Obrazy na stronie
PDF
[merged small][ocr errors]

pONTIFICUM ROM. VITAE. COLLECTIONES CANONICAE.
INNOCENTII •III- PP. SERMONES ET DIALOGUS.
REI LITURGICAE , ET HISTORIAE EccLESIASTICAE ,
AC GNOMICORUM FRAGMENTA.
SFORTIAE PALLAVICINI CARDINALIS TRACTATUS
DE PRINCIPE ERUDITO.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

I. Amplici- vaticani palatii hiloliotheca cum Copia ge

[ocr errors]

habet plurimos de re sacra , civili , ac litteraria côü. vìit.

scriptos codices, tum iis paene singulariter abundat qui romanorum Pontificum vitas continent , iura ac privilegia romanae ecclesiae, primatus defensionem, constitutiones, decreta, epistolas prope innumeras , tractatus plurimos sive cum diversarum regionum ecclesiis sive cum regibus, consilia ad propagandum conservandumque christianum nomen , extinguendas haereses, celebrandas synodos , legationes quaquaversus per orbem mittendas, vacantis etiam sedis et comitiorum historias, sacri senatus leges et consuetudines , universam denique gubernandae ecclesiae rationem , quod a Christo onus, labore amaro curisque assiduis plenum , Petro apostolo et successoribus eius impositum fuit. Atque haec videlicet in vaticanis pluteis tanta materia est, quae Rocabertii pontificiam bibliothecam plus quam duplicare queat; tam vero eximia , ut hominem politiae sacrae studiosum , vel administrandae ecclesiae quolibet in gradu addictum , apprime erudire prudentemque efficere queat ; ad historiam demum ecclesiasticam vel augendam vel emendandam quantum conferat, nemo non videt. Huc etiam spectant tot Pontificum

« PoprzedniaDalej »