Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

de rebus gravissimis consultationes , et Patrum purpuratorum scriptae sententiae , orationes senatoriae , responsa ,

, responsa , epistolae , puta Thomae capuani, Bessarionis, Columnae , Sirleti , Aleandri, Poli, Salviati, Borromaei, Bembi, Sadoleti, Commendoni , Bentivoli, Caraffae , Toleti , Baronii Bellarmini, Valerii, Iustiniani , Putei, Ptolemaei , Pinellii , Quirini , atque aliorum infinitorum exquisito rcrum usu praeditorum praesulum. Sunt etiam scripta plurima iam inde a Photii tempore furiosorum Graecorum, qui in romanam ecclesiam debacchantur; quibus totidem, immo fere plures, adversantur ex graeca pariter gente catholici homines conciliandae pacis atque unitatis studiosi : quare ct Graeciae orthodoxae volumina ab Allatio edita , augeri plurimum possent bonis auctoribus qui in clausis pluteis typorum opem expectant. Atque idem de occidentis haeresibus , carumque refutationibus dicendum est. Miserae

quoque

Chaldacorum , Armeniorum , Syrorum , Coptorum , atque Aethiopum ecclesiae diris haeresibus lacerae, sub pseudo-pastoribus deviae , tyrannisque ethnicis vel heterodoxis oppressae , in partem bibliothecae vaticanae veniunt. Neque vero in his codicibus sermo non fit de civili Pontificis maximi principatu atque eius peculiari ditione, quae nimirum initia habuerit , quae incrementa ceperit, quae sint eius politica instituta , magistratus , leges , rei iudiciariae , agrariac, ac numma

PP. nova

riae forma ; quantum non in Italia solum verum etiam alibi donati adquisitive patrimonii posscderit : neque enim Cincii camerarii liber censuum romanae ecclesiae a Muratorio editus, cuncla com. plectitur , praesertim quia nondum lotus lucem aspexit; Albini vero scholaris , et Cardinalis Aragonii , aliorumque plurium hac super re collectanca in reges tis mss. servantur. .

II. Ex hac tamen tali ac tanta bonarum rerum Vitarum farragine, unum ego caput selegi , quod primum editio. nominavi, vitas nimirum Pontificum, quarum scriptorem unum e multis adhuc ineditum nunc in lucem profero. Etenim vitas Pontificum usque ad Nicolaum primum, immo vero usque ad Stephanum quintum , pontificalis liber complectitur; re. liquas Muratorius R. I. S. T. III. part. 1. et 2. usque ad Sixtum .lv: ex diversis auctoribus nexuit , praescrtim ex Pandulpho pisano , Bernardo Guidonis, Cardinali Aragonio, Amalrico Augerio, aliisque aliquot biographis paulo recentioribus. Porro inter dictos auctores Bernardus Guidonis filius, veritatis studio , opinionum delectu, notandorum temporum scrupulosa sedulitate, stili etiam boniiate , praecipueque copiosa civilis et ecclesiasticae historiae admixtione , sine dubio eminet. Attamen Muratorius nonnisi post Gregorium •vir. Bernardo Guidonis uti coepit , quia praecedentium Pontificum vitas ex aliorum historicorum , quos diximus , lucubrationibus iam impresserat.

Itaque Bernardus noster qui a S. Petro usque ad Iohannem •XXII. pontificales vitas deduxit , adhuc ante Victorem .lll , Gregorii .vil successorem , prorsus erat ineditus. Quod quum ego aegre

ferrem , videremque iam olim Eccardum Corp. hist. T. I. praef. n. 20. Bernardi opus expetivisse , ipsum vero auctorem a Muratorio T. III. part. 1. p. 274., qui nemini umquam adulari solet, PRAECLARISSIMUM SCRIPTOREM dici , statui mecum ineditam illam Bernardi partem , a

a coryphaeo Petro usque ad Gregorium •vil•, hoc meo volumine typis imprimere ; sperans enimvero me de civili haud secus quam de pontificia et sacra historia bene

