Obrazy na stronie
PDF
ePub

De officio stacionarii studii.

Ne stacionarius pro vendicione librorum vel petiarum salari modum quem deceat ampliorem excedat, statuimus et ordinamus quod idem stacionarius præsens vel qui pro tempore fuerit, sub pœna viginti solidorum jaccensium non præsumant quid amplius exigere sive recipere pro salario præmissorum, quam præsenti constitutione taxatur. Videlicet pro vendicione librorum cuiuscumque scientiæ fuerint, quorum prætium ascedat ad unam libram vel ulira, stacionarius habeat duos denarios ab emptore et totidem a venditore pro qualibet libra prætii ipsius libri, et sint illius monetæ ad quam liber ipse vendetur. Si vero minoris prætii fuerit facta venditio quam libræ unius, quia forte sunt libri gramaticales minuti vel alterius facultatis, tunc stacionarius arbitrio suo recipiat moderatum salarium de eisdem. Pro petia vero juris canonici vel civilis tam textus quam glosarum sive sumularum seu extraordinariorum quarumlibet, si eam stacionarius ad rescribendum pro exemplari tradiderit, recipiat unum denarium jaccensem pro qualibet earum. Si autem ad corrigendum tantum ipsa petia fuerit tradita, obulus tantum detur pro ipsa, dum tamen ipsa die restituatur eidem.

Stacionarius debet cavere in manu rectoris singulis annis de custodia et conservacione librorum qui sibi traditi fuerint ad vendendum.

Juxta ecclesiam Beati Martini suam semper stacionarius teneat stacionem, et omnes vendiciones librorum in ipsa vel alibi palam faciat, non oculte.

Nullus alius stacionarius in hoc studio esse potest qui vendat libros, vel teneat petias sine licentia et voluntate slacionarii generalis.

Nichil est quod studio vel studentibus magis officiat quam falsarum corruptio petiarum. Quapropter de comuni consilio provide statuimus ac etiam ordinamus, quod de triennio in triennium duo periti scolares in legibus, duoque similiter in canonibus, per rectorem qui pro tempore fuerit, eligantur qui petias corrigant et emendent, et emendari ac corrigi faciant, tam in ordinariis quam extraordinariis integre et perfecte. Inquirant quoque, si pro salariis petiarum fuerit per stacionarium ultra factam taxationem receptum. Quod in is

TOMO XV.

45

venerint, rectori denuntient, indeque stationarius puniatur

De judiciis et foro competenti.

Rectoris judicium cunctis in hoc studio studere volentibus, debet esse acceptum. Cum igitur sis scolaris et a scolari coram rectore conventus, ipsius examen non facile poteris declinare. Quod enim per privilegium scolaribus est concessum, ut de tribus judicibus coram illo quem magis elegerint solo conveniantur, si ab extranei cive vel alio qui non sit de corpore universitatis conveniuntur, debet intelligi. Inter se vero cum omnes de universitate faciant unum corpus, rectoris sui judicium, cum capud sit eorumdem ac sibi de consilio omnium voluntate prefectus, declinare non possunt, nisi manifesta vel evidens suspicionis aut alia subsit causa.

Quædam sunt persona quæ propter coherentiam nostris privilegiis gaudent, ac nostris statutis eliam et rectoris judicio subjecti existunt, licet verbis privilegiorum forsan non contineantur expressim, ut scriptores librorum, venditores cartarum singularum et scolares, bedelli, universitatis nostræ notarius, el si qui sunt similes, cum omnibus familiaribus suis qui nobiscum ratione studii multum participant, nosque cum ipsis. Et generaliter omnes illi qui sola ratione studentium hic morantur. Racione autem studii vel studentium sola morari videntur quorum officium studentibus necessarium extal, quique non alibi quam infra limites terminorum ad habitationem scolarium concessorum morantur, qui omnes ad rectoris judicium pertinebunt.

Cæterorum generalium studiorum vestigiis inhærentes constituimus et ordinamus, quod si scriptores librorum barataverint pelias vel quaternos sibi traditas ad scribendum, vel alias recepta peccunia a scolari latitaverint fraudulenter, et inventi fuerint fugitivi, quod facta super hiis fide coram reetore de ipsius rectoris licentia sive judicio libere capiantur. Et si clerici fuerint tradantur Episcopo vel eius officiali qui vel ipsos jubeant custodiri, vel tradant ipsi eidem scolari custodiendos, a quo possint in compedibus cum solo pane et aqua, donec promissa compleverint, custodiri. Layci vero scriptores possint modo predicto per scolarem in domo sua sine periculo privati carceris licite detineri.

