Obrazy na stronie
PDF
ePub

tuor se recepisse ipsis D. Prosperi episcopi ipsorum lucubrationes typis suis excudere : nec statim id præstare potuisse, propter exemplaria tum parum accurate descripta, tum nonnullis desideratis opusculis imperfecta. « Quapropter (subdit) ut vobis gratificarer, atque studiosorum commodis inservirem, editionem minime præcipitandam putavi: sed primum vehementer conandum, ut opus, si quo pacto fieri posset, prius pristino nitori, germanæque integritati restitueretur. Proinde huc illuc missis litteris, negotium dedi amicis et Gallis et Germanis, præsertim humaniorum litterarum studiosioribus, ut quidquid hujus auctoris apud eos in antiquis bibliothecis lateret, tam lacerum quam integrum ad me transmitterent. A quibus inter alia vetustissima exemplaria allata sunt simul quæ desiderabantur opuscula : nempe duo versu heroico, de Providentia Dei unum, alterum Tepi Axapioτav; præterea Expositio in postremos unum et quinquaginta psalmos: omnia, ut opinor, a nostræ tempestatis hominibus non visa. His igitur omnibus simul inter se diligentissime collatis, effeci tandem ut hic vester Prosper, vir tam sanctus quam eruditus, tot retro sæculis in tenebris delitescens, situm cariemque passus, totus nitidus, purus, integerque in lucem exiret. >> Hactenus Stephanus Gryphius. Ex cujus verbis colligitur, quæcumque ante se fuerant edita tunc a viris doctis recognita, omissis tamen tam epistola Coelestini papæ ad episcopos Galliæ pro Prospero et Hilario, quam sedis apostolicæ sententiis de gratia Dei et libero arbitrio alia vero his addita, quæ ab eo recensentur : quibus annumerandæ Responsiones ad Capitula Gallorum, et ad Capitula objectionum Vincentianarum. Hisque omnibus præfigi curavit vitam ejusdem Prosperi a Joanne Antonio Flaminio Imolensi contextam : de qua quid sentiendum legi potest infra articulo 10 Vitæ sancti Prosperi.

:

Verum anno Christi 1565, Joannes Sotellus Montinensis, Lovanii minoris collegii theologorum alumnus, reverendo in Christo Patri D. Carolo Vander Linden sacræ theologiæ baccalaureo, et monasterii Parcensis ordinis Præmonstratensis apud Lovanium abbati nuncupavit novam quam instituit Operum Prosperi nostri emendationem. In qua quidem editione nihil priorum repræsentare omisit, et nonnulla alia proprio labore addidit: scilicet Libros duos de Vocatione Gentium, qui alias Ambrosio, et aliis quibusdam afficti legebantur : ille autem falso quidem S. Mediolanensi Antistiti tribui fatetur, at auctori suo Prospero putat restituendos, « non tantum ob styli et phrasis similitudinem, sed etiam quia in bibliotheca Regularium S. Martini Lovaniensis et in bibliotheca abbatiæ Camberonensis, necnon in Bonneffiensi abbatia apud Namurcum in antiquissimis exemplaribus mss. habentur nomine beati Prosperi. Certe Ambrosii non esse (ait ille) ex stylo clarius apparet, quam ut ulla ostensione egeat: et ex eo maxime, quod post damnatos Pelagianos (ante quorum damnationem e vivis excesserat Ambrosius) sint scripti, ut videre est in cap. 22 libri prioris. >> Ejusdem quoque Prosperi censet epistolam quam addidit ad Demetriadem virginem, partim ob stylum, partim ob argumentum. « Dirigitur enim post damnatam Pelagii hæresim contra epistolam ejusdem Pelagii de sancta Virginitate ad eamdem Demetriadem, quæ habetur in initio tomi iv apud Hieronymum : quæ epistola, vivente adhuc Ambrosio, non videtur exstitisse.» Sed de his nos in admonitione utrique præfixa sat multa disseruimus. Addidit quoque Prosperi epistolam ad Augustinum de reliquiis Pelagianæ hæreseos in Gallia subolescentibus, inter Prosperi opera nondum editam omissamque in Lugdunensi editione Cœlestini papa Epistolam cum sententiis subjici solitis vir ille non omisit: primusque inter omnes libris Prosperi nostri adjunxit, nec immerito, ut nos postea dicturi sumus, Canones alterius concilii Arausicani. Vitam quoque ex suo ingenio suisque partim conjecturis, judice Labbeo (Script. Eccl. tom. II, pag. 249), concinnatam præmisit: in qua quid sibi de singulis a se editis operibus videretur aperuit: et inter cætera, Carmen de providentia Dei a D. Prosperi operibus removendum duxit, quia Pelagianæ doctrinæ est, cui Prosper infestissimus fuit. De quo in admonitione pag. 779 diximus. Libros vero de Prædictionibus et Promissionibus Dei, quatenus sibi licuit, puros integrosque edidit, sed ab alio quam a Prospero scriptos ex styli phrasisque dissimilitudine, et Gennadii Trithemiique silentio probari posse arbitratur.

