Obrazy na stronie
PDF
ePub

de rebus gravissimis consultationes, et Patrum purpuratorum scriptae sententiae, orationes senatoriae, responsa, epistolae, puta Thomae capuani, Bessarionis, Columnae, Sirleti, Aleandri, Poli, Salviati, Borromaei, Bembi, Sadoleti, Commendoni, Bentivoli, Caraffae, Toleti, Baronii, Bellarmini, Valerii, Iustiniani, Putei, Ptolemaei, Pinellii, Quirini, atque aliorum infinitorum exquisito rerum usu praeditorum praesulum. Sunt etiam scripta plurima iam inde a Photii tempore furiosorum Graecorum, qui in romanam ecclesiam debacchantur; quibus totidem, immo fere plures, adversantur ex graeca pariter gente catholici homines conciliandae pacis atque unitatis studiosi : quare et Graeciae orthodoxae volumina ab Allatio edita, augeri plurimum possent bonis auctoribus qui in clausis pluteis typorum opem expectant. Atque idem de occidentis haeresibus, earumque refutationibus dicendum est. Miserae quoque Chaldacorum, Armeniorum, Syrorum, Coptorum, atque Aethiopum ecclesiae diris haeresibus lacerae, sub pseudo-pastoribus deviae, tyrannisque ethnicis vel heterodoxis oppressae, in partem bibliothecae vaticanae veniunt. Neque vero in his codicibus sermo non fit de civili Pontificis maximi principatu atque eius peculiari ditione, quac nimirum initia habuerit, quae incrementa cepcrit, quae sint eius politica instituta, magistratus, leges, rei iudiciariac, agrariac, ac numma

riae forma; quantum non in Italia solum verum etiam alibi donati adquisitive patrimonii possederit: neque enim Cincii camerarii liber censuum romanae ecclesiae a Muratorio editus, cuncta complectitur, praesertim quia nondum totus lucem aspexit; Albini vero scholaris, et Cardinalis Aragonii, aliorumque plurium hac super re collectanea in reges tis mss. servantur.

usque

II. Ex hac tamen tali ac tanta bonarum rerum Vitarum PP. nova farragine, unum ego caput sclegi, quod primum editio. nominavi, vitas nimirum Pontificum, quarum scriptorem unum e multis adhuc ineditum nunc in lucem profero. Etenim vitas Pontificum usque ad Nicolaum primum, immo vero usque ad Stephanum quintum, pontificalis liber complectitur; reliquas Muratorius R. I. S. T. III. part. 1. et 2. ad Sixtum iv. ex diversis auctoribus nexuit, praesertim ex Pandul pho pisano, Bernardo Guidonis, Cardinali Aragonio, Amalrico Augerio, aliisque aliquot biographis paulo recentioribus. Porro inter dictos auctores Bernardus Guidonis filius, veritatis studio, opinionum delectu, notandorum temporum scrupulosa sedulitate, stili etiam bonitate, praecipueque copiosa civilis et ecclesiasticae historiae admixtione, sine dubio eminet. Attamen Muratorius nonnisi post Gregorium VII. Bernardo Guidonis uti coepit, quia praecedentium Pontificum vitas ex aliorum historicorum, quos diximus, lucubrationibus iam impresserat.

De novo

auctore vi

Itaque Bernardus noster qui a S. Petro usque ad Iohannem .xxII. pontificales vitas deduxit, adhuc ante Victorem II., Gregorii v successorem, prorsus erat ineditus. Quod quum ego aegre ferrem, videremque iam olim Eccardum Corp. hist. T. I. praef. n. 20. Bernardi opus expetivisse, ipsum vero auctorem a Muratorio T. III. part. 1. p. 274., qui nemini umquam adulari solet, PRAECLARISSIMUM SCRIPTOREM dici, statui mecum ineditam illam Bernardi partem, a coryphaeo Petro usque ad Gregorium vit, hoc meo volumine typis imprimere; sperans enimvero me de civili haud secus quam de pontificia et sacra historia bene meriturum.

