Obrazy na stronie
PDF
ePub

dimentis, Beneventum petiit, et in Congregatione Pauperum Matris Dei Scholarum Piarum tyrocinium iniit; in quo virtus eius sic enituit, ut exemplo omnibus praeiret. Nuncupatis ferventissimo spiritu votis, ac Sacerdotio deinde auctus, arduam christianae perfectionis viam alacrius quotidie incessit. Acre enim perpetuumque bellum corpori indixit, ut quoscumque animi motus comprimeret, et carnem adversus spiritum conspirantem subditam haberet. Inter caetera quippe instrumenta quibus sese excruciabat ligneum cor supra pectus continuo gessit ferreis acuminibus introrsus extantibus, quo pectus fodicabat. Humilitatis studio detecto ut plurimum capite nudisque pedibus incessit per aspera etiam ac salebrosa, et multa nocte in horto perstabat in divinarum rerum contemplatione sub pluvio et nivali caelo: cubiculum in quo habitabat paupertatis domicilium videbatur, talis eius victus qui continuum esset ieiunium aut fastidium afferret. Ita mortificationem Iesu in corpore suo circumferebat, ut vita lesu in suo etiam corpore manifestaretur. Iuxta Instituti disciplinam, quam diligentissime ad mortem usque servavit, in erudiendis adolescentulis, aut tradendis humanioribus litteris pluribus annis adlaboravit; et quos ubique nactus est discipulos non litteris magis quam pietate informandos curavit. Neapolim missus in suae Congregationis domum animarum saluti se totum devovit tum quotidianis de re divina ad populum concionibus, tum indefessa confessionibus excipiendis sedulitate; virtutum autem exemplo et evangelicae caritatis fama tantam confluentium allexit multitudinem, ut locus in quo confessiones audiebat, aut concionabatur, verius obsessus quam stipatus videretur. Verum Daemonis astus tanto animarum bono invidere non destitit, et Christi ministrum iniuriis, calumniisque tam acriter ac pervicaciter impetivit, ut Ven. Servus Dei Praesidum nutui sollicite parens Anconam migraverit. Acerrimam persecutionem fidelissimus Calasanctii Discipulus heroicae patientiae exemplum Sancti Institutoris propositum habens non solum aequo, sed hilari etiam animo tulit. Ita sane Deus servum suum tam

quam aurum in fornace probavit, et quasi hostiam accipit illum; et glorificavit eum. Eodem siquidem fervore apostolicum ministerium tum Anconae, tum finitimis in locis exercuit ingenti cum animarum lucro, se ipsum praebens exemplum bonorum operum in doctrina, in integritate enuncians testimonium Christi in ostensione spiritus et virtutis in simplicitate cordis, et in gratia Dei. Campiensem denique domum in Apulia reversus, omnibus omnia factus, omnes salvos facere enixe procuravit, egestatibus quoque illius plebis consulens, convocatis eleemosynis quas ostiatim emendicabat, quaeque in eius manibus saepe saepius prodigiose augebantur. Sed iam evangelicis laboribus pene confecto aeterna debebatur requies. Ineunte itaque iulio anni MDCCLXVI Ven. Servus Dei tentari febribus cepit, et quamvis febriens undecim diebus concionem ad plebem habuit et Sacrum litavit caelesti ut solebat in Deum raptus fervoris aestu, et in exedra ad confessiones excipiendas consedit; in qua tandem cum animo defecisset in cubiculum deductus est; tertia autem die Christi viatico, et sacro munitus oleo Crucifixi imaginem pectori peramanter constringens, super nudam tabulam stratus, inter confratrum preces et lacrymas placidissime decessit Idibus iulii post vesperas Beatae Mariae Virginis a Carmelo, ut iamdiu ipse praenunciaverat sese vocandum a suavissima Matre sua in die eidem sacro. Quinquaginta sex aetatis annos nondum expleverat, quorum quadraginta in erudienda iuventute, et ministerii exercitatione, ad divini nominis gloriam et animarum salutem insumpserat. Pervulgatus ut est Ven. Pompilii obitus, ingens concursus ex vicinis quoque pagis ad demortui cadaver factus est, et religionis causa quid quisque potuit de capillis ac vestibus Ven. Viri carpsit; quin imo impetu repente in sacrum tribunal facto, in quo confessiones audiverat, illud in frusta conscissum, eaque etiam minutissima certatim sibi quisque vindicavit. Sanctitatis fama, quam Ven. Servus Dei omnium virtutum praestantia sibi vivens conciliaverat, annorum decursu aucta continuo est; eamque

Acta, tom. XI, fasc. CXXX.

30

caeleste gratiarum testimonium confirmavit, quas omnipotens Deus Venerabilis Pompilii opem implorantibus largiri digna

tus est.

Ut primum itaque pro temporum vicibus licuit, anno nimirum MDCCCXXXIX, propositum fuit Dubium de Introductione Causae, cuius Commissionem Summus Pontifex sa: me: Gregorius XVI quinto idus augusti propria manu signavit. Absolutis deinde actis iuxta apostolicas constitutiones, Ven. Pompilii virtutum praestantia discussa primo fuit in Antepraeparatorio Coetu penes cl. me. Cardinalem Patrizi tunc causae Ponentem idibus februarii anni MDCCCLXXIV: deinde in Praeparatoria Congregatione Vaticanis in aedibus sexto idus augusti anni MDCCCLXXIV. In generalibus tandem comitiis in Apostolico Palatio coram Sanctissimo Domino Nostro Leone Papa XIII congregatis hoc anno, septimo idus iulii, Reverendissimus Cardinalis Aloisius Bilio Episcopus Sabinen. Causae Relator dubium proposuit:

An constet de Virtutibus Theologalibus et Cardinalibus, earumque adnexis Ven. Servi Dei Pompilii Mariae Pirotti in gradu heroico, et ad effectum de quo agitur?