Anno autem 1576, iidem omnes S. Prosperi libri denuo ad examen revocati in editione Duacensi per Joannem Olivarium, qui hanc suam editionem dicat Joanni Sarraceno priori Vedastino Atrebatensi: cui suscepti a se laboris rationem reddens in epistola nuncupatoria, Prosperi opera mittere se gloriatur superioribus quidem editionibus non satis expurgata, tunc vero nitidiora et non modica accessione cum variarum lectionum, tum plurium lacunarum, maximeque unius perquam insignis supplemento locupletiora. Emendationes plurimas, itemque varias lectiones partim suppeditarat liber ab ipsomet reverendissimo priore collatus cum antiquis codicibus, partim vetustissimum volumen bibliothecæ Camberonensis, quod habebat manu descriptos de Vita contemplativa libros tres, de Vocatione Gentium duos, et unum Epigrammatum. Ex quo his in libris multa facta meliora, quæ deerant suppleta, annotata plurima, nec acerrimo quidem patroni sui, cui libenter illa submittit, judicio (ut sperat) improbanda.

Ad postremæ hujus editionis Duacensis normam anno 1630 prodiit, quæ Coloniæ Agrippinæ facta notatur sumptibus hæredum Joannis Crithii sub signo Galli; ac reliquæ omnes quæ deinceps ad nostra usque tempora diversis annis variisque in urbibus excusæ fuerunt. Unde de prioribus S. Prosperi Operum editionibus hæc satis erunt. Ad hanc nostram tandem est descendendum.

In ca adornanda hæc nobis mens hic finis fuit, ut, quantum fieri potuisset, amplissima,

castigatissima, et optimo ordine disposita prodiret: ut etiam ex illa aliquid adjumenti lectoribus subministraretur ad erroris Semipelagiani historiam plenius cognoscendam. Ampliorem quidem exhibere nequivimus, quam in eam conferendo quidquid Operum S. Prosperi genuinorum, aut ipsi affictorum hactenus in lucem prodierat. Hinc non negleximus illud opusculum quod a Sirmondo primum publicatum est anno 1619, sub hoc titulo, Confessio Prosperi Tyronis Aquitani, ex bibliotheca Vaticana post Eugenii et Dracontii carmina: de qua quid sentiendum eruditis videretur, aperuimus in prævia illi operi admonitione pag. 767. Exhibuimus etiam Chronicum integrum, opus a prioribus Prosperi editoribus omissum: cujus omissionis ratio ea a Stephano Gryphio in Lugdunensi anni 1539 editione affertur : quia inter Eusebiana aliorumque Chronica esset excusum, et quod ob nimiam corruptionem lectori fastidio fore videretur. Non enim inde Prospero nostro præjudicium inferri debere credidimus, quod aliquid ipsius aliorum fortunis annexum haberetur, quin eidem data occasione esset restituendum, tam ipsius ornamento, quam lectorum commodis profuturum. Nec certe tam corruptum censeri nunc debebit, quam ante centum et septuaginta annos; cum a viris peritis ad mss. codices recensitum, emendatum et auctum habeatur, tam ab Andrea Duchesnio tom. I Hist. Francorum, quam a Philippo Labbeo, qui integrum edidit tomo I Bibliothecæ novæ mss. Cujus editionem, quasi ampliorem emendatioremque, nos secuti, non omissis aliarum editionum differentiis, novo etiam labore cum mss. Colbertinis quinque contulimus.

