia) audire solet.

Diss. t. II p. 743 seqq. Antelmio tamen astipulantur A itaque qui suppositum hocce Chronicon Prosperiano editores novissimi Operum Prosperi.

VI. Præteritorum sedis apostolicæ episcoporum Auctoritates de Gratia Dei et Libero voluntatis Arbitrio, quæ vulgo subjici solent epistolæ Coelestini pontificis ad episcopos Gallos. Collectæ putantur circa annum 431. Primus eas Dionysius Exiguus vulgavit et epistolæ Coelestini subjecit. Illum autem ex scriniis Romanis eas sumpsisse Hormisdæ papæ imprimis testimonio demonstrant Ballerinii. Nec tamen Celestini ipsius sunt, quemadmodum nec Leonis, ut iidem evicerunt in Observationibus ad laudatam Quesnelli dissertationem t. Il p. 719 seqq. Antelmii, qui Prospero asserit, sententiam secutus et magis etiam confirmare studuit Pagius ad a. 431, num. 49. Idem Coustantius fecit (in admonitione ad laudatam Cœlestini epistolam), insuperque occasionem hujus lucubrationis investigare conatus est. Atque Ballerinii etiam huic sententiæ calculum adjicere non dubitarunt, ita tamen ut in nonnullis a Coustantio dissiderent. Cf. Obss. in Diss. 3 Quesn. t. II Opp. Leonis, pag. 719 seqq.

B

C

nomini putarent, ut inde tum ipse, tum Augustinus in contemptum et invidiam adducerentur. Sed probabilior est sententia, quam Antelmius quoque tuetur, absque fraude a Prospero quodam vel etiam alius nominis auctore compositum, et quia in exemplaribus nomine careret, Prosperi, quem ejusdem ætatis Chronicon scripsisse palam constabat, nomen ei inditum fuisse; vel denique genuinum Prosperi Chronicon a Semipelagiano quodam in privatum usum sic interpolatum et diminutum esse, quemadmodum nunc comparet.

Sed quoniam Antelmii toties in his mentio facta est, alia insuper ejus opinio non prætermitti debet, quæ omnes omnino Leonis papæ lucubrationes Prospero tamquam notario Leonis adjudicavit, magnasque ei cum Quesnello lites excitavit. Proposuit eam in eodem quem antea commemoravimus libro, cujus, cum rarissime jam occurrit in bibliothecis, notitiam hoc loco appendamus:

De veris Operibus SS. Patrum Leonis Magni et Prosperi Aquitani Dissertationes Criticæ, quibus Capitula de gratia Dei, Epistolam ad Demetriadem, nec non duos de Vocatione omnium Gentium libros Leoni nuper ascriptos abjudicat et Prospero postliminio restituit Josephus Antelmius. Accessere cum ipsius judicio de celebri Leonis ad Flavianum, et aliis ad diversos, Prospero dictatis in causa Eutychis cæterisque Epistolis, etc. Parisiis apud Dezallier. 1689, 4o.

Omnino non ad eum pertinent: Libri tres de Vita Contemplativa, qui verius Juliani Pomerii nomine insigniuntur; de Promissionibus et Prædictionibus Dei, incerti auctoris, et Chronicon alterum, quod vulgo Pseudochronicon vel etiam Tironis Prosperi Chronicon dicitur. Orditur a more Valentis imperaLoris, et ad captam a Genserico Urbem procedit. Cuin superius indicato non pauca quidem communia ha- Auctor ortu Forojuliensis, natus a. 1618, post bet, sed longe plura ab eodem diversa, et præcipue confecta studia in urbe patria canonicus, ab anno hoc, quod non per consules, sed juxta imperatorum autem 1684 episcopi Pamiensis J. B. de Verthamou seriem digestum sit. Pithoeus, qui primum illud evul- magnus vicarius et officialis († 1697), Quesnelli asgavit, ipsum verum Prosperi Chronicon esse, ejus- sertionibus obviam iturus, per tres priores Dissertaque adeo ingenium referre contendit, ut nou imme- tiones, tria modo laudata Opuscula Prospero vindirito sibi videatur membrum esse amplioris ejus, care conatus, quarta Leonis Magni duas contra Pelaquod ipsius nomine ab orbe condito ad captam a gianos epistolas aggreditur, quarum alteram ad Vandalis Urbem Gennadius legisse testatur; et mire- Januarium Quesnellus authenticam declaraverat, tur adeo, unde factum sit ut aliud Chronicon per alteram ad Septimum supposititiam; Antelmius vero consules digestum in omnibus Hieronymiani Chro- posteriorem veram, priorem ad Januarium fictam nici editionibus Prosperi nomine subjungatur. Pithoeo esse contendit. Dissertatione quinta Gennadium et assentiri visus est Labbeus. Sed Bucherius et saga- alios antiquos, qui epistolam Leonis ad Flavianum ciores cum eo viri docuerunt, confusum et pertur- in causa Eutychis (apud Ballerin. 28) a Prospero batum hujus Chronici ordinem, innumera menda in tamquam ejus notario dictatam scribunt, adversus rectam chronologiæ rationem, levissimam et tantum Bellarminum Labbeumque vindicat, et non solum in nonnullam de Pelagianis mentionem, denique quod D hac, sed et in aliis Leonis epistolis haud obscura

