Obrazy na stronie
PDF
ePub

cusavit prout potuit ac defendit. Set tanta ac tam gravis fuit quæstio regia et instantia importuna quod dictus Arnaldus in magno fuit periculo etiam corporis, nisi quod divina providencia disponente supervenire negocia ipsi Regi propter quæ sepe dictus Arnaldus fuit a dictæ petitionis et exaccionis periculo liberalus, mediante tamen auxilio aliquorum suorum amicorum honorabilium de curia Domini Regis, utpote Guillermi de Sala, tunc notarii ipsius Domini Regis ac consialiarii spelialis, et quorumdam etiam aliorum. Tamen propter oppresiones, gravamina et labores quibus idem Arnaldus pretextu exaccionis dicti panni graviter est aflictus quamvis innocens et immunis, expendit et expendere habuit ad sui et dictæ Dominæ suæ coniugis deffensionem super dicti panni petitione circa tria millia aureorum. Post lapsum vero temporis cum dicta Domina Elicsendis detenta egritudine qua decessit, confessa fuisset fratri Dominico de Vilela, tunc Priori conventus fratrum Prædicatorum Illerdæ, surgens a lecto accepit de archa sua quoddam cassidile quod dicto Priori sccrete tradere intendebat. Set preventa a duabus mulieribus dicti Arnaldi neptibus quæ procurabant in ipsa egritudini et custodiebant ipsam Dominam Elicsendem, illum, quod de archa extraxerat posuit infra lectum. Quo audito dictus Arnaldus qui tunc prandebat surgens velociter el ocurrens, quam plurimum admiratus quod dicta Domina uxor sua a lecto potuerit surrexisse, cum in extremis paulo antea laborassel, et accedens ad lectum adlocutus est Dominam jacentem. Quomodo, inquit, de lecto surgere potuistis et quid est illud quod de caxa extraxistis et in leclo ut dicitur abscondistis? Et ipse Arnaldus nichilominus scrutans lectum invenit ibi unum cassidile parvum quod accipiens interrogavit Dominam: ¿Quid est hoc quod est in isto cassidili? Tunc Domina Elicsendis: Domine, inquit non possum vobis amplius hoc celare. Multum enim laborastis et dampna plurima passus estis pro hoc quod est in isto casssidili; nam sciatis pro certo quod hic est ille pannus tam præciosus Regis Tunicii qui a vobis et a me fuit cum tanta instancia repetitus. Erat mihi cordi ipsum pannum dare fratribus Predicatoribus ad honorem Dei. Set ex quo ita est, melius est quod vos qui tot et tanta ratione ipsius panni expendistis totque sustinuistis gravamina et jacturam ipsum pannum habeatis, de quo utpote re præciosissima magnum comodum poteritis reportare. Et tune dicta Domina Ele

sendis tradidit ac dedit Arnaldo viro suo pannum illum preciosissimum rogans eum ut in bono quod sibi ex ipso panno aliqualiter eveniret, ipsius Dominæ animam faceret participem et consortem. Tunc dictus Arnaldus interrogavit Dominam diligenter quomodo ipse habuerat et unde sciebat cuiusmodi panus erat. Quæ quidem Domina retulit dicto Arnaldo quo❤ modo Soldanus Babiloniæ ex spetiali amictia quam habebat ad Regem Tunicii pro encennio miserat valde caro, et quomodo filia sua Regina habuerat et sibi dederat in recessu. Quæ quidem Regina narravit sibi per ordinem supra dicta quando ab ea recedere debuit de Tunicio et mater et filia fuerunt ab invicem separatæ. Et pannus ille, si poneretur in igne, non comburetur virtute Domini nostri Jhesu Christi qui in eo fuerat involutus. Et ita dictus Arnaldus gavisus gaudio magno valde, accepit et habuit dictum pannum, et præfata Domina Elicsendis migravit ad Dominum Amen. Et postea idem Arnaldus tradidit dictum pannum Domino Episcopo supra dicto, ut superius est jam dictum. De quibus quidem omnibus supra dictis fuit factum presens instrumentum publicum ad requisicionem et instanciam Dcmini Episcopi Ilerdensis et Arnaldi de Solsona prædictorum ad eternam rei memoriam per me notarium supra dictum. Actum est hoc die el anno predictis in hospicio dicti Arnaldi de Solsona in civitate Illerdensi præsentibus Guillermo de Rota, præsbitero beneficiato in ecclesia Illerdensi,... de Lordano, Abbate de Banasto, Petro Doato clerico,let Raymundo de Taraçona, cive Illerdensi testibus ad hæc specialiter convocatis.