Castigavimus etiam singulos editionis hujus libros ad fidem tot mss. quot per concessi temporis limites licuit reperire et consulere, probatiorum quoque quæ antea prodierant edilionum; quorum indicem damus infra statim post Opera, et ante Appendicem Operum Prosperi nostri. Et ne inter varias quæ in libris occurrerunt loci ejusdem lectiones temere se legisse, et doctiorum palato præjudicare voluisse arguamur, visum est in marginem inferiorem cujusque paginæ eas quas negleximus rejicere, ut erudito lectori liberum maneat, quam sibi magis sapere judicaverit usurpare. Hinc quoque non immerito videbitur castigatum opus universum, quod spuria a veris et dubiis, dubia quoque a veris et genuinis, et sede, et charactere, et admonitione præambula distingui curavimus, adductis de unoquoque eorum eruditorum virorum sententiis, nec cujusquam judicio censura confidentiori præju→

dicantes.

Ordinem porro eum inter opera sancti Prosperi statuimus, qui fuisse demonstretur scriptionis eorumdem, sive ex textu ipso librorum, sive ex materia, sive ex doctorum gustu et testimonio. Hinc Epistolam Prosperi ad Augustinum de reliquiis Pelagianæ hæreseos in Gallia subolescentibus, etc., tamquam primum Auctoris nostri contra illos gratiæ adversarios conatum, primo loco exhibuimus: cum eas litteras quas ibidem testatur se antea ad eum dedisse, aut quas ab ipso se accepisse gratulatur, ullibi nancisci non sit concessum. Hanc sequitur Epistola Hilarii de eodem argumento ad Augustinum quoque tempore eodem scripta, et per eum qui prioris perlator fuit transmissa. Utrique vero cum responsum fuerit S. Antistitis Hipponensis libris duobus de Prædestinatione sanctorum et de Dono perseverantiæ ad Prosperum et Hilarium directis ; mirați sumus neminem antea animadvertisse, quanto jure hos sibi libros Prosper noster vindicaret, et quam utilem, immo necessariam cum ejus sociique Hilarii epistolis connexionem retinerent. Unde non visum est satis consultum fore a nobis studiosorum affectui et utilitati, nisi hos statim sequi curassemus. Rufini Epistolam adhuc in vivis agente Augustino ad Prosperum scriptam longius differre non oportuit: nec insigne et numquam satis pro merito prædicandum Carmen Prosperi nostri de Ingratis inscriptum, quod pariter tunc exaratum probatur cum nondum inter cœlites assumptus fuisset Augustinus, cujus famæ ac doctrina contra Semipelagianorum murmura et obtrectationes vindicandæ gratia fuerat susceptum. Huic majoris perspicuitatis ergo utiliter adhibita nemo, ut speramus, inficiabitur tum brevia cujusque loci argumenta, quæ jam antea legebantur in eodem Poemate in vernaculam linguam, tam soluta quam stricta oratione converso ab anno 1646, tum nolas grammaticales et criticas a Martino Steyaert Lovaniensi doctore non ita pridem defuncto eidem operi subjunctas in Opusculis Lovanii editis anno 1703, quibus etiam Epigrammata duo in Augustini Obtrectatorem et Epitaphium utriusque hærescos Pelagianæ et Nestorianæ, de quibus mox, elucidantur. Duo epigrammata illa pariter à Carmine contra Ingratos edito divelli non debuere, quæ ei non multo posteriora hinc probantur quod in his Augustinus superstes esse insinuetur. Hisque subjicitur Epitaphium Nestorianæ et Pelagianæ hæreseon propter rerum cum præcedentibus affinitatem, etsi forte tempore posteriori, post damnatos nempe iterum cum Nestorianis Pelagianos, exaratum.

