Obrazy na stronie
PDF
ePub

gendos cuiuslibet sacerdotis praesentia plurimum valet, maxime tamen illa parochi iuvabit, quia cum sit a Deo constitutus illius animae pastor et custos, credendum profecto est, Deum summe misericordem uberiora charismata esse largiturum pro salute animae, cuius cura ei est demandata. Parochus igitur infirmo se subtrahens post administrata Sacramenta privat illum singulari beneficio, quod ex pastorali eius assistentia in extremo vitae discrimine sperare potest. Attamen quia multiplex est parochorum occupatio, proinde facile evenire potest, ut duo concurrant officia quae simul perfici nequeunt ita ut visitatio et assistentia morientium saepe saepius omitti debeat. Ideoque Rit. Rom., hunc praevidens casum, statuit: « Quod si parochus legitime impeditus, infirmorum ut quando plures sint, visitationi interdum vacare non potest, id praestandum curabit per alios sacerdotes ». Licet nunc Rituale Romanum modo generali ita locutum sit, non distinguens inter varios infirmorum gradus, nihilominus admittendum putarem etiam prae oculis habuisse casum, quo quis in extremis sit constitutus.

Quapropter praetermissis Synodis Provincialibus et Dioecesanis statuentibus Parochum per seipsum vel per alium sacerdotem teneri ad praestandam moribundis adsistentiam, satis sit mihi referre verba S. Caroli Borromaei in Conc. Mediolan. IV ubi statuit, ut procuretur alius sacerdos in casu, quo parochus legitime impeditus fuerit morientibus assistere, ibi: <«< Ubi hoc officium (administrationem SS.) pie accurateque << praestiterit (parochus) si aeger adhuc vivit aut animam agit, <<< ne eidem praesens adesse omniaque salutaria officia prae<< stare omittat. Si vero adesse aliquando non potest vel quia << aliis graviter aegrotantibus Sacramenta ministrare necesse « habet vel quia in necessariis parochialis curae occupatio<< nibus aliis impeditur, tunc ea pietatis officia illi a sacerdote, « si quis alius eo loco est, sollicite praestari curet ».

Circa quaestionem, quae in quinto dubio proponitur, observandum puto cum Possevinio loc. cit. qui quaerens: An Curatus teneatur apud moribundum manere die ac nocte? Respondit:

<< Si moribundus sit impoenitens credo teneri omni modo et via, dum superest halitus, illius salutem procurare et tanto < gravius teneri, quanto periculosius est damnum vicinum et irreparabile moribundi. Si vero is recepit Sacramenta et << christiane vixerit est bonum apud illum manere sed non << necessarium, consuetudine generali ita interpretante ».

Circa sextum et septimum propositum dubium dubitari nequit quaestiones has varios in se continere casus. Difficillime siquidem esse videtur determinare, in hoc vel alio speciali casu veram et propriam adesse rationem dispensationis ab officio assistendi moribundis. Ponderandae potius viderentur circumstantiae parocho occurrentes, necnon status moribundi, eiusque morales qualitates. Etiam S. Carolus Borromaeus, hanc praevidens difficultatem, casus pro dispensatione occurrentes enumerare abstinuit et modo tantum generali locutus est conscientiae parochi relinquens, quando illae circunstantiae evenire possent.

Ex iis quae hucusque disputata sunt plane descendere videtur ad ultimum dubium responsío. Si enim Rituale Romanum praescribit ut parochus moneat domesticos et ministros infirmi ut si morbus ingravescat ipsum accersant, si omni modo curare debet salutem animarum, quae eius curae commissae reperiuntur haud ambigendum videretur quod non modo Parochus inassuetos parochianos praemonere debet de obligatione ipsum vocandi, ipsique facilem accessum praebendi, verum etiam et ad obices serio removendos teneatur ut sibi viam ad moribundos sternat. Qui enim tenetur ad finem tenetur etiam ad media.

Quibus animadversis remissum fuit EE. CC. prudentiae decernere quo responso essent proposita dubia dimittenda.

RESOLUTIO. S. C. Congr. causa discussa sub die 23 martii 1878, respondere censuit: Standum praescriptionibus Ri tualis Romani, in reliquis consulat probatos auctores.

EX QUIBUS COLLIGES:

I. Noluisse forsan S. C. Congregationem aliquid determinare, per suum iudicium, in hoc gravi negotio cum et Rituale Romanum et graves probatique auctores saepe innuant strictam obligationem, qua Pastores animarum premuntur quoad sedulam adsistentiam moribundis praestandam.

II. Si enim ex S. Scriptura in hora suprema mortis « descendit ad vos Diabolus habens iram magnam, sciens quia modicum tempus habet » quilibet conspicit, Parochum aliumve ad id officium habentes, teneri curas ingeminare ut in extremo mortis periculo subducant animas ex unguibus hostis callidissimi.

III. Erui ex gravissimis auctoribus, nedum ex charitate, sed ex iustitia quoque Parochos onere obstringi animas sibi creditas coadiuvandi in eo extremo puncto, a quo vel in bono, vel in malo dependet aeternitas, neque facile excusari a laetali qui id conficere despiceret.

