Obrazy na stronie
PDF
ePub

consiliorum foedere inter se coniunctae, ac teterrimo contra Sacrosanctam Nostram Religionem et hanc Apostolicam Sedem odio inflammatae, tum pestiferis scriptis longe lateque disseminatis, tum pravis aliis quibusque ac diabolicis prorsus artibus adhibitis omnium mores mentesque corrumpere, omnemque Honestatis, Virtutis, Veritatis ac Iustitiae ideam de medio tollere, et monstruosa opinionum portenta usquequaque spargere, et abominanda quaeque vitia, et infanda scelere fovere, propagare et Legitimae cuiusque Auctoritatis Imperium labefactare, et Catholicam Ecclesiam, si fieri unquam posset, Civilemque Societatem, funditus evertere, et Deum Ipsum de Coelo detrudere emoliuntur.

Nunc autem silentio praeterire non possumus ad aures Nostras pervenisse istic erroneam aeque ac perniciosam invaluisse opinionem, Apostolicae Huius Sedis acta nullam parere Obligationem, nisi acta ipsa Civilis Potestatis venia, executioni fuerint mandata. Quodquidem quam erroneum et Ecclesiae atque Apostolicae Sedis Auctoritati iniuriosum et Spirituali fidelium bono adversum sit, nemo certe non videt. Suprema enim Ecclesiae eiusdemque Sedis Auctoritas Civilis Potestatis imperio et arbitrio obnoxia nullo modo esse unquam potest in iis omnibus quae ad Ecclesiasticas res ac Spirituale Animarum Regimen quavis ratione spectant; et illi omnes qui Catholico Nomine gloriantur eidem Ecclesiae et Apostolicae Sedis religiosissime obtemperare, debitamque Reverentiam ac Devotionem exhibere omnino tenentur.

Atque hic animadvertas velimus Te, in commemorato sermone penes istum Senatum pronunciato, perperam asseruisse a Felicis Memoriae Benedicto XIV Praedecessore Nostro, in Conventione cum Sardiniae Rege inita, eidem Regi concessum fuisse Regiae executionis ius circa Pontificia Acta, quandoquidem affirmasti in instructione eidem Conventioni adiecta dici: « Pontificias Constitutiones << ad disciplinam pertinentes subiiciendas esse illius Senatus recognitioni, easque Regia executione indigere, ut obligandi vim habeant, exceptis constitutionibus et Apostolicis Litteris quae ad Dogma Moresque spectant». Quae falsa sane assertio nunquam fortasse ex ore Tuo excidisset, Venerabilis Frater, si ante oculos habuisses diligenterque attendisses eiusdem instructionis verba. Et requidem vera in articulo III illius instructionis haec verba leguntur:

[ocr errors]

«

[ocr errors]

<< Nel concordato del Pontefice Benedetto (XIII) trattossi dell'ese« cuzione de' Brevi e Bolle apostoliche, come può leggersi nello << stesso Concordato. Fu tollerata la semplice visura, senza porre << alcun decreto in ordine all'esecuzione sopra dette Bolle e Brevi; «<e si sa che tutto ciò è stato fedelmente adempito. E benchè si dica con ogni asseveranza, e si creda, che nè il Senato, nè verun << altro tribunale non ha assunta ad istanza di chi si sia la cognizione « sovra la giustizia o pretesa ingiustizia delle Bolle o de' Brevi desi

[ocr errors]

«

« derandosi nulladimeno, che il tutto mai sempre proceda con una « perfetta armonia, quando mai s'incontrasse qualche difficoltà contraria all'esecuzione della Bolla o del Breve, e si bramasse di << saperne i motivi, dovranno i Ministri di sua Maestà, con i chiari<< menti bastevoli per appagare, informarne o il Ministro della Santa << Sede residente in Torino, oppure i ministri Apostolici residenti in « Roma. Dalla semplice visura poi resteranno eccettuate le Bolle « dogmatiche in materia di fede, le Bolle e i Brevi regolativi del « ben vivere e de' santi costumi, le Bolle de' giubbilei e d'indulgenze, i Brevi della sacra Penitenzieria, e le lettere delle sacre Congregazioni di Roma, che si scrivono agli Ordinarii, o ad altre persone « per informazione ». 1

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Atque eiusmodi circa Regiae executionis veniam dispositiones nunquam immutatae fuerunt in posterioribus Conventionibus inter hanc Apostolicam Sedem et Sardiniae Regem initis, et in Conventione a recentis memoriae Gregorio XVI Praedecessore Nostro cum defuncto Sardiniae Rege Carolo Alberto super immunitate personali anno 1842 facta, ed plenum vigorem revocatae fuerunt praecedentes Conventiones, in iis omnibus quibus per eamdem Conventionem non fuit derogatum.