Responsiones Prosperi ad Gallorum et ad Vincentii Objectiones contra doctrinam Augustini auctorisque nostri famam disseminatas, atque ad Excerpta et dubia Genuensium presbyterorum, quia Romano Prosperi et Hilarii itineri priores credimus, statim etiam post præmissa exhibemus etsi non dissimulandum, aliis quibusdam visum esse illas ipsorum reditui posteriores statuendas: de quo penes lectores esto judicium.

Rediit Roma in Gallias cum Hilario suo Prosper noster, celebri illa Cœlestini papæ ad Gallia episcopos Epistola munitus: cui adjunctæ fuisse creduntur, quæ subjungi solent, sedis apostolica episcoporum Auctoritates de Gratia Dei et Libero voluntatis Arbitrio e scriniis ecclesiasticis depromptæ, ut infra pag. 263 et sequentibus dicetur. Quibus armatus strenuus.

[ocr errors]

Hic et ubiubi S. Prosperi operum aliqu13 citatur locus, revocatur lector ad numeros crassiores textui hujus nostræ

editionis continenter insertos.

Augustini gratiæque ab eo propugnatæ defensor, majori adhuc confidentia manus conseruit cum Semipelagianis Massiliensibus, et hos inter contra Cassianum Massiliensium presbyterorum Augustinique obtrectatorum primicerium scribere aggressus est. Hujus viri in lucem prodierant Collationes salutaribus documentis quidem refertæ, sed aliquot in locis non extra omnem reprehensionem positæ : quas inter legebatur circumferebaturque Collatio tertia decima, de Protectione Dei, in qua novam et a se primo excogitatam distinctionem, omnipotentiæ divinæ juribus, et peccati originalis fidei non parum derogantem, evulgare non dubitarat. Hanc nos collationem sanæ doctrinæ, quam ubique tuetur S. Prosper, non obfuturam, si eo loci legeretur; immo ex oppositione libri Prosperi contra eamdem exarati orthodoxæ sententiæ lucem allaturam arbitrati sumus. Illam enim excipit statim Liber sancti Prosperi Aquitani de Gratia Dei et Libero Arbitrio contra Collatorem, id est, contra Cassianum collationis istiusce auctorem, quem tamen honoris causa, et ex pacis studio proprio nomine indigitare noluit.

Sequuntur Psalmorum a c ad CL Expositio; Sententiarum ex operibus S. Augustini Hipponensis episcopi delibatarum liber unus. Item ex sententiis sancti Augustini Epigrammatum liber unus: quæ cum Augustini libros aut exscriptos de verbo ad verbum, aut sensuum ipsius perfectam imitationem fere ubique exhibeant, Prosperum arguunt in sanctissimi Doctoris libris diurna nocturnaque manu versandis a puero exercitatissimum : quorum tempus in admonitione cuique præfixa satis probabile efficitur.

De Chronico integro non est quod plura narrentur, præter ea quæ superius dicta sunt, et in admonitione ejusdem fusius disserentur. Hoc solum his addendum restat, quod huic emendando præter mss. codices supra notatos, ac editiones Duchesnii, Labbei, et eam quæ inseritur tomo VIII Bibliothecæ Patrum Lugdunensis anni 1677 consuluimus etiam editionem ejusdem Chronici ab Arnoldo Pontaco episcopo Vasalensi ad mss. viginti octo et octo editiones emendatam, ac notis ejusdem illustratam, et anno 1604 Burdigalæ apud Simonem Milangium excusam.

