Obrazy na stronie
PDF
ePub

"

De creditore ludi.

Si quis vero dederit peccuniam mutuam ludenti, cogitur (a) eam reddere qui accipit vel credidit mutuam, sed creditor potest retinere si habeat pignus.

De debitore fidejussore ludi.

Debitor etiam, dictor, vel fidejussor inde datus non teneatur, nec ludens habet licitum pignorandi.

De non jurando de creditoribus crediti instrumenti.

Non juratur hic de calumpnia nisi in casibus supradictis. Creditor vero ostendens publicum crediti intrumentum tenetur jurare, sibi non esse satisfactum si hoc ei objiciatur, dum tamen peccunia debita sit in conspectu posita, ut præstito juramento statim recipiat eam, et in hoc casu non tornatur.

De juramento Christiani.

Licet autem Christianus non juret Sarraceno et Judeo, jurat tamen judici de eo pro quo debet eis jurare, nisi religio impedierit.

De juramento Judei.

Non jurat Judeus cum contra Judeum testificatur. Delato alicui juramento ut juret sibi peccuniam deberi, in conspectu debet esse possita, ut præstito juramento statim recipiat eam qui jurat.

De tornis

Si quis vult tornare aliquem ad tornas ferri quia non utimur tornis aquæ, dicat de quanta peccunia vult tornare eum quod licet ei, dummodo non excedat summam petitam; tunc enim non cogitur quis ad tornas stare, sed usque ad XIIII solidos creditur quis solo juramento. Cives vero et burgenses

(a) God. Illerden. non cogitur eam reddere qui accepit, sed ereditor etc.

usque ad X. morabetinos, et si vicerit actor non lucrabitur rem petitam, sed tantum tornas. (a) Si autem tornatus non habet pignora, jurabit se non habere et potest mittere personam suam loco pignoris, si hoc tornator vellit, et si tornator vicerit, constituetur ei debitor ille victus pro illa peecunia prò qua personam suam loco pignoris obligavit. Et tradetur ei, si summam illa sit L. solidorum vel amplius: pro minori enim summa nemo traditur. Si vero tornator non tradiderit pignora, non potest tornare eum. In tornis autem ferri, et tornis belli bene possunt excedere tornæ rem petitam (sic) secundum usatici distinctionem fuerint tornæ per militem vel pedonem. Hæc autem locum habent, ubi tornatur quis in causa civili. Si autem tornetur quis in crimine vel delicto similiter summa pro qua tornatur exprimenda est, et si tornatus non habuerit pignora, fiet ut supra. Et si victus fuerit pro singulis solidis tornarum accipiet unum azotum, vel si sit tanta summa tradetur ei, si voluerit victor. Si vero vincit, lucrabitur tantum tornas. Si autem tornatus non habuerit pignora, nec corpus suum obligaverit, nec tornator pro eo misserit, si vincit tor natus, non amittit tornator. Sed si tornatus victus fuerit, corporaliter punietur, nec proderit ei, si pignora vel peccuniam ad evadendum pœnam dare postea sit paratus. De prodo et dampno pignorum tornarum et juramento eadem obtinent, si per bellum quis tornetur. Tornæ iste antequam quis juret fieri debent; post præstitum enim juramento quis non tornatur.

De eodem.

Si quis autem cartam scondixerit per juramentum non tor> natur, nec tornantur testes.

De delatione juramenti.

Ubi autem judex ex officio suo delato alicuijuramento taxat, cessant tornæ.

[merged small][ocr errors]

Stant autem ad tornas ferri rustici, et etiam inferiores ci

*** (a) Cod. Illerd, addit: Si vero reus vicerit lucrabitur similiter

tantum tornas.

ves, puta, officiales, et laboratores, fossores, artifices et omnes cives Illerde tornentur secundum suum valorem qui manibus suis sibi victum quærunt, licet unusquisque illorum sint cives, tornetur unusquisque secundum valorem illorum, nec tornantur Judei nec Sarraceni.

De non faciendo tornas super exceptione.

Item si creditor cum instrumento petierit rem sibi obligatam ab illo qui non est sibi obligatus, et possessor objecerit ei aliquam exceptionem eius intentionem perimentem, non probante reo quod obicit, jurabit creditor sine tornis et unius testis præsumptio contra instrumentum non admittitur.

Di res mobilis vel immobilis a pupillo petatur.

Si res mobilis vel debitum petatur a pupillo vel eius tutore, statim debet respondere. Si vero inmobiles, expectatur usque ad tempus XIIII. annorum.

De probationibus.

Probatur solutio crediti publici instrumenti per duos testes sufficientes. Si quis vero vanaverit se probaturum et in plena probatione deffecerit, petens quod adversarius probet, non auditur, immo absolvitur adversarius non præstito juramento. Debet autem quis precise dicere quod probavit, vel non tempore vanationis, nec debet dicere sub alternatione hoc vel illud.

De productione unius testis.

Quando producitur testis, nisi expresum fuerit quod pro præsumptione producitur, non faciet postea præsumptionem ille testis, ita quod defferatur producenti jusjurandum. Amittitur autem præsumptio unius testis cum juramento suo et producentis usque ad summam centum solidorum tantum.

De testimonio mulierum,

Nunquam mulieres ad testimonium admituntur nisi in hiis quæ finnt in balneis fœminarum.

i.:

De testibus cogendis.

Non coguntur testes nisi se promisserint probaturos, vel nisi in cartis scripti inveniantur, vel nisi eligantur ut sint testes, et tunc coguntur vel jurabunt se nichil scire.

De fide instrumentorum.

In quolibet instrumento sufficiunt duo testes, et in qualibet re vel causa. Suspectum potest quis dicere quodlibet instrumentum etiam sine scriptione non abolitum vel deletum, et est ei fides facienda.

De alienatione rei dotalis.

Valet alienatio vel obligatio rei dotalis a viro facta vel pro dote vel sponsalitio obligare similiter juraverit eam.

De eodem.

Nulla obligatio, sive alienatio quam mulier facit stans cum marito suo valet, nisi juraverit, nisi sit mulier mercatrix quæ utatur sua mercatura.

De usuris.

Curia usuram in sortem non computatam neminem solvere cogit, puta cum ita dicitur in instrumento: si ultra terminum illum prolongavero cum amore vestro dabo quolibet mense duos solidos, illum talionem non facit judex solvi, sed creditor pro usuris potest pignora retinere, et etiam debiti instrumentum, sed debet aliud de solutione sibi facta facere creditori.

De jure emphiteotico.

Emphiteota si in die pensionis solvendæ solverit pensionem domino suo, et instrumentum emphiteoticum reddiderit eodem die, potest dimittere rem in emphiteosim datam, alias non licet. In instrumento emphiteosis non tenetur subscribere emphiteota, nisi promitat facere melioramentum.

De eodem.

Potest etiam ad censum dare alii emphiteotæ rem censualem domino irrequisito, salvo jure dominorum.

De donatione propter nuptias.

Si centum dentur in dotem, quinquaginta est sponsalicium, et sic de aliis summis. Possidet autem sponsalicium mulier in tota vita sua: mortuo viro suo vel ad inopiam vergente, etiam si nichil lucretur de dote vir mortua muliere. Si autem aliter convenerit inter eos, observatur jure aliquo non obstante. Mortuo viro uxor debet habere victualia per annum integrum de bonis viri, si dos consistat in peccunia numerata. Si vero consistat in possesionibus rerum immobilium, statim post mortem recuperet eas cum rebus sibi pro sponsalitio obligatis, et ex tunc non alitur de bonis mariti. Fructus vero rerum pro dote et sponsalitio obligatarum lucratur uxor quamdiu possidet res prædictas, donec ei dos et sponsalitium sit solutum.

De exactione dotis.

do

Si autem vir fugerit, vel alias abfuerit, vel uxori suæ non dederit alimenta, mulier potest petere res mariti sibi pro te et sponsalitio obligatas, sicut posset viro ad inopiam vergente.

De jure dotis.

Liberis intervenientibus si filia familias constante matrimonio decesserit, non reddit dos ad socerum, sed gener retinet eam, alias sic.

De privilegiis dotis.

Et est notandum quod mulier non prefertur in bonis vir creditoribus tempore prioribus, si habeant pignora vel hypotecas tacitas seu expressas.

« PoprzedniaDalej »