Tibi autem persuade, Venerabilis Frater, Nos haec omnia pro Supremi Nostri Apostolici Ministerii Munere ac pro Pontificia Nostra in Te Dilectione manifestare debuisse; ac futurum plane confidimus ut pro Tua Religione velis haec omnia Amantissima Nostra Monital ac Documenta quam libentissime excipere, iisdemque studiosissime obsequi, firmiterque adhaerere, ac germanam Catholicae Ecclesiae Doctrinam et Iura strenue tueri, debitamque erga Apostolicam hanc Sedem et Christi his in terris Vicarium Devotionem et Obedientiam

1 (Latin ́ı versio). In concordato cum Benedicto XIII actum est de executione Brevium et Bullarum Apostolicarum, ceu legere datum est in eodem Concordato. Simplex visio tolerata fuit, quin ullum apponi liceret signum, aut confici decretum quoad praedictarum Bullarum et Brevium executionem, scitumque est omnia fideliter adimpleta fuisse. Quamquam asseveranter dicatur et credatur quod neque Senatus, neque ullum aliud Tribunal ad instantiam cuiuslibet, inquisiverint quoad iustitiam aut praetensam iniustitiam Bullarum atque Brevium; tamen quum placeat omnia comiter procedere, si unquam difficultas exurgeret Bullarum et Brevium executioni contraria, cuius causae cognosci vellent, debebunt Suae Maiestatis Ministri, praeviis indiciis ad suadendum aptis, certiorem reddere vel S. Sedis Ministrum Taurini morantem, vel Ministros Apostolicos Romae degentes. A simplici visione excipiuntur Bullae Dogmaticae quoad Fidem, Bullae et Brevia quae normam bene vivendi et sanctos mores moderantur, Bullae Iubilaeorum et Indulgentiarum, Brevia S. Poenitentiariae, et Litterae SS. Congregationum Romae, quae Ordinariis aut aliis personis pro informationibus scribuntur.

omnibus inculcare et omnes boni Pastoris partes quotidie magis explere in hac praesertim tanta temporum iniquitate. Pro certo etiam habe Te apud Nos in praetio et honore esse et a nobis vehementer diligi, atque praecipuae huius Nostrae in Te benevolentiae testem et omnium Coelestium Munerum auspicem esse Volumus Apostolicam Benedictionem, quam toto cordis affectu Tibi ipsi, Venerabilis Frater, et Gregi Tuae curae commisso peramanter impertimur. Datum Romae apud S. Petrum die 26 octobris anno 1865, Pontificatus Nostri anno vicesimo.

PIUS PP. IX.

EX ACTIS CONSISTORIALIBUS

Nominationes episcoporum et ecclesiarum descriptiones quibus sunt praepositi.

Die 15 iulii 1878.

Sanctissimus in Consistorio habito die 15 iulii 1878 sequentes proposuit Ecclesias. '

I

CATHEDRALES ECCLESIAS NEPESIN. ET SUTRIN. invicem perpetuo canonice unitas vacan. per translationem R. P. D. Ioannis Baptistae Paolucci ad Archiepiscopalem Ecclesiam Hadrianopolitan. in partibus infidelium; Sanctissimus promovit ad relatas Ecclesias R. D. Iosephum Mariam Costantini ex legitimis, catholicis, honestisque parentibus Aquipendii progenitum et quadragesimum quartum aetatis suae annum supergressum. Romae inter alumnos Pontificii Seminarii Pii, ubi et Vice-Rector emeritus, cooptatus, tum in sacra theologia, de qua publice disceptavit coram fel. rec. Pio PP. IX, atque in utroque iure dudum doctorali laurea donatus est.

CATHEDRALEM ECCLESIAM IPPOREGIEN. vacan. per obitum bo. me. Aloisii Moreno ultimi illius Episcopi extra romanam curiam defuncti; Sanctissimus evexit ad recensitam Ecclesiam R. D. Davidem Riccardi

Alias eiusdem diei nominationes iam retulimus praecedenti fasciculo p. 161 et seqq.

ex legitimis, catholicis, nobilibusque parentibus Bugellae progenitum et quadragesimum quartum aetatis suae annum supergressum. Presbyteratus ordine, ac tum in sacra theologia, tum in utroque iure dudum doctorali laurea donatus est.

Eporedia, vel Eporredia urbs Salassorum inalpinae gentis ad Duriam flumen in edito colle per longum porrecta et in provincia Taurinensi sita, unius fere milliarii est ambitus, eamque ultra decem mille incolunt cives.

Cathedralis Ecclesia Assumptionis Bmae Virginis Mariae titulo gloriatur, optimum et elegans exhibet aedificium, atque Taurinensi Archiepiscopo suffragatur.

Eius Capitulum quinque recenset dignitates, quarum post pontificalem prima Archidiaconatus, tresdecim cum theologo ac poenitentiario Canonicos, aliosque Presbyteros et Clericos rei divinae operam navantes.

Per Canonicum Honorarium animarum cura ipsamet exercetur in Cathedrali.

CATHEDRALEM ECCLESIAM BELLOVACEN. Vacan. per obitum bo. me. Iosephi Armandi Gignoux ultimi illius Episcopi extra romanam curiam defuncti; Sanctissimus, ad nominationem perillustris Viri Mauritii de Mac-Mahon Ducis Magentae, Galliae reipublice Praesidis, promovit ad recensitam Ecclesiam R. D. Franciscum Eduardum Hasley ex legitimis, catholicis, honestisque parentibus in pago, cui vulgo nomen Sainte Mère Eglise, Constantiensis dioeceseos progenitum et quinquagesimum tertium aetatis suae annum supergressus. Presbyteratus ordine dudum insignitus, in ecclesiasticis functionibus obeundis sese laudabiliter exercuit. A Secretis praedefuncti Archipraesulis Rothomagensis olim adlectus, eaque in Metropolitana Canonicatum assequutus, Parochus s. Audonei in Urbe Rothomagensi hucusque renunciatus est.

Bellovaci urbs et caput provinciae Oesiae in Gallia, in planitie optimo sub coelo sita, quindecim circiter mille continet cives, qui pene omnes sunt catholici, sub temporali gallico dominio.

Cathedralis Ecclesia, cuius structura nondum est perfecta, s. Petri Apostolorum Principis titulo gloriatur, gothicum praefert stilum, ampla satis ac decens est, atque Rhemensi Archiepiscopo suffragatur.

Eius Capitulum octo recenset cum theologo ac poenitentiario Canonicos, duos praebendatos Canonicos, quibus solemnioribus diebus etiam seminarii alumni adiunguntur, pro divino servitio.

Per Archipresbyterum a quatuor Vicariis adiutum animarum cura ipsamet exercetur in Cathedrali.

CATHEDRALEM ECCLESIAM BAIONEN. vacan. per dimissionem a R. P. D. Francisco Lacroix ultro, libenterque in manibus SANCTITATIS SUAE peractam, ab Eademque admissam; Sanctissimus ad

nominationem perillustris Viri Mauritii de Mac-Mahon Ducis Magentae Gallicae reipublicae Praesidis, evexit ad recensitam Ecclesiam R. D. Arthurum Xaverium Ducellier ex legitimis, catholicis, honestisque parentibus in loco, cui vulgo nomen Soliers dioeceseos Baiocensis progenitum, et in quadragesimo sexto aetatis suae anno constitutum. Episcopalis curiae Baiocensis, illiusque Antistitis a Secretis prius, hucusque autem Vicarius in spiritualibus Generalis pro eadem civitate ac dioecesi renunciatus est.

Baiona Galliae civitas in Aquitania et in provincia inferiorum Pirenaeorum ad Aturum flumen, ubi influit in Oceanum post receptum Nivum, ampla, dives et valde munita est, optimo potitur aere, et a viginti circiter millibus inhabitatur incolis sub temporali Gallico dominio.

Cathedralis Ecclesia, ampla satis, gothicaeque structura Beatissimae Virginis Mariae in coelum Assumptae titulo gloriatur, atque Auxitano Archiepiscopo suffragatur.

Eius Capitulum octo conflatur cum theologo ac poenitentiario Canonicis, quibus quatuor Praebendati ac solemnioribus diebus etiam seminarii alumni adiunguntur pro divino servitio.

CATHEDRALEM ECCLESIAM SPIREN. vacan. per obitum bo. me. Danielis Bonifacii de Haneberg ultimi illius Episcopi extra romanam curiam defuncti; Sanctissimus ad nominationem Serenissimi Bavariae Regis, vigore indulti Apostolici, promovit ad memoratam Ecclesiam R. D. Iosephum Georgium Ehrler ex legitimis, catholicis, honestisque parentibus in oppido Miltenberg dioeceseos Herbipolensis progenitum et quintum supra quadragesimum aetatis suae annum supergressum. Ab Herbipolensi Antistite ad ipsius dioeceseos local ab haereticis stipata missus, plures per annos Praedicatoris munere in metropolitana Ecclesiae Monacensi ad praesens usque perfun

ctus est.

Spira Bavariae civitas et caput provinciae palatinatus superioris ad Rheni fluminis ripam sita, ab ultra duodecim millibus inhabitatur incolis, quorum fere pars maior religionem catholicam profitetur.

Cathedralis Ecclesia picturis exornata ac novissime instaurata, mirae est magnitudinis et Byzantinae structurae, Assumptionis Beatissimae Virginis Mariae ac ss. Stephani proto-martyris ac Stephani P. M. titulo gloriatur, atque Bambergensi Archiepiscopo suffragatur.

CATHEDRALEM ECCLESIAM ZAMOREN. in ditione Mexicana Americae Septentrionalis vacan. per obitum bo. me. Iosephi Antonii de la Peña et Navarro ultimi illius Episcopi extra romanam curiam defuncti; Sanctissimus promovit ad relatam Ecclesiam R. D. Iosephum Mariam Cazares et Martinez in quadragesimo sexto aetatis suae anno constitutum. Sacro presbyteratus ordine et in iure canonico dudum doctorali laurea donatus, et Mechoacanensis Ecclesiae Metropolitanae Canonicus Portionarius hucusque renunciatus est.

« PoprzedniaDalej »