Obrazy na stronie
PDF
ePub

.

SSmi D. N. Leonis Papae XIII Breve, quo editio Gradualis Romani, iam confecta, nec non Antiphonarii et Psalterii iam aggressa ab equite Friderico Pustet probatur et authentica declaratur.

LEO PP. XIII.

DILECTE FILI, SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM.

Sacrorum concentuum dignitati consulere, potissimum vero Gregoriani Cantus uniformitati providere semper summis Pontificibus curae fuit. Quapropter peculiari benevolentia ac laudibus eos viros. prosequuti sunt qui ad tam salubre ecclesiastici cantus institutum propagandum in choricis Romanae Ecclesiae libris accurate edendis artis typographicae subsidium contulerunt. Hac ratione Pius IX. Praedecessor Noster tecum, Dilecte Fili, se gerere non dubitavit, quod cum Typographi summi Pontificis et Congregationis SS. Rituum titulo insignitus sis, Gradualis, quod vocant, Romani editionem accuratissimam, iuxta normas ab memorata SS. Rituum Congregatione tibi praescriptas, ad exitum feliciter perduxeris. Nunc vero pari studio ac diligentia, ut inchoatum olim a fel. mem. Paulo V. Praedecessore Nostro opus perficeres, Antiphonarii ac Psalterii universi cum cantu editionem, iuxta praedictas normas, ea servata ratione, quae in Romana Aula viget, adornare aggressus es. Cuius operis cum pars continens horas diurnas iam absoluta sit, aequum plane est, ut curam industriamque tuam ea in re collocatam commendemus. Itaque memoratam editionem a Viris ecclesiasticis cantus apprime * peritis, ad id a SS. Rituum Congregatione deputatis revisam, probamus, atque authenticam declaramus, Reverendissimis loco« rum Ordinariis, caeterisque, quibus Musices Sacrae cura est vehe« menter commendamus: id potissimum spectantes, ut sic cunctis in « locis ac Dioecesibus, cum in coeteris, quae ad Sacram Liturgiam « pertinent, tum etiam in cantu, una eademque ratio servetur, qua « Romana utitur Ecclesia». Praetera iura omnia et privilegia, quae ob ecclesiasticorum librorum a te peractas editiones, ab hac Sancta Sede per SS. Rituum Congregationem, concessa tibi fuerunt, hisce Litteris confirmamus, iterumque, si opus fuerit, elargimur, ad certissimum benevolentiae Nostrae pignus Apostolicam Benedictionem tibi, tuisque omnibus peramanter impertimur.

«

«

Datum Romae apud Sanctum Petrum sub Annulo Piscatoris die xv novembris MDCCCLXXVIII. Pontificatus Nostri Anno Primo.

L.S.

Pr. D. Card. ASQUINIO.

Acta, tom. XI, fasc. CXXVI.

D. Jacobini, Substitutus.

19

EX S. CONGREGATIONE SS. RITUUM'

NETEN.

PATRONATUS PRINCIPALIS.

Die 13 aprilis 1878.

Compendium facti. Anno volvente 1874. Capitulum Collegiatae Ecclesiae S. Georgii civitatis Mothucae, preces Pontifici obtulit quae sequuntur. « A remotissimis usque tem<< poribus, cum Rogerus heros Sicaniam a Saracenis liberaret, << Mothucae Patronus Principalis veneratur S. Georgius Titu<< laris Insignis Collegiatae Matris Ecclesiae huius civitatis, << iam Siracusanae, modo Netensi Dioecesi subiectae. Crescente <«< in dies huius populi erga Sanctum Martyrem deditione, << Sacrorum Rituum Congregatio, per decretum diei 2 iulii 1661, << hoc postulante Capitulo, Clero huius civitatis Saeculari « itemque Regulari facultatem indulgebat recitandi orationes <<< et lectiones proprias eiusdem Sancti sub ritu duplici cum << octava. Nostro hoc tempore, saevientibus quotidie magis << christiani nominis hostibus, qui non modo Sanctorum cultum

[ocr errors]
[ocr errors]

Longiorem quam nobis in usu sit huius causae expositionem praebemus: talis enim visa est nobis quaestionis peculiaris indoles in qua fas esset diutius immorari. Praesertim id suadebat controversiarum huiusmodi infrequentia, cum prima haec sit quae a nostrae ephemeridis ortu nobis occurrerit. Accedit gravitas sanctionum de quibus disputatum est, et factispecies, pro quaestionum multiplicitate, numeris vere omnibus absoluta. Quae ut melius innotesceret, a nobis quibusdam documentis illustratur, nempe decretis a S. Rituum Congregatione editis in subiecta materia. Haec autem ob decreta, nec non ob nomina Historicorum in Sicilia illustrium, quorum scriptis usi sunt contendentes; nobis necesse fuit et locum controversiae, et ipsorum contendentium nomina, praeter consuetudinem nostram indicare.

