Obrazy na stronie
PDF
ePub

proprie dictum, habuisse voluntatem permanendi perpetuo, imo de contraria voluntate constet, dubitari profecto eo in casu non poterit, neutrum domicilium sibi proprium quaesivisse; cumque matrimonii validitas a quasi domicilio pendeat, ne matrimonium quidem valide fuisse contractum. Quod igitur Benedictus XIV constituit hoc omnino est.

«

Quum Archiepiscopus Goanus in eiusmodi causis definiendis vehementer haereret, eoquod probationes de voluntate per maiorem anni partem permanendi frequentissime dubiae sunt, summus ille Pontifex edixit, imo potius in mentem revocavit, quod iure iampridem constituto vigebat, in hisce casibus dubiis praesumptionibus esse utendum; praesumptionem vero esse ad iudicandum satis firmam, si ille qui contrahit spatio saltem unius mensis, antequam matrimonium contrahatur, habitaverit in loco, ubi matrimonium ipsum celebratur. Mensis igitur, de quo Benedictus XIV, nihil aliud est, nisi probatio quaedam praesumptiva in rebus dubiis de vera sinceraque voluntate permanendi per maiorem anni partem, cuius proinde voluntates necessitatem non abrogat, sed confirmat; ita ut si non de re dubia agatur, sed de re clara et manifesta, eiusmodi voluntatem defuisse, certissimum omnino, habitatione unius mensis minime obstante, habendum sit, quasi domicilium nullo modo fuisse quaesitum, adeoque matrimonium nullo modo fuisse validum ».

Firmata hac regula, Canonista ut ostenderet nullum fuisse matrimonium de quo lis erat, demonstravit neutrum ex contrahentibus quasi domicilium tempore matrimonii habuisse in Paroecia S. Mariae Magdalenae.

Votum eiusmodi factum est post multos annos a celebratione dicti matrimonii. Et ideo hoc confecto voto, hypothesim fecit Canonista, praetensos sponsos in Angliam remeare ad revalidandum matrimonium Romae nullum renuntiatum. Anglia cum immunis sit a lege Tridentina utitur iure communi seu dispositione Cap. Is qui fidem circa matrimonia; hinc prosequebatur Canonista.

«

Duoque tantum non erit abs re heic animadvertisse: 1o ne in Anglia quidem revalidari matrimonium potuisse nisi ab alterutra parte quasi domicilium sive Londini sive in alia eius regionis urbe vel quaesitum vel recuperatum antea fuerit; 2° eiusmodi revalidationem fieri licite nullo pacto potuisse, nisi nova impetrata ab impedimento mixtae religionis dispensatione. Dixi primo necessarium fuisse ut anglicum domicilium sive quasi domicilium ab alterutra parte antea quaereretur, vel recuperaretur. Non enim est dubitandum ipsam quoque Franciscam, utut origine Londinensem, amisisse Londinense domicilium, quum Paulum sequuta est. Ex eo enim tempore deseruit paternum domicilium, ut Pauli domicilio perpetuo adhaereret. Ita communiter DD. qui học casu expresse agunt id est de casu matrimonii omnino invalidi, cuius occasione foemina exiverit