Quamvis scolares cives civitatis istius, necnon phisici et

artistæ, et alii multi non sint de stricto corpore universitatis studii nostri quantum ad ordinationes sive statuta condenda, debent tamen rectoris subesse judicio, et universitatis statuta servare cum et ipsis dum scolares fuerint astringantur. Omnes etiam illi qui per civitatem morantes clerici vel layci nomen sibi magistrorum inponunt ac docent pueros in arte grammaticæ, rectori jurare debent, eiusque judicio, sunt subiecti.

De feriis.

Cum ociositas el voluptas arma sint hostis antiqui, et festorum pluralitas studentibus pariat detrimentum non modicum et jacturam, hac in perpetuum valitura constitucione jubemus, ac de comuni totius universitatis nostræ consilio statuimus quod doctores utriusque juris et magistri liberalium artium et aliarum scientiarum seu facultatum has infrascriptas colant vel observent festivitates in lectura vel scolis ad ordinariam vel extraordinariam lectionem, prout inferius declaratur.

[blocks in formation]

Aprilis.

Ambrosii.

Ordinar.

Marchi Evangelista.

Ordin. et extraordinar.

Madius.

Philippi et Jacobi Apostolorum. Ordin. et extraordinar.

Inventio Sanctæ Crucis.

[blocks in formation]

Lucæ Evangelistæ.

Simonis et Judæ Apostolorum.

Ordin. et extraordinar,

Ordin, et extraordinar.

Ordinar.

Ordin. et extraordinar.

Hic celebretur festum sollempne in ecclesia Sedis propter principium studii, et captionem civitatis Illerdensis.

November.

Omnium Sanctorum.

Festum Deffunctorum.

Passio Ymaginis Domini.

Sancti Martini sollempne festum.

Katerinæ Virginis.

Sancti Andre Apostoli.

December.

Nicholay Episcopi.

Thomæ Apostoli.

Ordin. et extraordinar.

Ordin. et extraor linar.

Sciendum est tamen quod ultra prædictas festivitates Sanctorum sunt quædam colendæ ab ordinario et extraordinario simul, sicut sunt omnes dies Dominici, magestati Altissimi dedicati. Item dies jovis Cœnæ Dominì, et dies Veneris sancta, et vigilia Paschæ, et duo dies sequentes post festum Paschæ, dies Ascensionis Domini, et duo dies sequentes post festum Pentecosten. Præter prædicta festa colendi sunt duo dies post Dominicam Carniprivii. Grammaticis autem et artistis conceditur etiam coli præter prædicta vesperæ Sanctæ Katerinæ et Sancti Nicholay, si volunt.

Huic etiam addimus nostro statuto quod si in septimana festum colendum inter duas Dominicas non occurrat, quod semper in die jovis doctores et magistri et scolares utriusque juris vaccent in die illa ab ingressu scolarum, ita quod ipsa die ordinarie vel extraordinarie non legatur, prout in aliis generalibus studis propter utilitatem studentium est provisum

De jurejurando.

Doctores et magistri sive sint cives sive extranei et baccalarii juris vel artium et aliarum scientiarum, necnon et omnes alii doctores publice scientias vel artes liberales et omnes etiam scolares qui non sint civitatis istius cives quacumque dignitate prefulgeant in utroque jure dumtaxat studentes, debent jurare rectori se parituros eidem in licitis et honestis, et universitatis statuta facta vel facienda servare. Si quis autem fuerit contradictor post trinam monitionem eo ipso universitatis comodo sentiat se privatum. Jurant etiam sibi generalis et singulares scolarum bedelli et stacionarius studii nostri.

Cum te dicas civem Ilerde, jurare non cogeris universitatis statuta, licet dum in hoc studio fueris, ad eorum observantiam tenearis. Si tamen tu civis scolaris vel etiam non scolaris in hoc studio legere vis volumen aliquod juris vel ipsius voluminis librum, jurare teneris te pariturum rectori, alias tibi non est lectio permittenda.

De sentenciis et appellationibus.

A rectoris sententia licet te gravatum alleges, provocare non potes. Si tamen manifestas causas gravaminum promptas

« PoprzedniaDalej »