Obrazy na stronie
PDF
ePub

Gregorii IX traditam in Cap. I, de plus petitionibus quae habet: Punitur importunitas plus petitionum si super petitione sua duxerint in iudicio persistendum, ita ut qui repetunt amplius sine causa, in expensis adversario condemnentur.

IURA FAMILIAE N. Haec primae quaestioni respondebat circa quantitatem canonis in futurum solvendi, nullum amplius dubium oriri posse. Teste enim Episcopo A. partes in hoc tandem consensisse, ut, « confirmato canone scutor. 230 pro << parte praediorum, quam resolutio diei 12 decembris non afficiebat, pro reliqua vineae parte in annuum canonem << libellarum centum convenerint loco praestationis in natura». Huius quidem summae aequitatem ex ipsa hauriri Plebani confessione ad Episcopum scribentis: scribentis: «Mediae decimae a

<< Familia N. rependendae, prouti in congressibus coram E. V. << habitis statutum est, ad annuas libellas centum evehi poterit ». Eo vel magis hanc summam aequam esse, ex facto ipsius Plebani qui sub die 28 septembris 1868 petiit cados vini numero 21 pro decima in vigesima parte. Atqui ex tabulis publicae annonae erui pretium vini per decennium 1865-74 fuisse libellarum 4,15, unde pretium cadorum 21 non excederet libellas 100,80. Quod si ratione vigesimae in dicta summa, decima computanda foret, potiori ratione dicendum esse conventam summam annuarum libellarum centum plus aequo continere, postquam S. C. decrevit pro decima trigesimam esse solvendam.

Responsum S. Congregationis non modo futurum, sed et anteactum tempus respicere haud esse ambigendum, si lata sententia suum sortiri debeat effectum a tempore introducti iudicii. Exploratissimum enim esse in iure, iudicum sententias novum rerum statum non efformare, sed qualis sit declarare; easque retrotrahi ad diem introductionis iudicii. Ita S. Rota Romana in decis. 672 coram Marini, num. 5. Cum itaque ex hactenus animadversis luculentissime appareat usque ab anno 1726 Collegiatas Amandulensem et Montis Florum ad causam fuisse admissis, litemque contestasse cum Cap. Murri

vallium, sua sponte sequebatur, resolutionem seu sententiam quae anno 1732 lata est a S. Rituum Congregatione quoad praefatas omnes Collegiatas, ad diem petitionis ipso iuris ministerio esse retrotrahendum ad Textum in Leg. 18, ff. de rei vindicat. et Leg. 15, ff. de donat. Atqui in facto esse sententiam a S. Ordine latam, quae in rem iudicatam abivit per adiectam clausulam et amplius, materiam respexisse litis contestatae anno 1868. Ergo ad annum 1868 S. O. rem iudicatam esse retrotrahendam.

Quae Plebanus oggerit de concordia ab Emis Patribus proposita in Congregatione diei 14 septembris 1874, nihil ad rem facere. Siquidem inficiari neminem posse, rem in iudicium deductam fuisse quantitatem decimae rependendae: cum ipsa Familia N. anno 1868 a S. C. postulaverit antequam pro<< xima anni currentis 1868 fructuum collectio adveniat, decer<< nere dignentur EE. VV., an et in qua quantitate decimandi <<ius Plebano competat ». Hanc in trigesima constituisse Sacram Congregationem in resolutione diei 12 decembris 1874 quae veram sententiam continet. Etenim causam ad S. Ordinis iudicium iterum deferre opus fuisse, quia concordiam cum Plebano inire impossibile evaderat, et idcirco rem ad iuris tramites S. Ordinem definivisse.

Quoad tertiam quaestionem circa expensas, aiebat: frustra Plebanum asserere sententiam unice sibi favere; etenim meritum causae unice constitisse in decimarum deminutione, quam Plebanus concedere nolebat, et Familia N. instanter petebat. Hanc se consequutam esse maxima ex parte, ita ut ad summum locus fieret expensarum compensationi. Verum coram Sacris Congregationibus locum nunquam esse refectioni expensarum. Quod attinet S. Congregationem Concilii id moneri in causa Romana, Legati Pii super expensis diei 16 iunii 1827. Cum enim illud receptum sit in causis quae apud Sacrum hunc Ordinem agitantur, ut litis expensae a temere litigantibus refici non debeant, ut probant patula exempla in Dertonen., 6 iulii 1726.

Quidquid tandem sit de causis remotiori tempore actis, ius quo hodie vivimus haberi in Regula observanda in causis quae coram S. Congregatione Concilii iuris ordine servato proponuntur edita anno 1847 die 27 septembris, ' qua sub § 24 statutum est: « In casibus de quibus sermo est a § 12 et 22 << (quae sunt contumacia et restitutio in integrum) et in aliis « in quibus iuxta S. Congregationis decreta expensarum refe<< ctio locum habet (idest in causis matrimonii, alimentorum, « attentatorum et spolii) pars victrix Rmo Secretario notulam « exhibebit ut eam approbet, atque ad legum vigentium nor<< mam opportuno mandato muniat ». Casibus hisce exceptis, numquam, neque a temere litigantibus expensas refici.