id unum de Augustino in eo observetur, quod plurima libris innumeris disseruerit, et Prædestinatorum hæresis, Prospero certo certius ignota, ex Augustino (Augustini libris intrudere ausus fuit Pithoeus) orta dicatur hæc singula totidem esse argumenta que Prospero indignum et ab ingenio ejus alienum evincant; quemadmodum luculenta narratio, et ordo, præcipue autem diligens rerum S. Augustini et hæreseos Pelagianæ tractatio, et tam Augustini quam Leonis nonnisi cum summa veneratione commemoratio in altero (pro genuino habito) discipulum Augustini et doctrinæ ejus de gratia defensorem omnibus agnoscendum præbeat. Fuerunt

styli Prosperiani vestigia deprehendit. Nec pauciora in Sermonibus hujus similitudinis indicia agnoscere sibi visus, in Dissertatione sexta varia promit exempla, imprimis ex sermone 4 (ed. Quesn.) in Natali Leonis et ex sermonibus de Collectis et Jejunio. In causas autem hujus rei inquirens, potiorem judicat morem ætatis istius, quo sermones ab aliis episcopis recitandos frequenter expeti consueverint, si quidem Gennadius testeter Salvianum presbyterum multas pro episcopis homilias composuisse, indeque magistri episcoporum laudem, non, ut vulgo volunt, quia Salonium et Veranum episcopos in adolescentia docuerat, reportasse. Hinc colligit, tanto magis

Leonis summi pontificis, sermones expetitos fuisse, A 1531, a quibus haud longo spatio diremptæ emerse

runt epistola ad Rufinum et Responsiones ad Excerpta Genuensium, Venetiis apud Bernard. Stagninum 1538, in-8°. Mox etiam in Gryphiana Lugduni 1539: Responsiones ad Capitula Gallorum et Objectiones Vincentianas una cum Carminibus de Providentia et de Ingratis (c). Scilicet ab hac Sebastiani Gryphis opera altera incipit editionum Prosperi ætas. Is enim primus inscripsit Opera, et collatione vetustorum codicum recognovisse professus est. Repetita est Coloniæ a. 1540, et addita epistola ad Augustinum nonnullisque ad Prosperum non pertinentibus Opusculis ibidem 1565, per Joannem Sotellum. Eamdem, sed in nonnullis perpurgatam, dedit Joannes Olivarius Duaci 1577, cujus ab hoc tempore recensio,

cui interdum aliquos orationis ornatus contulerit Prosper, vir sui ævi doctissimus et facundissimus, qui occupatissimo pontifici a consiliis ac epistolis aut præcipuus fuerit, aut unicus. In sequentibus reliqua Opera Prospero ascripta percenset, nempe in septima dissertatione Opus de Promissionibus et Prædictionibus, quod a Cassiodoro falso Prospero tribui, et auctorem ex Africa oriundum habere statuit; libros de Vita Contemplativa, quos Juliano Pomerio assignat, atque de eo accurate agit; Confessionem Tironis Prosperi, a Sirmondo editam, quam vix aliquid exhibere censet Prosperi stylo et famæ satis consentaneum. Octavam dissertationem Prosperi Chronico impendit, idque, prout vulgo exstat, Prospero adversus Garnerium prolixe vindicat, prout B nisi forte Theoph. Raynaudus in ed. Paris. a. 1671 vero a Pithoeo editum est, interpolatum infartumque probat. Nona dissertatio Prosperi Carmina examinat, ita ut illud de Providentia supposititium judicet; Anacreonticum ad Uxorem dubium relinquat; Epitaphium hæreseos Pelagianæ et Nestorianæ Prospero Aquitano contra Garnerium asserat; Carmen de Ingratis cum Epigrammatibus 97 et aliis duobus in Augustini obtrectatorem genuina maxime arbitretur, illumque obtrectatorem non alium quam Vincentium Lirinensem existimet, qui in Commonitorio suo Augustini etiam doctrinam perstringere affectaverit. Inter hæc autem novum hujus Vincentii Opus Secre torum Lirinensium producit Antelmius, in quo ordinando et illustrando totum se esse significabat, ejusque et omnium Prosperi editionis promissione totum C volumen claudit (a). Cæterum Antelmio mox responsum est a Quesnello epistola Gallice scripta in Ephemeridibus Parisiensibus die 8 et 15 Augusti 1689. Cui non cunctanter quidem Antelmius duas alias epistolas ad abbatem... duabus epistolæ P. Quesnelli partibus responsorias Parisiis a. 1690, in-4°, reposuit: sed Quesnellus iis non magis quam Dissertationibus ejus se convinci passus, nec transversum unguem a pristina sententia in editione Lugdunensi a. 1700, recessit.

