Obrazy na stronie
PDF
ePub

gonum filiae, illam nostro connubio dignam duximus. Quare eam disponsavimus et uxorem duximus, moxque una cum illa coronati sumus solemniter ut moris est, cum incredibili totius nostri regni gaudio exultatione et applausu (1). Quod vestrae reverendissimae Dominationi, utpote amicissimo nostro scribendum duximus, non dubitantes quin his nostris secundis rebus sit gavisura. Ex palatio nostro Greenwici die .vIII. iulii M.D.IX. et regni nostri primo.

HENRICUS REX.

BEATISSIME PATER.

IV.

cod. ottob. Post humillimam commendationem et devotissima pe

3152.

dum oscula beatorum. Quoniam nihil magis ex catholici principis officio esse arbitramur, quam ut christianam fidem et religionem atque documenta ita servet et augeat, suoque exemplo posteris sic intemerate servanda tradat, ut a nullo fidei eversore tolli, seu quovis pacto ea labefactari sinat; ubi primum Martini Lutheri pestem atque haeresim in Germania exortam, ubique locorum cohibente nullo sensimus debacchari, adeo ut suo veneno infecti plures contabescerent, et hi praesertim qui odio potius intumentes quam christianac veritatis zelo ad ipsius versutiis atque men

(1) De his nuptiis videndus Rymerus ad hune aunum. Iam quia Henricus dicit heic se connubium cum Catherina perlibenter celebravisse (et quidem post patris obitum, ne de paterno iussu ac vi suspicemur) haud scio quam vere adfirment nonnulli historici Henricum patris avaritia coactum in id coniugium consensisse, qui ne dotem restitueret, Catherinam ab Arthuro maiore natu demortuo ad minorem transtulit; atque hinc Henrici divortium et subsecutas cum Anna nuptias excusare nituntur.

daciis credendum omni se ex parte aptaverant; atrox istud scelus tum germanicae nationis (cui non mediocriter afficimur) tum vero sacrosanctae apostolicae sedis gratia sic indoluimus, ut cogitationes omnes nostras, studium, et animum eo diverteremus hanc zizaniam, hanc haeresim e dominico grege, quacumque ratione fieri posset, funditus tollere nitentes. Sed cum exitiale hoc virus eo progressum, imbecillosque multorum ac male affectos animos sic iam occupasse videremus, ut uno impetu haud facile tolli posset, nihil aeque huic delendae pesti censuimus expedire, quam si doctioribus eruditioribusque huius regni viris undique excitis trutinandos hos errores, ac dignos qui perderentur esse declararemus, aliisque compluribus hoc idem faciendum suaderemus; in primisque caesaream Maiestatem, ob fraternam quam illi gerimus affectionem, omnesque Principes electores ut christiani officii suique splendoris meminisse, pestiferumque hunc hominem, una cum facinorosis haereticisque libellis (postquam ad Deum amplius redire spernit) radicitus vellent extirpare, studiose rogavimus. Sed nostro in christianam rempublicam ardori, in catholicam fidem zelo, et in apostolicam sedem devotioni non satis adhuc fecisse existimantes, propriis quoque nostris scriptis quo animo simus in Lutherum, quodve de improbis eius libellis nostrum sit iudicium, innuere voluimus, omnibusque apertius demonstrare, nos sanctam romanam ecclesiam non solum vi et armis, sed etiam ingenii opibus, christianisque officiis in omne tempus defensuros ac tutaturos esse (1). Primam ideo ingenii

(1) Hacc Regis verba impulerunt, credo, Pontificem ut titulum defensoris fidei Henrico largiretur. Sed hem humani animi infirmitatem! Quantum is postea mutatus ab illo est!

nostraeque mediocris eruditionis foeturam, nemini ma-
gis quam vestrae Sanctitati dicandam consecrandamque
esse duximus, tum ob filialem nostram in eam obser-
vantiam, tum etiam ob sollicitam ipsius christianae
reipublicae curam. Huiusmodi autem primitiis nostris
plurimum accessum iri iudicabimus, si sano vestrae
Beatitudinis iudicio, quae comprobentur dignae habi-
tae (fuerint.) Et felicissime ac diutissime valeat (1)! Ex
Regia nostra Greenwici, die XXI. maii M.D.XXI.
E. V. Sanctitatis

devotissimus atque obsequentissimus filius
Dei gratia Rex Angliae et Franciae
ac Dominus Hiberniae HENRICUS.

Petrus Vannes.

V.