XX.

Constitutio super custodia panni Domini nostri Jesu Christi in ecclesia Illerdensi edita anno M.CCC.XXIV. (Vid. pág. 72.)

Ex libr. Constitut. eccl. Illerden. fol. 44.

Innefabilis Salvatoris Domini Dei nostri Jhesu Christi cle

mentia intimæ caritatis affectu inter multiplices gratias quibus Ilerdensem ecclesiam honorifice decoravit, prælioso panno quo ipse Christus filius Dei vivi fuit totus involutus in terris, eundem pannum recondendo in dicta ecclesia Ilerdensi, eam

insignivit pariter et ditavit ut ipsi filio Dei gloriosi suis servitoribus amabilis, suo populo devota et cunctis fidelibus honorabilis memorata Ilerdensis ecclesia redderetur. Verum cum propter importunas seu inpressivas preces aliquorum magnorum dominorum quibus aliqua frusta abscisa de dicto panno fuerunt data, dictus pannus fuerit minoratus seu etiam decurtatus, et præsumatur amplius minorari in dictæ ecclesiæ et populi scandalum seu etiam detrimentum, nisi oportuno remedio succurratur, ideo hac pia et sancta constitutione sanctimus et in perpetuum volumus ac irrevocabiliter ordinamus quod non liceat nobis Episcopo nec Capitulo nec cuivis de Capitulo vel extra comuniter vel divisim, publice vel occulte, vel quocumque alio colore quæsito accipere, dividere, scindere, dare, concedere, seu scindi vel decurtari permittere aliquid de dicto precioso panno Domini nostri Jhesu Christi pro nobis ipsis comuniter vel divisim seu pro aliqua persona, etiam si pontificali, imperiali vel regali prefulgeat dignitate seu cuiuscumque præheminentiæ, conditionis seu status existat, sola Sede Apostolica excepta, cui tenemur in omnibus obedire, sed ipsum pannum preciosum servare de cœtero et custodire illibatum omni machinatione, fraude seu dolo cessantibus. Et ut præsens statutum seu constitutio firmiter observetur nos Poncius Dei gratia Episcopus, Gilabertus de Crudiliis Sacrista, Petrus Molinerii, Archidiaconus Ripacurciæ, G. de Solerio, Ja. de Rege, Bernardus de Plicamanibus, Peregrinus de Fontova, G. Aranyonis, Ferrarius de Curtibus, doctor decretorum, et R. G. de Fabrica, canonici Ilerdenses per nos et successores nostros promittimus et juramus ad Sancta Dei Evangelia coram nobis dicto Episcopo posita et a nobis de Capitulo propriis manibus tacta dictam constitutionem seu statutum inviolabiliter observare, et quantum in nobis fuerit ab aliis facere observari, et non contravenire palam vel occulte. Sic Deus nos adiuvet et prædicta Sancta Dei Evangelia.

XXI.

Alexandri III rescriptum ad Guillermum Petri, Episcopum Illerdensem super libertate sepulturæ et ecclesiarum fratrum Templariorum. (Vid. pág. 115.)

Ex arch. eccl. Rotens.

Alexander Episcopus servus servorum Dei. Venerabili fra

tri G. Hylerdensi Episcopo salutem et apostolicam benedictionem. Ex relacione fratrum ospitalis Jherosolimitani nobis innotuit, quod cum quidam frater ipsorum, M. nomine, de præsenti vita migrasset, tu eum in eorum cimiterio sepeliri prohibuisti. Unde quoniam indecens est et honestati contrarium, fraternitati tuæ per apostolica scripta mandamus, quatinus, si ita est, prædictum M. qui infra murum serva

tur reconditus, et alios fratres qui crucem susceperunt, et professionem fecerunt, cum eos contigerit de hac luce subduci, in cimiterio suo libere de cætero sepeliri permittas, ita quod nullum ulterius scandalum, injuriam ex hoc patiantur. Preterea nobis de tua fraternitate graviter conquæruntur asserentes quod eis ecclesiam de villa Rateria, quam tua discrecio ipsis contulerat, et, ut aiunt, scripto proprio confirmarat, absque judicio et causa racionabili abstulisti. Quia igitur ipsos fratres pro religione et piis operibus, quibus devote intendunt, nos convenit diligere, et suam eis justitiam conservare, nichilominus tibi præsentium auctoritate mandamus, ut si ita est, sicut nobis proponunt, ipsam eandem ecclesiam eis sine molestia et contradicione restituas, et libere ac quiete dimittas. Quod si nolueris nostro super hoc mandato parere, nos pretermittere non poterimus, quin ex nostri officii debito prædictis fratribus, sicut dignum fuerit, assistamus. Datum Senone VII. kalendas februarii.

TOMO XVI.

18

XXII.

Charta Comitis Urgellensis qua promittit stare sententiæ Archiepiscopi Tarraconensis super controversiam quæ inter eumdem et ecclesiam Illerdensem vertebatur: an. MCLXIV. (Vid. pág. 115).

Ex autogr. eccl. Illerden.

Ad notitiam omnium volumus pervenire qualiter ego Er

mengaudus Dei gratia Urgellensium Comes in nomine Domini nostri Jhesu Christi promitto Deo et tibi Ugoni, Tarrachonensi Archiepiscopo, in fide et legalitate mea in manibus vestris quod de ista causa et controversia quæ est inter me et Ilerdensem ecclesiam et dompnum Guillermum Episcopum et eius clericos, stabo illi sentenciæ et judicio quam vos dabitis tempore accepto inter nos: hoc est, usque ad proximum festum Sancti Michaelis. Ita tamen quod ab hac ora in antea, hoc est, a proximis kalendis aprilis usque ad supra dictum terminum omnes fructus et omnia expleta quæ exierint de isto honore, sint in manu et in potestate Arnaldi Crassi, qui fideliter dabit omnia supra dicta expleta illi parti pro qua fuerit data sententia: hoc est, illi parti quæ preiudicium obtinuerit. Si vero infra supra dictum terminum me mori contigerit, quod Deus avertat, dimitto et relinquo Domino Deo et ecclesiæ Illerdensi et eius Episcopo ac clericis supra dictum honorem: hoc est, tertiam partem decimarum civitatis Ilerdæ et territorii, ita ut liceat Episcopo et clericis emparare et aprehendere et possidere prædictum honorem libere et quiete absque aliqua contradiccione et forcia alicuius personæ, hæredum videlicet vel successorum meorum vel alicuius hominis vel fœminæ per eos: et hoc totum supra scriptum attendam et attendere faciam per bonam fidem sine enganno. Ita tamen quod si ego amissero supra dictas decimas, præjudicium vestrum nichilominus possim requirere et demandare a domino meo Ildefonso Aragonensium Rege totum meum directum quod habeo adversus eum pro hac re. Similiter heres vel succesor meus possit requirere et demandare totum suum directum a predicto Rege, ita quod prædictus Rex non pos

« PoprzedniaDalej »