Statim post Chronicum legitur Concilium II Arausicanum de Gratia et Libero Arbitrio, anno, ut creditur, 525, celebratum. Quod eo jure Prosperi operibus annecti cœpit ab anno 1565, in editione Lovaniensi, et deinceps, quod concilii hujus Patres eam doctrinam definierint, quam S. Prosper contra Massilienses defenderat, et non paucos canones suos ex ipsismet, non Augustini solum, sed etiam Prosperi nostri verbis contexuisse notentur; ac in canone ultimo illam Cassiani duplicis generis prædestinatorum distinctionem, quæ a Prospero tam egregie in libro adversus eum edito confutata fuerat, auctoritate sua, Scripturarum effatis, antiquorumque definitionibus munita, aperte rejecerint ac reprobaverint.

Et ea quidem certa et indubitata sunt sancti Prosperi opera. Hæc sequuntur alia quædam, quæ dubiis accensenda judicavimus: scilicet Confessio, quæ dicitur Prosperi Aquilani, de qua nonnihil supra; Poema conjugis ad uxorem; de Providentia divina Carmen, quod a nobis primum in capita divisum, et capitum argumenta operi præfixa, resque de quibus in singulis ejus partibus tractatur in margine collaterali breviter notatæ. Postea autem habentur libri duo de Vocatione omnium gentium cum argumentis in capite et in corpore operis, quæ in Leone novissimæ editionis leguntur. Ac demum Ad sacram Virginem Demetriadem Epistola, seu de Humilitate Christiana Tractatus operum genuinorum dubiorumque seriem claudit. De singulis non pauca in admonitione unicuique præfixa reperientur.

De Appendice, quam in partes duas distinximus, non est quod plura hic referamus, præter ea quæ in admonitione librorum de Vita contemplativa el in ea quæ librum de promissionibus et Prædictionibus Dei præcedit, qui duo primam Appendicis partem, cum PseudoChronico admonitione sua munito, constituunt, dicta leguntur. Alteram vero Appendicis nostræ partem quæ scripta et monumenta impleant, quo consilio, quo fructu ibidem sint collocata fuse satis expositum in admonitione eo loci exhibita. Ibi quoque monuimus his scriptis monumentisque lectionem Operum sancti Prosperi ac ipsam Semipelagianorum historiam lucem (ut speramus) esse accepturas. Indicem denique rerum, verborum, locorum, personarum, sententiarum notatu digniorum quæ occurrent legenti Prosperum, et ea Opera quæ Prospero cum aliquo fundamento, etsi non certo, tribui posse videntur, statim post Opera ipsa et syllabum codicum emendationi adhibitorum edimus. Eorum autem scriplorum et monumentorum, quæ Appendicis partem utramque constituunt, in voluminis iotius calcem rejicimus.

Hæc sunt quæ ad publicam utilitatem promovendam, et iis obtemperandum jussis quæ negligere non erat integrum, vel tentata vel effecta sunt. In quibus si quid minus recti contra mentem nostram admissum fuerit, benigne ignoscet lector æquus et eruditus. Si quid vero boni et utilis a nobis præstitum judicetur, totum in illum nobiscum refundet a quo Omne dalum optimum et omne donum perfectum (Jacob. 1, 17), qui docet hominem scientiam (Ps. XCIII, 10) linguasque infantium, si ei placuerit, faciet disertas (Sap. x, 21).

VITA S. PROSPERI AQUITANI,

EX OPERIBUS IPSIUS ET SCRIPTORUM ECCLESIASTICORUM LIBRIS CONCINNATA

ARTICULUS PRIMUS.

A bæc mirabili vitæ sanctitate commendabilem asserit

Veterum et recentiorum de Prospero encomia, el quis (Biblioth. Sacr. I. iv, p. 369). Censet Scaliger (Ad

ejus stylus.

Inter eos qui beati Augustini doctrinæ propugnatores exstiterunt, principem locum et eruditionis laude, et auctoritatis pondere, et nominis celebritate sibi vindicat sanctus Prosper (Labb. de Script. t. II, p. 251). Hunc amicus et collega ejus Hilarius (Prosp. ep. ad Aug.), cujus hortatu videtur in id certaminis descendisse, ad Augustinum scribens, tum moribus, tum eloquio, et studio clarum, adeoque notitia tanti viri dignum affirmat (Hilar. ep. ad Aug.). Hunc Viclorius, qui anno 457, Prospero forsitan adhuc in vivis agente, scribebat, virum sanctum ac venerubilem appellat (Bucher. Cycl. p. 6, 7). Hunc concilium Romæ sub Gelasio pontifice anno 494 habitum, dum B scripta ejus approbat, virum dicit religiosissimum (Concil. t. IV, p. 126). Gennadius ipse, licet illi haud satis æquus, ut qui nimis feliciter cum Cassiano pugnaverat, tamen eloquio potentem, et (ut loquitur ille) sermone scholasticum, assertionibusque nervosum agnoscit (Gennad. Eccl. Script. c. 84). S. Fulgentius (Lib. ad Mon. c. 30), cum beatus Augustinus celeri præventus obitu Gallorum presbyterorum objecta refellere non potuisset, dicta ejus recta fide et copioso sermone a Prospero viro erudito et sancto fuisse defensa observat. Nonnulla mox ab eodem Prosperi loca proferuntur: « Ut cuncti noverint, inquit, quid debeant de prædestinatione sanctorum impiorumque sentire. Eadem repetit Fulgentius alio in loco (Lib. n, c.1). ‹lta ut plerique, inquit, licet in ea (quæ- C stione nempe de diversitate prædestinationis justorum et iniquorum) soleant non leviter permoveri, facile possint, et divinorum librorum testimoniis instrui, et sancti Augustini libris, et Prosperi eruditissimi viri responsionibus informari. Quæcumque vero ad laudem ejus faciunt apud Gennadium, ea omnia, non reliqua, exscribit ad annum 463 Marcellinus. A Cassiodoro sancti appellatione cohonestatur (Instit. c. 17), a Beda autem (Hist. Angl. l. 1, c. 10) rhetoris sive oratoris. Photius denique (Cod. 54) eum vere hominem Dei fuisse affirmat.

[ocr errors][merged small]

D

Euseb. Chron. not. pag. 8) illum omnium ætatis suæ longe doctissimum ac peritissimum fuisse. Scriptas ab eo et ab Hilario ad Augustinum in Semipelagianos epistolas, tantæ apud posteros admirationi fuisse ait Garnerius (Ad commonit. M. Merc. sup. nom. Cœl.), ut eas novissimis magni gratiæ doctoris operibus, ut suppares adjunctæ sint. Is præcipue animadvertit in Prospero oculos admodum curiosos, quos vix quidquam posset fugere. Addit ad magnam ejus eruditionem accedere parem judicii sagacitatem.

Erat Prosper, testibus tum aliis, tum Gennadio (Script. Eccl. c. 84), in Aquitania provincia natus, unde fit ut Aquitanus dici soleat, ut ab aliis ejusdem nominis viris facilius distinguatur. Qua vero ex parte amplissimæ istiusce regionis, quave ex urbe oriundus fuerit, non constat omnino. Hinc patet quam non magna sit habenda ratio codicis cujusdam manuscripti, neque admodum vetusti, Colbertina bibliothecæ, ad cujus solius fidem emendatus legitur liber Sententiarum ex Augustino excerptarum per doctissimos operum S. Augustini editores in appendicis tomi X parte tertia (Nostræ Patrolog. t. XLV), in quo habetur: Prosper iste Equitaneus fuit (forte pro Aquitanus fuit) Tolonensis civis, qui relictis sæœcularibus rebus ad divina se negotia transtulit. › Sita est enim civitas Tolonensis in Viennensi Galliarum provincia. Patet etiam quam illi parum sint audiendi (Dupin. t. IV, p. 430), qui, nullo suffulti argumento, Prosperum nostrum vocant Regiensem in Aquitania, unde procul abest Regium.

Profert Sirmondus (Præd. Hist. cap. 5, p. 51) quasi rem indubitatam, illi cognomen fuisse Tironi; quod non sat scimus utrum in manuscriptis aliquot deprehenderit, quemadmodum et in suo Chronici Prosperiani manuscripto legi testatur Bucherius (Cycl. p. 211); et ex altero ms. citat idem Vossius (Vossius Poet. Lat. l. 1, c. 17): an potius non dubitanter existimaverit adjudicandum nostro Prospero carmen quoddam quod inter ejus opera exstat, et a Beda Tironi Prospero ascribitur (Vid. S. Paulin. 1685, dissert. 6, p. 136; et Mon. Eccles. tom. XIV, not. 4).

Ex ejus scriptis facile quivis judicare potest, eum in artibus ingenuis, ac præcipue in poetica haud mediocriter esse versatum; quam ipse et Paulinus multo majori cum laude excoluere, quam quilibet alius eorum omnium qui Ecclesiæ mancipati huic se studio dedidere. Sed Prosper eam sanctioribus etiam monumentis consecravit quam Paulinus. In pedestri quoque illius oratione nescio quid eminet quod poe

aut

natur.

tam redoleat, sublimitas, vehementia, sermo acer et A nibus Galliis sicut divitiis primos, sic vitiis criminervosus, crebræ illi sententiæ, verba ad acumen styli subire videntur; atque etiam multo magis lectorem percellit, sive elocutionis dignitate, sive solidæ et inconcussæ argumentationis viribus. Sed illi sufficit sermonis sui nativus decor, nec ad ornatum accersit aut in eumdem sonum cadentia verba, plenos ac numerosos modos, aut æquabiles modulaLasque periodos, aut denique affectata illa pigmenta quæ a Leone et aliis ejusdem ævi auctoribus ad satietatem usque ingeruntur. Cum esset eorum dux qui catholicam de Gratia Christi doctrinam tuebantur, semperque in eo totus esset ut adversarios Ecclesiæ impugnaret, aut eam ab illorum incursu defenderet; lacertosum, si sic dici fas est, et militare scribendi genus usurpat, resque accuratius multo B quam verba perpendit. Hinc est quod orationis ipsius compositio nonnumquam subobscura sit. Sed res ipsæ, quantumvis intricatæ sint, eas ille tamen facillime illustrat, nec minori perspicuitate quam acrimonia enucleat. Vere itaque illud de Prospero statui potest, illius orationem non esse tanto artificio elaboratam, nec tot eloquentiæ luminibus distinctam, quot in scriptis quorumdam aliorum reperiri queant; sed præ se ferre multo plus sanitatis, ingenii, vehementiæ.

Hæc de S. Prosperi stylo præmisisse operæ pretium fuit, quo certius illi abjudicentur opera quædam ejus nomine hactenus inscripta.

ARTICULUS II.

Prosperi juventus et conversio.

Exstat opusculum quoddam, cui titulus, Confessio Prosperi Aquitani (Bibl. PP. tom. VIII, p. 193), aut, ut alii legunt, Tironis Prosperi Aquitani (Lab. de Script. Eccl. tom. Il, p. 261), a Jacobo Sirmondo ex ms. Vaticano editum anno 1619. Est illud satis eleganter scriptum, ut Magno Prospero tribui possit : etsi Antelmio (Diss. in Op. Leon. p. 370) in ea vix aliquid deprehendi videatur Prosperi stylo satis simile, aut ejus famæ valde consentaneum : eamdemque tanto patre indignam indubitanter pronuntiet Ludovicus Ellies Dupin (Tom. IV, p. 441). Habemus autem ex illa Prosperi confessione (Infra, pag. 769 et seq.), eum inter ipsa vitæ initia renatum in Christo Jesu, et, a misericorde Domino dimisso originis peccalo, prius adeptum libertatem quam ferocis domini a quo detinebatur intelligeret servitutem. Incusat sese quod acceptam a Patre munificentissimo substantiam ea qua par erat cura servare neglexerit, quodque vitiis omnibus deditus, in Ægyptiorum, mox etiam in Babyloniorum jura transiverit, nec ullum aliud præterquam letiferæ voluptatis pretium suæ perditionis acceperit. Qua ex loquendi ratione, simul et ex iis quæ pariter de primis vitæ suæ annis refert Paulinus, quid colligi debeat difficile est statuere. Quamquam nota sunt quæ de perditis Aquitanorum imprimis divitum moribus deplorat Salvianus (De Gubern. Dei l. vn, p. 154, 160), dum illos in om