<< sed ipsam Iesu Christi divinitatem aggressi sunt, auctus <quoque est erga S. Georgium amor ac devotio huius populi, << qui per eius intercessionem Ecclesiae triumphum expectat. Quapropter subscripti, ad maiorem Dei gloriam et fidelium aedificationem, nec non ad satisfaciendum huius populi devo<<< tioni eamque ulterius inflammandam, ad pedes Sanctitatis « Vestrae provoluti, postulant pro gratia ut Sanctitas Vestra << declarare dignetur: diem 23 aprilis qua festum S. Georgii << recolitur, pro hac civitate et territorio, uti pro civitate et << territorio Ragusae, de praecepto esse servandam ».

Huiusmodi preces, pluribus subscriptionibus communitas commendaverat die 4 februarii 1874 Netensis Antistes in calce libelli scribens: « Mothucae, in decursu S. Visitationis. Infrascriptus Ordinarius testatur expositi veritatem, censetque << posse oratoribus iuxta petita indulgeri pro civitate Mothucae << tantum, attenta singulari erga Sanctum Martyrem Georgium « deditione, qua aliunde dies illi sacra et festiva et cum sacri << auditione celebratur ».

Qui institerant voti compotes facti sunt: et sub die 30 aprilis anni eiusdem, Sacrorum Rituum Congregatio rescriptum edidit ex audientia SSmi quo indulctum est «ut amodo in << civitate Mothucae tantum, praefatum S. Georgii festum reco<< latur sub utroque praecepto adstandi scilicet Sacro, et a << servilibus abstinendi. '

[ocr errors]

'Lectorum oculis subiicimus textum decreti diei 30 aprilis 1874. « Neten: Capitulum et Canonici Collegiatae Ecclesiae Civitatis Mothucae intra ⚫ limites dioecesis Neten. reliquus Clerus ac Populus tanto devotionis affectu < feruntur erga S. Georgium Martyrem, praefatae Collegiatae Titularem, et Praecipuum eiusmodi oppidi Patronum, ut humillimis datis precibus, « a Sanctissimo Domino Nostro Pio Papa IX enixe imploraverint, ut in eodem oppido eiusque territorio amodo festum ipsum die xxш aprilis < occurrens, recoli valeat sub utroque praecepto, adstandi scilicet Sacro et « a servilibus abstinendi.

[ocr errors]
[ocr errors]

Sanctitas porro Sua hisce votis a Rmo Dño hodierno Episcopo Neten. speciali commendationis officio communitis, et a subscripto SS. Rituum Congregationis Secretario relatis clementer deferens indulsit: ut amodo << in civitate Mothucae tantum, praefatum S. Georgii Festum recolatur sub utroque praecepto adstandi scilicet Sacro et a servilibus abstinendi: exhi