Hisce utrinque disputatis, Emis Patribus propositum est dirimendum

Dubium.

An et quomodo sit standum vel recedendum a decisis in casu. S. Congregatio, generalibus habitis comitiis die 28 martii 1878, respondendum censuit.

In decisis pro responsione annua libellarum centum a die motae litis, exclusa qualibet taxatione expensarum.

EX HIS COLLIGES:

I. Conventiones verbis tantum initas iure Ecclesiastico esse servandas.

II. Conventionem verbis initam haud esse revocandam, si curam Ordinario ad compositionem curandam delegato, ipso testante Ordinario, locum habuerit.

III. Eo fortius huiusmodi conventione teneri contrahentes, si aliunde constet quod conventum est, iustum et aequum

esse.

IV. Ad diem motae litis retrotrahi Sacrae Congregationis Concilii resolutiones, quae veram sententiam continent; veram

et seqq.

Huiusmodi regulam per extensum dedimus in Volum. IX, pag. 558

autem sententiam continere, cum de re decernunt super qua

lis contestata est.

V. Id locum obtinere praesertim cum resolutio per clausulam et amplius in rem iudicatam abiverit.

VI. Generatim in causis coram sacris Congregationibus et peculiariter coram S. Congregatione Concilii, expensarum refectioni locum non fieri, nisi in casibus in iure expressis.

VII. Ius in praesenti haberi ex Regula ab ipsa S. Congregatione in vulgus edita die 27 septembris 1847.

MISSAE PRO POPULO.

Die 3 martii, 21 aprilis 1877 et 24 augusti 1873.

Compendium facti. Episcopus Dioecesis S. exhibens relationem suae Dioecesis exposuit quae sequuntur.

<< Parochus residentialis Civitatis S. habetur vicesgerens Episcopi in officio parochiali. Nominatur et eligitur ab Episcopo absque concursu et est semper unus ex capitularibus, canonicali tantum beneficio provisus. Nulla adest praebenda nec habitatio parochialis, et redditus stolares sunt ita tenues, ut vix exaequent expensas muneri parochiali adnexas pro loco officii, libris et officiosa communicatione. Hac de causa Episcopus antecessor Parocho urbano declaravit, eum ad applicationem Missae non teneri, et reapse ille non applicat». His relatis duo, quae in calce referuntur, enodanda proposuit dubia.

Qua de re a S. Congr. rescriptum fuit: « · Episcopo qui transmittat praedecessoris declarationem, quoad Parochi urbani exemptionem ab onere applicandi Missam pro populo; ac referret, an idem Parochus seu Vicarius sit perpetuus vel ad nutum amovibilis, et quaenam fuerit praecedens observantia». Et iterum « An Episcopus pro tempore vere proprieque sit, et

habeatur unicus civitatis Parochus ». Respondit Episcopus : << declarationem Praedecessoris mei, quoad Parochi urbani exemptionem ab onere applicandi Missam pro populo, fuisse tantum vocalem, actuali Canonico Parocho civitatis modo prorsus privato factam, ideoque ad istam S. Congr. exemplar eiusmodi transmitti non posse. Idem autem non est Parochus proprie talis, neque Vicarius perpetuus, sed tantummodo temporalis et ad nutum amovibilis. Praecedens autem observantia fuit, ut Parochus urbanus numquam ad applicandam Missam pro populo duceretur obligatus. Episcopum pro tempore non esse, nec haberi debere vere proprieque unicum Civitatis Parochum, quum omnis cura actualis, omneque iurium, muniorum et officiorum parochialium exercitium, quoad administrationem sacramentorum et caeteras functiones, nec non custodiam et descriptionem librorum parochialium, et documentorum ex iis excerptorum, penes Parochum supradictum resideat; ita ut ex. gr. ad validitatem matrimonii potestas civilis requirat assistentiam Parochi et non sufficiat assistentia solius Episcopi ».

Disceptatio synoptica.

EA QUAE VICARIO AMOVIBILI ADVERSANTUR. Tridentina Synodus innixa sacris testibus tum veteris Testamenti Levitic., cap. IX, vv. 6 et 7, tum novi Testamenti Ioan., cap. 21, vv. 15, 16, 17, et Actor., cap. 20, v. 28 innuit, onus animarum pastoribus incumbens, applicandi Missam pro populo, ex divino praecepto descendere. Et Sess. 23, cap. 1, De ref. habet: Cum praecepto divino mandatum sit omnibus, quibus animarum cura commissa est, oves suas dignoscere, pro his sacrificium offerre... ». In iure vero nomine Pastorum, qui tenentur ad applicationem Missae diebus festis, veniunt parochi qui actu curam exercent: sive perpetui sint sive temporanei et ad nutum amovibiles, sive habeant congruam sive non. Nam Parochus has applicare tenetur Missas non ob

« PoprzedniaDalej »