Obrazy na stronie
PDF
ePub

et quaecumque occasio possidendi excusat ad tradita per Bald. in L. Irritum, n. 3, cap. de usurp. Surd., decis. 211, n. 7, Menoch., de praesumpt. 130, num. 3, lib. 3, Rota, decis. 320, n. 2, decis. 528, n. 7, part. 2, decis. 608, n. 1, et decis. 622, n. 4 rec. Secundo quod sacerdos F. aliis ecclesiasticis beneficiis non est provisus et cum nullis familiae bonis gaudeat in ea conditione versatur ut impossibile ei sit perceptos fructus restituere. Ad restitutionem autem non est cogendus qui non potest, cum nota paupertatis eum evidenter excuset. Quare absolutio a fructuum perceptorum restitutione ei iuxta votum Episcopi danda videretur.

Neque tertio ecclesiasticam institutionem praefato Sacerdoti conferendam esse putarem:

1) quia ab illegitimo patrono praesentatus;

2) quia caret requisitis a testatore volitis.

« Ultima autem voluntas defuncti modis omnibus conservari debet. Can. ult. voluntas Caus. 13, q. 2. Clem. quia contingit. de relig. domib. 3, tandem quia ex Episcopi relatione fama et mores oratoris nullum prorsus eidem favorem conciliant, et in hac sententia alii Praesules perstiterunt una cum Capitulo, omnes una voce contrariam opinionem pandentes.

Altera sed vero ex parte attendi potest, quod canonicatus, quo orator fruitur est unus ex suppressis a rapaci Gubernio, proindeque haud multum insistendum videretur circa qualitates a testatore requisitas. Ex augmento enim Canonici F. absque dubio servitium Ecclesiae augeretur, quod maxime iis praesertim calamitosis temporibus expedit attendi.

Ad quartam demum instantiae partem descendens non ei facultas danda videtur fructus in posterum percipiendi :

1) quia extat quovis titulo destitutus;

2) quia concessione in ipsius favore peracta dicendum esset quod maxime ei profuisset iniusta beneficii retentio. Porro solemne est in iure quod nemo ex iniquitate sua commodum sentire debet.

E contra observari potest, quod cum orator ex dictis qua

cumque provisione careat fructibus canonicatus, quem in praesentiarum possidet, ad vitam sustentandam indiget, proindeque cum hoc beneficium non sit ex conservatis a Gubernio, si sacerdos F. adigeretur ad illud dimittendum hoc caderet in manus demanii. Nec praetereunda est difficultas obtinendae renunciationis ab eodem sacerdote tum ob egestatem qua premitur, tum ut observat Excellentissimus Archiepiscopus ex ambitioso, quo premitur, desiderio sedendi super scamna canonicalia. Cum vero eaedem ferme rationes difficile aeque reddant, ut Sacerdos F. duas ex tribus reddituum partibus persolvat favore Ecclesiae, Archiepiscopi sententia esset, ut eidem sacerdoti permittatur ad vitam percipiendi redditus canonicatus quem possidet.

Hisce igitur utrinque breviter animadversis, remissum fuit sapientiae EE. Cardinalium decernere quomodo preces eiusmodi essent dimittendae.

Sacra C. Congr. rebus probe ponderatis, respondere censuit sub die 22 septembris 1877:

«Quoad institutionem negative; quoad reliqua constito < prius de vera poenitentia ac resipiscientia, praeviis exercitiis spiritualibus in loco et pro tempore ab Archiepiscopo deter<minandis pro gratia absolutionis a censuris et condonationis < fructuum perceptorum, attenta impotentia restituendi. Insu< per pro gratia habilitationis percipiendi in futurum fructus « titulo eleemosynae cum onere solvendi aliquam partem pru<< denti arbitrio Archiepiscopi determinandam et ab ipso < Archiepiscopo pro Ecclesia erogandam, sub poena caduci<< tatis ab hoc indulto habilitationis si vitam et mores ad nor<< mam ecclesiasticae disciplinae non componat et retineat, << facto verbo cum SSmo ».

EXINDE COLLIGES :

I. Servatas omnino ab Apostolica Sede fuisse testamenti tabulas, eo quod uti sacra, omni in adiuncto censeatur testatorum voluntas quoad causas pias.

1

I

II. Proinde in themate canonicam haud concessam fuisse institutionem, utpote quae adversaretur testatoris voluntatem sed tantum ex gratia condonatos fuisse presbytero vere resipiscenti, fructus iam indebite perceptos, eumdemque habilitatum fuisse ad fructus in futurum percipiendos ratione, forsan, circumstantiarum, quibus premimur et eleemosynae titulo.

IURIUM PAROCHIALIUM.

Die 22 septembris 1877.

2

Compendium facti. Sub die 24 iulii 1875 quaestio haec proponebatur sub dubitandi formula: An et quomodo sensententia Curiae Mediolanensis sit confirmanda vel infirmanda in casu.

Cui dubio S. C. Concilii respondere censuit:

Sententias primi et secundi gradus esse reformandas: Capellanis ius esse exercendi curam animarum una cum Praeposito et dependenter ab ipso iuxta ordinationem ab Episcopo proponendam ad S. Congregationem transmittendam.