§ III. Editiones.

Primum Opus quod inter cætera Prosperi typis mandari cœpit; fuere Epigrammata (b), quorum prima editio apparuit Moguntiæ a. 1494, in-4°, et sine anni nota, Taurini, eadem forma, nec non Venetiis apud Aldum a. 1501. Huic proxima fuerunt liber contra Collatorem, Moguntiæ a. 1524, emissus ac repetitus in Antidoto Sichardi Bas. 1528, et editio Sententiarum ex Augustino excerptarum, Coloniæ a.

(a) Repetita est hæc notitia ex M. Bibliotheca Eccl. Colon. t. I p. 487, cujus auctores eam se debere significant Actis Eruditor. Lips. Supplem. t. 1 p. 431; neque tamen per omnia iis adbasimus. Nam quæ de Antelmii sententia super epistolis ad Septimum et Januarium referunt, non concordant cum Balleriniorum ejusdem sententiæ expositione, qui tamen, cum utrumque et Quesnellum et Antelmium refellerunt et utramque epistolam genuinam esse demonstrarunt, potiores hac in re auctores habendi sunt. Cf. Balleriniorum Admonitionem in duas prio

aliquid mutaverit, ad annum usque 1711 semper viguit. Hoc autem anno prodiit Parisiis in-folio editio, si non omnibus numeris absoluta, certe codicum mss. apparatu editorisque (Joannis le Brun de Marette e congreg. S. Mauri) studio atque etiam eruditione, longe super anteriores excellens. Procuravit eam D. Mangeant, ejusdem congregationis socius; unde fortassis colligas, Lebrunum nondum omnia perfecisse, dum Opus e manibus illi excuteretur. Facile autem que desunt diligens et sagax historiæ temporum illorum lector, vel a Balleriniis per ista loca circumductus, animadvertet. Neque vero post hujusce editionis commemorationem silentio prætermitti debent quæ a. 1732 Joannes Salinasius et a. 1758 P. J. Fogginius, Romæ uterque ad ornanda Prosperi Opera contulerunt.

De Chronico separatim monere necessum est, tres diversas genuini exstare editiones, quarum prima, vulgaris dicta, Eusebiano et Ilieronymiano Chronico jungi solet et ab anno 379, quo Hieronymus desiit, ad annum 445 protenditur, a Canisio etiam non parum a vulgato textu diversa prodita est ex ms. Augustano; altera priori decem annis auctior a Duchesnio primum inter Historicos Franciæ coxtaneos vulgata est; tertiam, Chronicon integrum ab origine mundi ad annum 455 complexam, Labbeus in Bibliotheca nova mss. a. 1657 exhibuit. In omnibus autem pars posterior ab anno 379 ad annum 445 aut 455 mirum in modum variat, in aliis Dauctior quam in aliis, et modo dilutior ac jejuna, modo accurata, cujusmodi depravationes aut negligentiæ librariorum, aut certo studiosorum consilio tribuendas esse patet. Præter hæc Pseudochronicon a Petro Pithæo e mss. codd. editum est a 1588, ite

res Leonis epistolas t. I Opp. Leonis pagg. 567590, ubi prolixa de ambabus et 18 disputatio subjungitur.

(b) Editores Parisienses ordiuntur seriem impressorum Prosperi a libro contra Collatorem Moguntiæ a. 1524 excuso.

(c) Ipse tamen Gryphius non significat Responsiones ad Capitula Gallorum et Objectiones Vincentianas a se primum proferri, tametsi hoc diserte de aliis duobus Opusculis affirmet. Vide igitur anne aliqua editio præcesserit paucissimis fortassis visa.

« PoprzedniaDalej »