BEATISSIME PATEr. (2)

cod. vat. Post humillimam commendationem et devotissima pe

6380.

dum oscula beatorum. Intelleximus episcopatum Londoniensem per obitum reverendi in Christo patris domini Riccardi eius ultimi episcopi (3) in hoc regno nostro ad praesens vacare. Nos vero qui dicti episcopatus solacio et indemnitati, quantum in nobis est, mature consulere exoptamus, diu nobiscum cogitavimus quem potissimum illi praeficiendum nostris litteris ve

(1) Leonis X responsum ad libri munus, Regisque obsequium, extat a Jac. Sadoleto secretario pontificio scriptum apud Rymerum. (2) Servatur haec epistola originalis in dicto codice vat. scripta in membranis, et manu Regis subsignata.

(3) De Riccardo londoniensi episcopo extat notitia apud Rymerum ad an. M.D.IX.

strae Beatitudini commendaremus; memoriaque nobis succurrit reverendus dominus Cuthbertus Tunstalus scriniorum nostrorum custos dilectissimusque noster consiliarius (1). Hunc igitur virum ob singularem eruditionem prudentiam modestiam ac probitatem, quam in gravissimis rebus in eo saepe sumus experti, non solum vehementer amamus, verum etiam summopere dignum iudicamus, cui dicti episcopatus cura et onus a vestra Beatitudine demandetur. Eam idcirco impense rogamus ut praefatum consiliarium nostrum ad eundem episcopatum promovere, pastoremque et praesulem ibidem constituere dignetur (2). Qua in re eadem vestra Sanctitas non solum hominem dignum procul dubio honestabit, sed etiam rem gratissimam optatissimamque nobis praestabit. Quae felicissime atque diutissime valeat! Ex Regia nostra apud Newat, die vi augusti .M.D.XXII.

E. V. Sanctitatis

devotissimus atque obsequentissimus filius

Dei gratia Angliae et Franciae rex, fidei defensor (3), ac dominus Hiberniae Henricus.

(Extra epistolam est Regis sigillum, et inscriptio:
Sanctissimo clementissimoque domino nostro Papae.)

(1) Hac super re diploma quoddam Henrici recitat Rymerus hoc ipso anno.

(2) Animadverte quibus verbis a Rege commendatio fit Pontifici hominis promovendi ad episcopatum. Porro ad hanc Regis epistolam responsum pulcrum Leonis pontificis, manu Hieronymi Aleandri scriptum, alibi fortasse cum ceteris Aleandri epistolis exhibebimus.

(3) Insignitus fuerat hoc titulo Henricus a Leone X praecedente anno, quinto idus. octobr. Extat Pontificis bulla magnis formis curialibus apud Rymerum.

d

XVIII. Popularis meus Ioh. Franc. Cardinalis Commendonus, quamquam tertio abhinc saeculo extinctus famâ tamen sapientiae gestarumque rerum volitat adhuc per ora hominum; praesertim quia disertissimum vitae suae scriptorem nactus est A. M. Gratianum, ipsius olim alumnum ac familiarem, qui in latini sermonis venustate parem vix habet. Scripta quidem pradentissimi Cardinalis nulla fere quod sciam, exceptis orationum fragmentis a Gratiano recitatis, extant impressa ; nam et illa ad Poloniae senatum adlocutio Commendoni de rege eligendo nonnisi dimidiata prodiit, quam ego integram in codicibus vidi. Reliqua inedita, et mihi partim visa, haec fere sunt. 1. Carminum latinorum fasciculus, quae adolescens facili vena profudit, et quorum ope aditum sibi ad Iulii .. papae gratiam patefecit. 2. Tractatus de officio legati, teste Gratiano apud Lagomarsinium (1). 3. De iure rom. imperii ad Germanos translati, et de Pontificum M. potestate, ac de publicorum conciliorum vi, eodem Gratiano teste (2). 4. Libellus seu epistola ad legatos tridentini concilii in codd. 5. De officio principis liber, teste ipso auctore in alio opere de quo mox sum dicturus. 6. Tractatus haud modicus de aula romana, qui in multis obvius est codicibus, scriptus quinto Iulii papae anno, id est Christi M.D.LIIII., qui erat auctoris nostri annus aetatis trigesimus. Est hic liber antiqua sapientia nec minore dexteritate plenus, sed nunc partim non necessarius, quatenus certe multa attingit, quorum ne vestigium quidem his temporibus superest. Pars prima operis de aula agit, secunda de aulico, tertia de illo homine cui opus mittitur. Nos particulam ex secunda parte delegimus hanc quae sequitur.

(1) In adnot. ad Gratiani ipsius vitam.

(2) Vit. Card. Commendoni ed. paris. p. 65.

« PoprzedniaDalej »