IV. Eoque fortius obligationem assistentiae eiusmodi, sive per seipsos sive per alios peragendae, urgere Parochos quoad illos morti proximos, qui quum vitiose habitualiter vixerint, maiori indigent auxilio in extrema lucta ut malignum hostem profligare valeant.

V. Tandem S. C. Congregationem ideo, forsan, noluisse certam determinare normam in subiecta materia; quia cum ex altera parte certum sit onus adsistendi moribundis obligare Parochos sub gravi; ex altera vero difficillimum sit enumerare casus, in quibus animarum pastores levari ab hoc onere possunt, tum a propriis circumstantiis, tum a statu moribundi, eiusque moralibus qualitatibus.

VI. Proinde videri Parochorum conscientiae relictum fuisse stricte pensitare circumstantiarum diversarum qualitatem casus cuiuslibet; iudiciumque instituere an eaedem tales sint, quae sollertem animarum pastorem, ab huiusmodi gravi onere eximere valeant, prae oculis habendo tum Ritualis Romani praescriptiones, tum probatorum auctorum sententias.

EX S. CONGR, EPISCOPORUM ET REGULARIUM

REINTEGRATIONIS.

Compendium facti. Ad confratres alliciendos ut sacris adstarent, in Sodalitio N. quotannis quatuor dotalia subsidia dirhibentur quibus a frequentia titulus adiicitur. Ius ad huiusmodi consequenda subsidia peculiares Sodalitii constitutiones conficiunt. His capite 37 statutum est ad dubia et contro<< versias quae circa dotes de frequentia oriri possent remo« vendas dotale subsidium sortiri debere eos tantum qui integri anni puncta pro quinque e sex partibus fuerint asse« quuti ». Verum ut cuiusque puncti assequutio certis legibus ordinaretur, cautum est eodem capite 37 « 1. unumquemque << ex fratribus qui ad dotes de frequentia concurrat, curare << debere ut, per Secretarium in frequentiae libro proprium << nomen scribatur statim ac Oratorium ingreditur.

...

<< 2. Sacris adsentiam ei non opitulari qui post incoeptam << primam officii lectionem venerit.

3. Infirmis punctum non concedi nisi Confraternitatis << Gubernatorem de propria infirmitate certiorem reddide

« rint ».

Mense augusti 1875, prouti Sodalitii mos ferebat, Secretarius punctorum notulam confecerat ac in Oratorio exposuerat, ut cuilibet interesse habenti innotesceret. Integro anno (a mense septembris 1874 ad mensem augusti 1875) maxima frequentia constabat punctis septuaginta duo: et punctorum quinque partes numero sexaginta.

Quidam Z quinquaginta novem puncta tantum fuerat consequutus. Is in generali coetu diei 25 augusti coepit querelas movere, eo quod a subsidiorum sortitione excluderetur, opponens se quandoque morbo impeditum sacris haud interfuisse:

et ad normas constitutionum aegrotos tamquam praesentes esse habendos: ideoque tresdecim deficientium punctorum unum saltem sibi concedi posse. Obstiterunt alii confratres omnes; et cum in facto constitisset quoties Z. de propria infirmitate certiorem Sodalitii Gubernatorem reddidisset, toties ipsi punctum fuisse concessum, eius querelae reiectae sunt. Quamobrem Z. Sacrae Congregationi Episcoporum et Regularium libellum obtulit ut suspensa interim dotalium subsidiorum distributione, quaestionem de frequentia ad iuris tramites dirimeret.

Re ad Ordinarium delegata pro informatione et voto, hic confratres iterum congregari iussit ut Z. preces expenderent. Itaque comitia habita sunt die 26 martii 1876: qua quidem die ad suffragiorum pluralitatem responsum est: confratris Z. querelas excipi nullo modo posse.

Interea Z. qui a natura rixosum animum sortitus est, quique iam haud semel ob iniurias in Sodalitii confratres ac moderatores coniectas, fuerat correptus, ac etiam suspensione mulctatus; ita saeviebat, ut eius provocationibus continua iurgia instaurarentur, in rixas mox convertenda. Ita factum est ut confratrum alii rogavissent ad scandalum removendum, Z. licet absentem tamquam praesentem habendum esse, dummodo a functionum frequentia abstineret: alii a frequentia ipsa destitissent; ne ibi scandalum ac propriae animae discrimen immineret, ubi in Deo solamen praestolabantur. Quapropter die 27 augusti 1876 nova comitia habita sunt, ut perduellioni confratri sanctiones applicarentur iuxta constitutiones confraternitatis, quae incorregibilem confratrem ex albo Sodalitii delendum esse praecipiunt.

Deinde qui ex confratribus, aestiva tempestate Roma abierant et Congregationi diei 27 augusti haud interfuerant, cum resolutionem noverunt, eam solemniter confirmaverant: protestantes omnes velut unus, se confraternitatem relicturos si Z. inter confratres iterum cooptaretur. Et revera maxima ac melior sodalium pars huic protestationi subscripserat.

« PoprzedniaDalej »