Aegro animo hoc decretum exceperunt Canonici Colle giatae Ecclesiae S. Petri, quorum aemulatio in Capitulum S. Georgii ab ineunte saeculo decimoseptimo exarserat, ob quaedam matricitatis iura, quae suae aeque ac S. Georgii Ecclesiae competere contendebant. Et licet S. Rituum Congregatio iam inde ab anno 1636 per res iudicatas dierum 24 maii et 6 septembris matricitatem unice pro S. Georgio decrevisset et Summus Pontifex Innocentius XI Litteris Apostolis Alias emanarunt, die 4 iunii 1698 easdem res iudicatas confirmasset servarique iussisset, nihilominus ob continua iurgia a se promota, anno 1757 Regium Decretum obtinuerunt S. Petri Capitulares, quo pontificia potestate posthabita, perfecta iurium paritas inter utramque Ecclesiam indicta est. Itaque ipsi, per unicum Patronum S. Georgium paritati tali modo acquisitae aliquid detrimenti sibi imminere verentes, libellum Romam miserunt qui sequitur. « Subscripti Capitu<<< lares huius Matris Ecclesiae S. Petri Apostolorum Principis, << et Collegiatae Ecclesiae S. Mariae de Bethlem, una cum << Sacerdotibus adscriptis Clero inferioris partis huius civitatis << Mothucae, declaramus: nullam nos partem habuisse, neque << subscripsisse petitioni, qua pro maiori parte cleri et populi << huius civitatis imploratum est, ut sub festo de praecepto << celebrare liceret diem 23 aprilis S. Georgio Martyri sacram, < ex falso supposito, quod alias Sanctus iste fuerit totius civi<<< tatis Mothucae Patronus. Adhaerentes huic Ecclesiae Matri << et Patrono nostro glorioso S. Cataldo, quem talem venera« bamur ante annum 1655; quo volvente per decretum data << opera conditum, Patronus Principalis universae Mothucae <<< civitatis est renuntiatus; (quod quidem decretum plures << sequutae sunt sententiae Monarchiae ac Regia decreta, quae <<< inhaerentia facto perfectae paritatis divisionis ac indepen

[ocr errors]

<<< bito praesenti Decreto ante exequutionem suam in cancellariam Curiae Episcopalis Neten. contrariis non obstantibus quibuscumque. - Die 30 apri< lis 1874. Pro Emo et Rmo Dão Card. Patritii SS. Rituum Congr. Prae«fecto: C. Card. Di Pietro ».

<< dentiae inter utramque Ecclesiam expresse sanxerunt neu<< tram titulum vel ullam pretensionem edere posse quae < patronatum vel praeeminentiam secumferret) qui scribimus, <<< rationabile ac necessarium ducimus praesentem declara<< tionem prodere, ut S. Sedes ab utraque Ecclesia eliminet .« quamcumque titulorum vel distinctionum praetensionem, quae << viam sterneret quaestionibus ac discordiae: ideoque nullum << ac irritum decernat quodcumque rescriptum editum ex falso supposito quod S. Georgius Martyr universae Mothucae << civitatis Patronus alias fuerit renuntiatus: ac una simul irri<< tentur effectus omnes ac consequentiae quae inde descen<< derent. Ne vero opponatur nova petitione novum privilegium << fuisse imploratum, declaramus: hoc in casu procedendum « fuisse iuxta Urbani VIII decretum datum anno 1630 et adhuc vigens, quo universale cleri populique suffragium requiritur << ad patronatum constituendum. Verum omnia haec deside<rantur in subiecta materia. Subsignationes autem cleri quae << sequuntur, contrarium prorsus evincunt ».

[ocr errors]

Quibusdam praemissis opportunis provisionibus, et gravissi mis de causis, Sacrorum Rituum Congregatio die 19 iunii 1877, obtenta de officio a Pontifice venia pro aperitione oris, decretum diei 30 aprilis 1874 suspensum declaravit quoad effectus, facta partibus contendentibus facultate deducendi ritu formali iura sua quoad patronatus quaestionem. '

Itaque duorum dubiorum concordatio locum habuit pro quaestionum opportunitate; alterum circa oris aperitionem, alterum de principaliori Mothucae Patrono inter Sanctum Geor

En decretum provisionale diei 19 iunii 1877: « Neten. - Ab antiquis << usque temporibus gravis exarsit controversia inter incolas civitatis Mo« thucae, quae prius ad Syracusanam pertinuit Dioecesim, et modo Netensi ⚫ subiacet Dioecesi, quis esset praecipuus eiusdem civitatis Patronus: cum alii ⚫id honoris tribuant S. Georgio Martyri, alii S. Cataldo Episcopo Confessori. • Ex quo vero Sacra Rituum Congregatio et die 19 iunii anni 1700, parti « faventi S. Cataldo rescripsit: - Doceant Oratores de legitima electione « S. Cataldi in Patronum - res quiescere visa est. Sed postquam per Decre< tum eiusdem S. Congregationis diei 24 aprilis 1874, instante Rmo Domino ◄ Benedicto La Vecchia Guarneri tum Episcopo Neten. statutum fuit, Festum

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »