Obrazy na stronie
PDF
ePub
[graphic]
[ocr errors]
[blocks in formation]

CASTIGATA DENUO AD MANUSCRIPTOS CODICES GALLICANOS, VATICANOS, BELGICOS, ETC.

NECNON AD EDITIONES ANTIQUIORES ET CASTIGATIORES,

OPERA ET STUDIO

MONACHORUM ORDINIS SANCTI BENEDICTI

E CONGREGATIONE S. MAURI.

EDITIO NOVISSIMA, EMENDATA ET AUCTIOR,

ACCURANTE J.-P. MIGNE,

BIBLIOTHECÆ CLERI UNIVERSÆ,

SIVE

CURSUUM COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTLE ECCLESIASTICE RAMOS EDITORE.

TOMUS QUARTUS.

PARS PRIOR.

VENEUNT 16 VOL. 86 FRANCIS GALLICIS.

EXCUDEBATUR ET VENIT APUD J-P. MIGNE EDITOREM,

IN VIA DICTA D'AMBOISE, OLIM PROPE PORTAM LUTETIÆ PARISIORUM VULGO D'ENFER
NOMINATAM, SEU PETIT-MONTROUGE, NUNC VERO INTRA MOENIA PARISINA.

[blocks in formation]

ELENCHUS

AUCTORUM ET OPERUM QUI IN HOC TOMO XXXVI CONTINENTUR.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

IN QUARTUM TOMUM
Præfatio.

Si postremos illos Retractationum libros nobis Augustinus reliquisset, quibus habitos ad populum Tractatus recensere se velle epistola sua ad Quodvultdeum testabatur (Epist. 224, n. 2); immensum hoc in Psalmos Davidicos opus ibi haud dubie illustrasset iis observationibus, quæ præfationis loco, nostra multo utilioris, esso potuissent. At cum propositum exsequi beato Viro per mortem non licuerit, arbitramur officii nostri hoc loco paucis exponere, primo quibus momentis ad suscipiendam Psalmorum enarrationem impulsus sit, postea quem in ea ordinem servaverit, deinde quam secutus fuerit in exponendo rationem, tum quas leges sibi præstituerit, denique cuinam institerit Versionum.

Psalmis Davidicis mirum in modum capiebatur Augustinus. Eorum cantus, quo tempore illum in Ecclesia Mediolanensi audire cœpit, adeo suaviter ipsius afficiebat animum, ut piis hisce motibus ad maturandam con versionem suam vehementius stimularetur (Confessionum lib. 9, c. 6 et 7). Tradit etiam Vir sanctus in suo seccssu apud Cassisiacum, ubi se ad Baptismum comparabat, tantopere divinum in se amorem exarsisse legendis iisdem sacris Canticis, ut ardentissimo flagraret desiderio illos per orbem universum, si qua fieri potuisset, recitandi; simulque amarissimo doloris cum indignatione ac commiseratione conjuncti sensu pungeretur, quod quæ mysteria remediaque illic continentur, Manichæi lugenda cæcitate non viderent, atque adeo aatidotum, quo sanitas cis restitui potuisset, respuerent (Ibid., c. 4).

Atqui licet e Psalmis tantum luminis duci, tam ubercm pietatis succum exprimi posse intelligeret, proprio nimirum experimento; attamen privata sua meditatione contentus, nunquam fortassis ad eos publice exponendos animum appulisset, nisi ipsum petitæ aliunde causæ permovissent. Enimvero tam magnificam imbiberat de Psalmorum præstantia opinionem, ut quotquot ex illis apertissimi videbantur, iidem habendi essent ipsius judicio reconditissimi. Nec sane aliud causæ fuisse cur ad psalmum centesimum decimum octavum, cujus expositionem ab eo tantum non conviciis flagitabant, explanandum, post tantas moras et procrastinationes accesserit, ipse satis declarat istis verbis, Quanto enim videtur apertior, tanto mihi profundior videri solet (Prolog. in Psal. cxvin). Verumtamen cum dignitatis quam gerebat ratio exigeret ut plebem curæ suæ creditam præceptis institueret, objurgationibus corrigeret, informaret ad pietatem, in bonorum operum virtutumque christianarum studio et usu confirmaret; quanquam Scriptura omnis, Apostolo teste, ad id conducit (II Tim. III, 16); eum tamen oportuit in primis Psalmos adhibere, utpote quos passim populi manibus teri ac in ore versari cerneret, eoque ad illud assequendum judicaret efficaciores, quod mysteria atque præcepta in sacris omnibus paginis, quarum illi quoddam veluti compendium exhibent, dispersa, in se complectantur. Desudavit igitur in hoc labore summa cura et sedulitate, et si quando molestis improbisque precibus eorum qui commentationes in Psalmos, quos ipse nimis difficiles existimabat, postulabant, nonnisi ægre morem gessit : contra videmus aliquando nolle ipsum Psalmis, quos in manibus habebat, relictis, ad alia calamum transferre; eo quod quæ multis essent conducibilia, eadem putaret semper anteponenda. Magis urgent, inquit, quæ pluribus utilia fore speramus (Epist. 169, ad Evodium, n. 1).

Cum primum ad illud opus aggressus est Augustinus, quemadmodum ipsius consilium non erat Davidicum omne Psalterium commentari, ita rationem ordinis haud magnopere habendam existimavit. Et quidem epistolæ ad Paulinum anuo circiter 414 scriptæ locus ille, quo strictiorem psalmi decimi sexti enarrationem dudum abs se factam testatur, Recensui, inquiens, brevissimam quamdam ejusdem psalmi expositionem, quam jum olim dictaveram (Epist. 149, n. 5), eo cogitationem nostram impellit, ut, cum eamdem illam expositionem, tum omnes alias eadem brevitate ac stylo concinnatas, totius operis primas exiisse arbitremur. Statuerat etiam Graduales quos vocant Psalmos ex ordine enucleare, quod in centesimum vigesimum secundum disserens significat his verbis, Ascendentis Cantica ex ordine cum Sanctitate Vestra consideranda suscepi. Similiter in cenesimum vigesimum quintum ac centesimum trigesimum primum dicit ita se ad psalmos illos venisse, ut cujusque ordo postulabat: cum tamen vigesimum sextum in festo B. Crispinæ, cujus agonem nonis decembris referunt Martyrologia, psalmum vero trigesimum septimum in die natali S. Felicis, cujus martyrium nonis novembris renuntiatur, exposuerit. Sed in reliquis omnibus eum ordini non fuisse addictum, varii loci planum faciunt Exempli causa, in psalmum sexagesimum sextum explanationes centesimi secundi et centesimi tertii citat; in centesimum secundum enarrationem centesimi tertii, quam etiam in exponendo octogesimum quodam modo videtur indicare. In epistola ad Evodium data exeunte anno 415, tradit proxime dictatas a se psalmorum sexagesimi septimi, septuagesimi primi et septuagesimi septimi enarrationes fuisse; nolle vero se, suum in reliquos psalmos, qus necdum explicaverat, laborem interpelli (Epist. 469, n. 1): unde colligas PATROL. XXXVI. (Une.)

tunc non bene multos superfuisse quos tractaret. Loca, tempora, casus, personæ, sæpe sæpius enarrandum psalmum ei suggerebant. Debemus trigesimi quarti et centesimi trigesimi noni commentationes imperio vel precibus episcoporum, quos tunc temporis conventum aliquem habuisse conjicere est. Idem puta de commentatione in trigesimum sextum, quemadmodum in exordio sermonis secundi super codem psalmo ipsemet narrat. Quinquagesimum secundum Fratris, alicujus forsitan episcopi, impulsu se tractandum suscepisse testatur. Nonagesimum quartum populo exposuit Patris, ut ait, jussis obsecuturus, nimirum vel Aurelii Carthaginensis, vel senis Valerii, quem in episcopatu Augustinus excepit. De psalmo centesimo tertio idem similiter declaratur in secundo prolixiorum horumce quatuor sermonum, quibus Carthagine Vir sanctus memoratum psalmum edisseruit. Propositum sibi a viro quodam magna auctoritatis, quem suum quoque patren vocitat, psalmum octogesimum sextum excussit ex tempore. Quin etiam videtur in quinquagesimum primum verba fecisse, non ante meditatus quæ diceret : cum ibi vereri se testetur, ut id tanta accuratione præstet, quantam exigit oratio, non attente solum auditorum auribus, sed scriptorum quoque calamo, ut publici juris fiat, excipienda. Quandoquidem, inquit, placuit fratribus, non tantum aure et corde, sed et stylo excipienda que dicimus, ut non auditorem tantum, sed et lectorem etiam cogitare debeamus (In Psal. Li, n. 1). Psalmo cente- ̧ simo trigesimo octavo alterius brevioris vice, quem Augustinus paraverat, ac de more ante expositionem legi jusserat, recitato; casum hunc ille in argumentum divinæ voluntatis traxit, atque ex tempore eumdem illum psalmum explanavit. Diebus dominicæ Passioni sacris psalmi vigesimi primi, quod is eidem mysterio conveniret, pronuntiavit fusiorem explanationem; sicut et psalmi centesimi festis Paschalibus, qucis ob inscriptioHem Alleluia congruit. Opera non est, alios psalmos, quos nata occasione tot variis solemnitatibus ac locis, Hippone-regio, Carthagine, Uticæ atque alibi fuit interpretatus, hic annotare: satis enim est, quod ea suo quæque loco in limine earumdem enarrationum indicamus. Addimus hoc ununi, coronidem operi suo sanctum Antistitem posuisse exposito centesimo decimo octavo psalmo, prout in ejusdem prologo significat, quem quidem placuit hoc loci integrum repræsentare.

Psalmos omnes cæteros, ait, quos codicem Psalmorum novimus continere, quod Ecclesiæ consuetudine Psalterium nuncupatur, partim sermocinando in populis, partim dictando exposui, donante Domino, sicut potui : psalmum v.ro centesimum octavum decimum, non tam propter ejus notissimam longitudinem, quam propter altitudinem paucis cognoscibilem differebam. Et cum molestissime ferrent fratres mei, ejus solius expositionem, quantum ad ejusdem corporis Psalmos pertinet, deesse opusculis nostris, meque ad hoc solvendum debitum vehementer urgerent; diu petentibus jubentibusque non cessi : quia quotiescumque inde cogitare tentavi, semper vires nostræ intentionis excessit. Quanto enim videtur apertior, tunto mihi profundior videri solet; ita ut etiam quam sit profundus, demonstrare non possim. Aliorum quippe, qui difficile intelliguntur, etiamsi in obscuritate sensus latet, ipsa tamen apparet obscuritas; hujus autem nec ipsa : quoniam talem præbet superficiem, ut lectorem atque auditorem, non expositorem necessarium habere credatur. Et nunc quod tandem ad pertractationem ejus accedo, quid in eo possim, prorsus ignvro : spero tamen ut aliquid possim, affuturum atque adjuturum Deum. Sic enim feci de omnibus, quæcumque sufficienter, cum prius mihi ad intelligendum vel explicandum difficilia ac pene impossibilia riderentur, exposui. Statui autem per sermones id agere, qui proferantur in popul's, quos Græci épiking vocant. Hoc enim justius esse arbitror, ut conventus ecclesiastici non fraudentur etiam psalmi hujus intelligentia, cujus, t aliorum, delectari assolent cantilena.

Fuere igitur hi sermones triginta duo in psalmum centesimum decimum octavum populi quidem causa Jucubrati, sed nequaquam ab Augustino pronuntiati. Et hoc ipsum forte significatum voluit Possidius, cum post enumeratas expositiones, quas solummodo Vir sanctus dictavit, ita subdit : Reliqui omnes Psalmi, excepto centesimo decimo octavo, in populo disputati sunt (Possid. in indic. cap. 6).

Psalmorum autem e sacro suggestu habitorum numerus alios longe superat. Quæ res facile videri posset inde contigisse, quod magnus Præsul tot ac tam variis Ecclesiæ curis districtus, vix aliud tempus nancisceretur, quod isti labori impenderet : sed ex iis quæ supra retulimus ex psalmi centesimi decimi octavi enarratione manifestum est, hancce methodum explicandae Scripturae magis illi probatam fuisse propter populum, qui sola hac via divinarum Litterarum sensum in concionibus ecclesiasticis doceri poterat. In illis porro ad plebem Tractatibus, observationes quædam inscruntur, ac certæ Psalmorum sententiæ in schismata, in errores ac in vitia temporum istorum torquentur, quibus corum lectio multo jucundior evadit. Hic etiam locos ex Evangelio, Actibus atque Epistolis Apostolorum maxime insignes reperias, quos idcirco sanctus Doctor una cum Psalmo enueleavit, quia eodem die recitati fuerant in ecclesia. Denique occurrunt adhortationes vehementes, quæ persuadeant ; clocutiones inflammatæ, quæ abripiant; figuræ tot flammis atque ignibus, si fas ita loqui, gravidae, ut in eas oculos conjicere vix quisquam possit, quin incendatur eodem ardore quem experiri se testabantur ii qui dicebant : Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas (Luc. xxiv, 32) ?

Id expertus est beatus Fulgentius, cum Tractatum in psalmum trigesimum sextum legeret, cujus exordium e consideratione diei extremi judicii ideo sumitur, quod eo die caput xxiv Matthæri fuerat recitatum. Hie Biquidem, ut in ejus Vita Ferrandus auctor est, cum apud animum suum jam decrevisset mundo nuntium

« PoprzedniaDalej »