meriturum. De novo

III. Bernardus Guidonis filius , patria lemotaruin PP. vicensis (anno •M•CCC.XXXI. septuagenaria aetate

denalus) post vitam diu inter PP. Praedicatores exactam , tudensem primo in Hispania sedem episcopalem ac mox lodovensem in Gallia anno •M•CCC•XXiv: adeptus est. Scripta eius multa recenset accurate Quetifus Script. ord Praed. T. I. p. 577-580, laudes autem egregiae vitae in coaetaneis monumentis habentur. Is ergo romanorum Pontificum vitas, interpositis rebus civilibust, ante episcopatum composuit , ut ex eius epistola apparet, quae ad Iohannem •XXIl. anno •M•ccc.xx• data est. Quod autem opus suum valde spissum atque redundans deinde breviaverit , testes sunt Balutius vit. PP. avenion. T. I. praef. sub fin. , nec

auclore vi

non Quetifus ac Muratorius ; mihique ipsi in pluteis vaticanis utraque operis species deprehensa est ; nec breviata solum , sed variata interdum , et vitis illis , a Nicolao .IV. ad Urbanum •v. , per Theodoricum de Niem pontificium scribam cumulata , quas Eccardus in lucem protulit. Dum ego igitur compendio studeo , dum fabulosa aut suspecta commenta respuo, quae inclinati aevi scriptoribus saepe obrepserunt, malui equidem contractiorem Bernardi lucubrationem adsciscere quam longiorem. Profecto et Franciscus Pagius inductas vitis Pontificum ex isidorianis decretalibus additiones palam expulit (praef. breviar. p. IX.) et Baronius ac Bellarminus, duo fulcra ecclesiae, numquam illarum decretalium auctoritatem ob adserenda dogmata invocaverunt. Interim quamquam hic biographus geheçmuażev passim se profitetur, et ad Iohannem pontificem scribit , nullumque pontificalis historiae naevum innuit quem alii auctores non canant, attamen nos veritati iustaeque apologiae non defuimus , puta in Marcellino, Liberio, Anastasio •11•, Stephanis olll. et •vio, Sergio .lll., Zacharia atque Hadriano •'• , quibus in locis vel brevia scholia scripsimus, vel certe ad defensionum fontes intendimus digitum. IV. Sed duo nunc coniunctim capita nomina- Kçicos

operis. timque emendamus, imaginarios nempe Pontifices et intrusos. Imaginarii sunt Pontifices 1. CYRIACUS p. 29., cuius persona et pontificatus ex parum

[ocr errors]
[ocr errors]

sinceris actibus SS. Ursulac atque sociorum tantum manarunt , ctsi fabulam postea sexcenti auctores gregatim recinuerunt, qua super Caroli Blasci diatriba legenda est, et Bolland. in propyl. maii. 2. marcus confessor p. 37., quem sola fortasse Sicardi et archiepiscopi cusentini chronica referunt. 3. Basilius p. 211., quem a chronico non satis puro Vincentii bellovacensis noster sumit. 4. silvester •IlI. p. 260., ab obscuris aeque chronographis evocatus. 5. JOHANNA demum fabulosa papissa , quam ne scribere quidem aequum censuimus. Et quia nondum usitatum in fastis erat ut pseudo-papae pontificali catalogo eximerentur, idcirco noster in serie ponit p. 145. Leonem •11•, et deinde Constantinum.l., Leonem •VIII• ,

Bonifacium •VIL , Iohannem .xvi• , Benedictum •xo qui re tamen vera cum Antipapis connumerandi sunt. Est ergo conscquens, ut numerales notac Paparum a pervulgatis hodiernisque catalogis, legitimoque ordine differant; quod semel monuisse sufficiat ; neque enim mihi auctorem meum pessumdare , atque ad fastos communes reformare licebat. Una mihi refutanda superest Muratorii affirmatio , qui quia Bernardus in vita Innocentii tertii ( apud Murat. et in nostris codd.) ait : huc usque chronica Richardi cluniacensis protenditur ac terminatur; ex his inquam verbis collegit, Bernardum abs Richardo chronicum suum praccipue sumpsisse. Verum enimycro si Muratorius

« PoprzedniaDalej »