C

Ut ut sit, is de quo agimus, cum per innumeras sævissimarum dominationum vicissitudines, non subjectione corporis, sed animæ sudore serviret, et indignis confusus officiis, pejore status sui conditione turbaretur, quæ sunt ipsius verba (Infra, p. 769, 770), cœpit erubescere, et subtraxit se, quantum ab instantibus dominis licuit, in occultum spiritus cordisque secretum : et apprehenso sanctarum Scripturarum volumine, quid sibi adhuc spei superesset inspexit: ac ex his certior factus paratissimam semper eis esse Dei misericordiam quos male actæ vitæ ex animo pœniteret, multo perfusus imbre lacrymarum ingemuit, quod se Dei redemptum sanguine peccato venumdedisset, quodque sibi inimicissimis serviret dolens: mox confirmatus et animatus constituit dirumpere graves quibus vinctus detinebatur catenas; et ad eum reverti a quo fuerat ad vitam emptus, petere, quærere, misericordiæ divinæ januam pulsare. Erubescebat quidem quia animo nudus erat, et nihil habens quo membrorum, id est, morum suorum, inhonesta circumtegeret, obscœnæ egestatis dedecore confundebatur, neque tantæ familiæ tantique Patris conspectum subire audebat. Quasi vero (inquit) tolerabilius sit judicium accusatis quam sponte confessis, reis contumacibus quam supplicibus, ad tremendum Dei tribunal in morte exhibitis quam ante obitum ad Patrem misericordissimum ex animo reversis. Hinc tandem hæc apud se statuit: Habeat quantaslibet cruces et ignominias pœnitentia, levior erit ignis verecundiæ quam gehennæ. Quibus verbis an significet se publicæ pœnitentiæ labores amplecti decrevisse, non statim asseruerimus. Verisimile tamen est, si id consilii cepisset Prosper, aliquam ea de re in scriptis ipsius. superfuturam fuisse mentionem.

Neque vero si illum angebant amissa ejus quam in Baptismo acceperat gratiæ munera, ideo non grato animo adorabat velocem dignationem et properatam clementiam, qua etiamnum infantulus fuerat regeneratus. Longe ab illis dissentiebat qui ad excusationem violatæ regenerationis rudem ætatem et imprudentes annos causabantur, tanti sibi immeritis collati beneficii immemores.

Innuere videtur se tum in medio alienæ gentis fuisse, cum ad Deum conversus resipiscere instituit, seque solum fuisse mutaturum, ni Barbarus regni sui limites dispositis servassel excubiis. Hæcque ab illo proprie vereque dici potuerunt. Etenim nemo nescit quas strages collecti e diversis gentibus Barbari, tum in universa Gallia, tum maxime in Aquitania sæculo quinto ineunte ediderint.

Prosper quoque in Carmine de Providentia divina, si tamen genuinus ille Prosperi fetus credi debeat, queritur urbem suam a Getis incendio deletam, seipsum captum a Barbaris, inter eorum turmas abactum, ac peditem ire coactum. Præsulem suum una cum afflictis et miseris gregis sui reliquiis sedem

« PoprzedniaDalej »