Tum Reverendissimi Cardinales Sacrorum Rituum Congregationi praepositi, tum singuli Patres Consultores unanime protulerunt ex ordine suffragium. Sanctissimus vero Dominus Noster, antequam in re gravissimi momenti decretoriam enunciaret sententiam hortatus vehementer est omnes ut spiritum consilii a divino luminum Patre implorarent. Iteratis porro ad Deum precibus, rei gravitate mature perpensa, favente et inspirante Domino, iudicium edicere statuit. Divina itaque hostia piissime oblata in suo privato Apos'olici Palatii Vaticani Oratorio, Dominica XXIII post Pentecosten nobilio rem aulam petiit; ibique accitis Revmo Cardinali Dominico Bartolini Sacrorum Rituum Congregationi Praefecto, ac Reverendissimo Cardinali Aloisio Bilio Episcopo Sabinen, Causaeque Relatore, una cum R. P. D. Laurentio Salvati S. Fidei Promotore, meque subcripto Secretario, solemniter decrevit:

Constare de Virtutibus Theologalibus Fide, Spe, et Caritate in Deum et Proximum, nec non de Cardinalibus Prudentia, Iustitia, Fortitudine, et Temperantia earumque adnexis Ven. Servi Dei Pompilii Mariae Pirotti a Sancto Nicolao Sacerdotis Professi e Congregatione Pauperum Matris Dei Scholarum Piarum in gradu heroico, in casu et ad effectum de quo agitur.

Hoc autem Decretum publici iuris fieri, et in acta Sacrorum Rituum Congregationis referri mandavit decimoquinto Kalendas decembris anni MDCCCLXXVIII.

D. Card. BARTOLINI, S. R. C. Praefectus.

L. S.

Placidus Ralli, S. R. C. Secretarius.

IACIENSIS.

Decretum, quoad modum canendi invitatorium
in Officio Divino.

Episcopus laciensis exposuit Sacrorum Rituum Congregationi, in sua Cathedrali Ecclesia hunc usum obtinere quo Cantores in Invitatorio, postquam expleto cantu versiculi Gloria Patri, Chorus partem Invitatorii de more respondit, integrum Invitatorium ipsi decantent absque responsione chori. Iamvero quum hic mos videatur oppositus aliarum Ecclesiarum usui, in quibus Invitatorium in ultima vice partim a Cantoribus et partim a Choro repetitur, ita ut Chorus ipse cantum illum absolvat, idem Episcopus ab eadem Sacra Congregatione humillime exquisivit: An talis usus Cathedralis Ecclesiae Iaciensis servari licite valeat?

Sacra porro Rituum Congregatio, audita sententia alterius ex Apostolicarum Caeremoniarum Magistris, ad relationem subscripti Secretarii, ita respondere censuit: Servetur usus. Atque ita respondit die 26 novembris 1878.

D. Card. BARTOLINI, S. R. C. Praefectus.

Pro R. P. A. Placido Ralli, Secretarius.
Ioannes Can. Ponzi, Substitutus.

SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI

LEONIS DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XIII

MOTUS PROPRIUS

quo usus characteris theutonici tollitur, et usus plumbei numi. smatis cum adiectis cordulis limitatur in Apostolicis Lit teris.

LEO PP. XIII.

Universae Ecclesiae regimen humilitati Nostrae concreditum inter alia sollicitudinem a Nobis expostulat, ut per eos, quorum opera, et ministeriis utimur, eae meliorationes ac modificationes quae magis publicae utilitati consulere, magisque aetati huic nostrae respondere videntur, in re praesertim ecclesiastica procurentur, atque afferantur, Quapropter cum experientia compertum fuerit charactere theutonicum vulgo Bollatico utpote ab usu communi remotum, Litterarum Apostolicarum lectioni difficultatem ingerere, et earumdem remorari expeditionem quousque authenticum exemplar, Transumptum nuncupatum, signatum non fuerit; plumbeum vero numisma faciliori huiusmodi Litterarum transmissioni haud leviter obesse, super quibus elatas quandoquidem fuisse querelas novimus, Nos his, aliisque minoris ponderis incommodis prospiciendum. Apostolici muneris esse reputamus.

Idcirco de consilio dilecti Nostri Filii Cardinalis Pro-Datarii, et audito desuper etiam dilecto filio Cardinali S. R. E. ViceCancellario, per praesentes Litteras Motu proprio characteris. de quo supra, in Apostolicis Litteris usum sublatum, et abolitum decernimus ac declaramus, mandantes ut a praesentium publicatione Litterae Apostolicae communi latino charactere super charta pergamena, ut in more est, excribantur et exarentur, firmis tamen manentibus omnium, et singulorum Offi cialium, et ministrorum subscriptionibus cum proprii cuiusque muneris respectiva designatione.

« PoprzedniaDalej »