e paterno domicilio, assertique sponsi domicilium sequuta sit. Quarto infertur, ita Barbosa (de off. et potest. Episc., p. 2, alleg. 32, n. 67) foeminam, quae coram Parocho suae parochiae contraxit matrimonium invalidum, seque inde transtulit ad domum sponsi commorantis in alia parochia cum intentione ibi perpetuo manendi, non posse postea coram eodem parocho matrimonium de novo valide celebrare; nam ille non dicitur amplius proprius parochus ac Sacerdos, cum femina mutaverit et amiserit primum domicilium, statim ac incepit habitare in parochia sponsi cum intentione ibi perpetuo manendi. Ita Sanchez, etc. Dixi secundo eiusmodi revalidationem fieri licite non potuisse, nisi nova impetrata dispensatione ab impedimento mixtae religionis. Dispensatio enim ab Archiepiscopo Parisiensi impetrata evidenter nulla fuit. Ut enim valide concederetur, fieri debuit in personam subditam. Hac enim conditione, et intra hos limites conceditur a Sede Apostolica nonnullis Episcopis, in quorum Dioecesibus, iam a pluribus annis haereses impune grassantur, facultas ab hoc impedimento dispensandi; ita ut circa personas, quae nullo modo sint subditae, eiusmodi facultas omnino deficiat, ac nulla sit. Iam vero nulla ratione sive Paulus, sive Francisca (quae insuper haeretica erat, adeoque beneficii dispensationis indirecte, at certe directe incapax) subditi erant Archiepiscopi Parisiensis, quum in urbe Parisiensi neuter sive verum, sive quasi domicilium haberet; quandoquidem certissimum est, relate ad dispensationem ab hoc impedi mento, neminem Episcopi dispensantis subditum fieri, nisi saltem per quasi domicilium. Dixi saltem, primo quia mihi semper ea opinio perplacuit, quae verum, adeoque perpetuum domicilium hac in re exquirit. Quum enim considero Sedem Apostolicam semper denegasse eiusmodi facultatem illis Episcopis, qui magnam haereticorum multitudinem in suis Dioecesibus iampridem non haberent; quum etiam considero ipsam Sedem Apostolicam abstinuisse constanter, ac vere abhorruisse ab eiusmodi dispensationibus etiam per semetipsam concedendis in iis locis, ubi haeretici vel nulli, vel rari essent, tum profecto in eam me rapi opinionem sentio, eiusdem Apostolicae Sedis mentem ac consilium in eiusmodi facultatibus concedendis semper fuisse, ut eiusmodi dispensationes veluti quibusdam arginibus, in iis tantum locis conclusae remanerent, ubi haereses impune grassantur. Ex quo merito concludi posse semper putavi, eiusmodi privilegium ita esse locale, ut etiam circa illos tantum exerceri possit, qui loco sint affixi; ita ut spes iusta affulgeat, dispensationis effectum extra praedictos limites nunquam esse emersurum. Atqui non verum atque perpetuum, sed tantum quasi domicilium sibi quaesiverunt, quomodo affixi loco dici possunt? Imo vel ipsi profitentur aperte, se nolle in eo loco consistere, sed paucos post menses, illam haeresis pestem, qua femina sit imbuta, in catholicam viri patriam sese illaturos. Quapropter si eiusmodi homines ad dispensationem

admitti valide possint, ubinam, quaeso, iam essent argines illi a Sede Apostolica imperati ac positi? Ubi illa eiusdem sollicitudo arcendi a catholicis regionibus mixta matrimonia? Qui dolor, quae vulnera Episcoporum, qui quum Dioeceses integre catholicas haberent, iam eas videant, sese invitissimis, haereticis personis alienorum Episcoporum auctoritate infici? Quumque hactenus ex. gr. Hispania immunem ab omni haeretica contagione maxima cura se praestiterit, quomodo sese amplius tueri ab eadem se posset? Quae omnia cum menti Sedis Apostolicae praedictam facultatem concedentis omnino contraria semper duxi, tum etiam Ecclesiae disciplinae, ac saluti prorsus perniciosa. Altera ratio, cur verbum saltem apposui, haec est, quod, cum agitur de Italis, multoque magis de Romanis, ad quos Paulus e nobilissima... gente pertinet, extra controversiam iam positum est, nullum Episcopum uti posse dispensandi facultate, nisi eam qui petunt, italicum domicilium omnino perpetuoque deseruerint; ita ut quasi domicilium in dispensantis Dioecesi adeptum ad dispensationem validitatem nullo pacto pro ipsis sufficiat >>.

EX S. CONGREGATIONE SS. RITUUM

DECLARATIO.

Taurinensis artifex, cum aliis societate coniunctus examini Sacrae Rituum Congregationis mechanicum subiecit apparatum cuius se auctorem esse dixit, duabus parvis constantem columnis, manubrio praeditis, quo fieri potest ut SS. Sacramentum, quum publicae exponi debeat venerationi altius levetur aut descendat.

Supplici unitae erant libello litterae nonnullorum Antistitum commendatitiae; qui opportunum censentes huius apparatus usum, suarum Parochis Dioecesium commendabant, sese tamen Ecclesia iudicio remittendo.

Sacra vero Rituum Congregatio gravibus mota de causis, reiiciendum esse huiusmodi machinae usum arbitrata est; ideo supplici libello respondit: Negative.