[ocr errors]

III. Bernardus Guidonis filius, patria lemotarum PP. vicensis (anno M.CCC.XXXI. septuagenaria aetate denatus) post vitam diu inter PP. Praedicatores exactam, tudensem primo in Hispania sedem episcopalem ac mox lodovensem in Gallia anno •M.CCC.XXIV. adeptus est. Scripta eius multa recenset accurate Quetifus Script. ord Praed. T. I. p. 577-580, laudes autem egregiae vitae in coaetaneis monumentis habentur. Is ergo romanorum Pontificum vitas, interpositis rebus civilibus, ante episcopatum composuit, ut ex eius epistola apparet, quae ad Iohannem xxII. anno •м.ccc.xx. data est. Quod autem opus suum valde spissum atque redundans deinde breviaverit, testes sunt Balutius vit. PP. avenion. T. I. praef. sub fin., nec

non Quetifus ac Muratorius; mihique ipsi in plu-
teis vaticanis utraque operis species deprehensa
est; nec breviata solum, sed variata interdum,
et vitis illis, a Nicolao iv. ad Urbanum .v., per
Theodoricum de Niem pontificium scribam cu-
mulata, quas Eccardus in lucem protulit. Dum
ego igitur compendio studeo, dum fabulosa aut
suspecta commenta respuo, quae inclinati aevi
scriptoribus saepe obrepserunt, malui equidem
contractiorem Bernardi lucubrationem adsciscere
quam longiorem. Profecto et Franciscus Pagius in-
ductas vitis Pontificum ex isidorianis decretalibus
additiones palam expulit (praef. breviar. p. IX.)
et Baronius ac Bellarminus, duo fulcra ecclesiac,
numquam illarum decretalium auctoritatem ob
adserenda dogmata invocaverunt. Interim quam-
quam hic biographus qiλcopaicy passim se profi-
tetur, et ad Iohannem pontificem scribit, nul-
lumque pontificalis historiae naevum innuit
quem
alii auctores non canant, attamen nos veritati iu-
staeque apologiae non defuimus, puta in Marcel-
lino, Liberio, Anastasio, Stephanis et vi•,
Sergio, Zacharia atque Hadriano •1•,
I, quibus
in locis vel brevia scholia scripsimus, vel certe
ad defensionum fontes intendimus digitum.

IV. Sed duo nunc coniunctim capita nomina- Kicis operis. timque emendamus, imaginarios nempe Pontifices et intrusos. Imaginarii sunt Pontifices 1. CYRIACUS p. 29., cuius persona et pontificatus ex parum

sinceris actibus SS. Ursulac atque sociorum tantum manarunt, etsi fabulam postea sexcenti auctores gregatim recinuerunt, qua super Caroli Blasci diatriba legenda est, et Bolland. in propyl. maii. 2. MARCUS confessor p. 37., •, quem sola fortasse Sicardi et archiepiscopi cusentini chronical referunt. 3. BASILIUS p. 211., quem a chronico non satis puro Vincentii bellovacensis noster sumit, 4. SILVESTER III. p. 260., ab obscuris aeque chronographis evocatus. 5. JOHANNA demum fabulosa papissa, quam ne scribere quidem aequum censuimus. Et quia nondum usitatum in fastis erat ut pseudo-papae pontificali catalogo eximerentur, idcirco noster in serie ponit p. 145. Leonem .., et deinde Constantinum II., Leonem .VIII., Bonifacium VII., Iohannem xvII., Benedictum •x. qui re tamen vera cum Antipapis connumerandi sunt. Est ergo consequens, ut numerales notac Paparum a pervulgatis hodiernisque catalogis, legitimoque ordine differant ; quod semel monuisse sufficiat ; neque enim mihi auctorem meum pessumdare, atque ad fastos communes reformare licebat. Una mihi refutanda superest Muratorii affirmatio, qui quia Bernardus in vita Innocentii tertii (apud Murat. et in nostris codd.) ait: huc usque chronica Richardi cluniacensis protenditur ac terminatur; ex his inquam verbis collegit, Bernardum abs Richardo chronicum suum praccipue sumpsisse. Verum enimvero si Muratorius

« PoprzedniaDalej »