Antistes ut S. Congregationis voto morem gereret viros in iure canonico peritos deputavit; qui accitis interesse habentibus, eorumque additis atque perpensis rationibus et argu

' Meminisse iuvat quaestionem hanc propositam fuisse per summaria precum; quae formula apud S. C. C. adhibita, innuit agi non de formali dubio formiter solvendo, sed de precibus S. Sedi exhibitis ad gratiam obtinendam. Ideoque posthabita quasi omni iuridica disceptatione, salva manente testatoris lege, gratia concessa fuit, ex plenitudine potestatis et ex benignitate s. Matris Ecclesiae, nonnullis tamen adiectis conditionibus, quibus non adimpletis, nulla evadit.

2 Vide hanc quaestionem relatam Vol. IX, pag. 116 huius ephemer. ut clarius intelligere possis omnia facti adiuncta. Confer. etiam quaestionem relatam Vol. IX, pag. 281 aliamque cum appendice, pag. 604 et seqq.

mentis, normam et finem huius dependentiae indicarent. Quae normae sic sese habent.

« 1. Cum Rmus Rector Praepositus caput sit suae Ecclesiae, << primus ei debetur locus in qualibet sacra functione. Coadiu<tores Capellani ipsi assident iuxta antiquitatem institutionis.

<< 2. Quia vero etiam Coadiutoribus ius est, sed de iure < facultas exercendi curam animarum in Paroecia, una idest << communiter cum Praeposito, suae et ipsis integrae maneant <ex officio connaturales attributiones, quas praepositus per<< turbare aut imminuere nequeat.

3. Sacrae functiones in Paroecia consuetae tam diebus < festis, vel Dominicis, quam pro festis peragantur a Praepo<< sito et Coadiutoribus iuxta vicem huc usque retentam. Prae« positus, cui functiones liturgicas de more a Coadiutoribus << exercendas, semper liberum sit, legitima suadente causa, << exercere per se, quando iure suo erit usurus, Coadiutorem < praemoneat, cui aliter ritus sacer esset obeundus.

4. Sed praeter functiones, quas consuescit obire, Praeposito reservatae habeantur caeterae solemnes, idest cum pluviali, clero et organo, quae per annum occurrant sive ex < consuetudine Ecclesiae, sive ex voto publico, sive fuerint << rogatu fidelium celebrandae; Coadiutoribus servatis functio< nibus ordinariis, quas de stola dicimus, puta baptismata, << funera, delatio SSmi ad infirmos.

< 5. Bini saltem ex Coadiutoribus Praeposito solemniter << celebranti adstent ministerio, libero manente tertio ex eis << propter quascumque, quae occurrant, fidelium spirituales « necessitates. Praeposito non peragente per se functionem, << quae fuerit sibi quomodocumque reservata, vices eius obeat « Coadiutor, qui hebdomadarium agit, dimidiatis inter eos « emolumentis, si quae a fidelibus offerantur.

<< 6. Praedicationis onus ita commune sit Praeposito et « Coadiutoribus, ut isti homiliam habeant per vicem, et non<< nisi a Praeposito praemoniti: iidemque eum adiuvent in << catechesibus.

<< Applicatio autem Sacri pro populo Praeposito incumbat, <<< diebus ab Ecclesia praescriptis.

« 7. Functiones porro minus solemnes, vel de stola, a Coa<< diutoribus exercendae ita dividantur inter eos, ut quisque << illas peragat per hebdomadam in orbem: Hebdomadario << autem impedito, subeat qui hebdomada sequenti functurus << erit munere hebdomadarii.

« 8. Quamvis in partem sollicitudinis pastoralis Praepositi < assumpti sint Coadiutores, ut totius Paroeciae saluti studeant << una cum Praeposito, tamen ut melius fidelium utilitati pro<< videatur, mos retinendus salubriter inolitus ut paroecia divi<< datur in tres regiones, tribus Coadiutoribus singillatim << distribuendas: quisque autem ex ipsis in regione sibi assi< gnata specialem infirmorum curam agat, pauperibusque in << ea degentibus eleemosynas distribuat, nec non incolarum << saluti propensiori cura invigilet. Item matrimoniis quae << ratione solemnitatis non pertineant ad Praepositum, assistat quisque ex Coadiutoribus, de cuius regione fuerit sponsa: << eo impedito, suppleat qui erit de hebdomada. Causa inter« cedente delegandi, ne ad id muneris delegetur extraneus, << inscio Praeposito. Insuper semper liberum sit Praeposito << assistere personaliter matrimoniis etiam minus solemnibus, << illatis tamen in capsam Coadiutorum oblationibus inde per<ceptis.

< 9. Obventiones cuiuscumque generis hebdomadario a << fidelibus oblatae ratione alicuius spiritualis functionis, sive << per orbem suum eam exerceat, sive vicem agendo Praepositi, salva in hoc casu Praeposito sua medietate, in capsam << inferantur ut inter Coadiutores singulis trimestribus dividan<< tur, eleemosyna Missae excepta, quae in rem celebrantis « cedat.

« 10. Discessurus e paroecia, sive Praepositus sive aliquis << ex Coadiutoribus meminerit quae tam salubriter sive a Tri<<< dentino sive a Nostris Constitutionibus sancita sunt, tam << quoad tempus absentiae beneficiatorum cum cura animarum

« PoprzedniaDalej »