Tunc recurrentes, ut sibi originalia restituerentur documenta exquisierunt, quibus innixa suum protulit iudicium S. Rituum Congr.: quum tamen id facere annueret eadem S. Congr., utpote quod suae esset praxi contrarium; dicta societas iterum instetit, instantius expo

scens, ut requisita documenta apud publicum deponerentur Tabellionem, occasionem peractae venditionis cuidam emptori eiusdem mechanici apparatus; minitans, pro casu ulterioris oppositionis, recursum apud civilia tribunalia. Sic pro prima vice in Urbe Romae ecclesiastica Congregatio quae Summum ipsum repraesentat Pontificem, ante laica raperetur tribunalia, opera illorum qui S. Ecclesiae filios obsequentissimos se esse profitentur.

Quapropter quum S. Congregatio haud agere soleat cum huiusmodi catholicis documenta restituit, proprium in casu ius posthabendo. Ne autem per eorumdem documentorum publicationem, Sacerdotum et Christifidelium bona decipi posset fides, declarandi auctoritas nobis facta est, eam S. Congregationem dicti apparatus mechanici usum improbasse atque improbare.

Insuper eadem S. Congregatio quemlibet emptorem aut apparatus eiusdem propagatorem monet, non obstantibus litteris commendatitiis, quae nullius valoris haberi debent; tum propter magni ponderis iudicium Sedis Apostolicae, tum quia id ipsi Episcoporum menti adversaretur, qui nullimode re commendando, sese opponere Apostolicae Sedis iudicio censuerunt.

Hac praehabita declaratione, Decretum S. R. C. damus, quod sic sese habet:

TAURINEN.

In Congregatione Sacrorum Rituum Ordinaria, subsignata die, ad Vaticanum habita, quum ab infrascripto Secretario proposita fuit petitio artificis Ioseph Rua: utrum admitti possit usus cuiusdam machinae ab ipso constructae, cuius ope elevaretur ac deponeretur Ostensorium dum salutaris Hostia populo adoranda exponitur?

Emi et Rmi Patres, re accurate perpensa, unanimi suffragio responderunt: Negative.

Die 7 iulii 1877.

Quanto cautius agere videntur Episcopi illi, qui in re, nuper excogitata, supremum praestolantur Apostolicae Sedis iudicium, antequam vel reiiciant uti malam, vel eamdem uti optimam commendent! Consuli solent locorum Ordinarii de eorum sententia a SS. Congregationibus, quoties aliquid gravis momenti sit resolvendum. Haud tamen praeire solent Episcopi iudicio S. Sedis, quamvis idem laeto animo excipere praesto sint.

SS.MI DOMINI NOSTRI

LEONIS DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XIII

ALLOCUTIO

habita die 12 maii 1879 ad S. R. E. Cardinales in Aedibus Vaticanis.

[ocr errors]

Venerabiles Fratres,

Dives in misericordia Deus, qui ita res humanas temperat ut laeta moestis, iucunda acerbis admisceat, dignatus est humilitatem Nostram communium aerumnarum cogitatione tristem, quibusdam recreare solatiis, ex eo potissimum tempore quod post allocutionem quam novissime ad Vos habuimus, effluxit.

Profecto haud excidit e mentibus Vestris eorum recordatio, quae tunc a Nobis dicta sunt, quum Venerabilis Fratris Patriarchae Babylonensis Chaldaeorum electionem seu postulationem confirmavimus, spem expromentes fore ut ii, qui Othomanici Imperii res moderantur, facile inducerent animum ut catholicis suae ditionis subditis plene et cumulate tribuerent, quod ius et aequitas postularet. Iamvero quod spe et votis prosequebamur id benignitate faventis Dei, et iustitia supremi Principis qui illi praeest imperio feliciter evenisse gratulamur.

Ac primum ipse, quem memoravimus, Patriarcha Babylonensis Chaldaeorum rite electus et a Nobis confirmatus, civili Diplomate, uti mos est, commonitus fuit, quo tamquam caput Chaldaicae gentis publice agnitum, liberum adeptus est exercitium iurium omnium et praerogativarum, quibus Praedecessores eius pro sua dignitate potiti et usi fuerunt.

Quod prospere gestum alia laetiora sequuta sunt; ille enim qui illegitimo tramite episcopalem sedem Zachuensem pervenerat, et paulo post patriarchalem dignitatem affecta

« PoprzedniaDalej »