Obrazy na stronie
PDF
ePub

XVII. Nunc ut aliquid recentioris etiam hi- Regis Angliae epistoriae attingam, florentissimum Angliae regnum stolae. occurrit, quod usque ad saeculi sexti decimi annum quartum supra trigesimum, cum apostolica romana Sede communionem, fidem, amicitiamque coluit; donec rex Henricus cupiditatibus suis praeceps abreptus, ex amico ac defensore in acerbum nobis hostem, suis vero etiam cruentum conversus est. Dabo igitur eius litteras quinque, a me in codicibus vatt. observatas, atque haud scio an umquam impressas, quas amoris et observantiae plenas, ante catastrophem, ad Leonem pontificem et ad Sixtum Cardinalem scripsit. Atque hoc apprime de his adnotabo, nempe epistolam, quacum suum contra Lutherum librum mittit Pontifici, diversam prorsus ab ea esse quae in impresso libro legitur. Ergo Henricus, praeter illam typis expressam, aliam addidit ms. epistolam, qua ipsum librum commendavit ; cuius libri quatuor exemplaria in membranis splendide impressa, tria manu quoque regis subsignata, unum denique disticho autographo ornatum, in vaticanis pluteis, ceu perenne benivolentiae regiae romanaeque communionis monumentum, servantur. (1)

(1) Exemplaria haec in vaticana bibliotheca distinguuntnr his numeris ; unum quidem 4557, cui subscribitur initio et in calce manu regia HENRICUS REX. Item in calce manu pariter regia hoc distichon :

Anglorum rex Henricus Leo decime mittit
Hoc opus et fidei testem et amicitiae.

I.

Ex cod. vat. 6210.

Henricus Dei gratia rex Angliae et Franciae ac dominus Hiberniae vIII reverendissimo in Christo Patri D. Sixto (1) miseratione divina tituli sancti Petri ad vincula S. R. E. presbytero Cardinali, et eiusdem Vicecancellario, amico nostro carissimo salutem.

Cum serenissimus noster bonae memoriae rex ac pater observantissimus ex longa aegrotatione nuper ab hac luce (quod non sine gravi moerore referimus) migraverit, Nosque in paternum regnum omni iure nobis debitum fuerimus assumpti, nostrum esse putavimus ut de tanta re tam ad sanctissimum D. N. quam ad eos reverendissimos patres, quos serenissimus noster pater, dum in humanis ageret, cariores et magis familiares habuit, scriberemus; quandoquidem paternis vestigiis libenter inhaerentes, paternas amicitias omni studio et cura retinere nobis cupimus. Novimus etenim quantopere ipse noster defunctus Pater, dum vita frueretur, esset vestrae reverendissimae Dominationi affectus, quantique illam faceret et existimaret, ob singulares eius virtutes ac merita, simul et optimum ac In exemplaribus notatis 4556. 4558. tam initio quam in fine aeque subscribitur HENRICUS REX. Demum exemplar notatum 3731, purum ab omni scriptura est. Cunctorum vero exemplarium pagina ultima haec habet verba typis expressa: apud inclytam urbem Londinum in aedibus Pynsonianis an. M.D.XXI. quarto idus iulii Cum privilegio a rege dato. Vaticanae igitur bibliothecae exemplar ( seu potius exemplaria ) non est manu scriptum, ut perperam dicitur in vita Leonis X. per Roscoum ed. italic. T. IX. p. 67. in adu. (1) Erat hic. Sixtus Gara Roboreus, Julii II. PP. ex sorore nepos, de quo Ciacconius T. III. p. 290.

benivolissimum vestrum in suam Maiestatem animum ; quo fit ut hunc nostrum statum cum vestra reverendissima Dominatione confidenter communicemus. Sane dicere non possemus quam graviter et quam moleste hunc paternum obitum ferimus. Nihilo tamen minus. hunc nostrum dolorem aliqua in parte lenit et moderatur, quod ipse serenissimus rex noster ac pater veluti sapientissimus ac prudentissimus tam egregie tamque laudabiliter vixerit, tamque graviter ac mature et pie huius nostri regni sceptrum III. et xx. annis sit moderatus; denique tam catholice tamque christiane suo regno in summa pace ac tranquillitate ac rerum omnium opulentia constituto animam creatori suo Deo reddiderit, ut nonnisi de ipsius salute sit optime sperandum. Obiit autem xxI. die huius mensis circiter horam post solis occasum tertiam. Quae omnia vestrae reverendissimae Dominationi tamquam Cardinali nostri amantissimo significanda duximus, rogantes ut optimum suum animum, quem erga serenissimum nostrum quondam patrem gessit, velit in Nos ipsos transferre

ac perpetuare, ac res et causas nostras in ista curia sibi semper commendatas suscipere, quod sane est futurum nobis maximopere gratum. Et si quando illi gratificari in aliquo poterimus, curabimus haud dubie ut nos promptissimos ac paratissimos sit semper habitura. Ex arce nostra Londini die xxIx. aprilis anno Domini .M.D.VIII. et nostrae assumptionis primo.

II.

HENRICUS REX.

Cardinalis serenissimo Regi Angliae.

Serenissime

erenissime Princeps et excellentissime Domine Do- cod. vat. mine mi observandissime humilem commendationem. 6210.

Ut nuper de luctuosissimo obitu felicissimae recordationis domini genitoris regii Maiestatis vestrae intellexi, maiorem hac animo molestiam concipere vix potuissem. Praeter enim insitam observantiam atque ut ita dixerim hereditariam servitutem, quae mihi cum eo intercesserat, cogitare ilico coepi, tempore alienissimo remp. christianam maximo plane et omni genere virtutis ornato rege orbatam, cuius sapientissimis consiliis ita gubernari solita est, ut de ipsius amplitudine et propagatione dubitare nemo posset. Anno superiore quot urgentissimis epistolis, quanto studio sanctissimum D. N. ut arma contra hostes nostrae fidei caperet sollicitabat! Reliquos christiani nominis Principes inter se dissidentes ad concordiam revocaverat ; coque iam res deducta erat, ut ni fuisset importuna morte praeventus, sanctissima expeditio, quam ipse et amplissimis opibus et milite fortissimo pugnacissimoque prosecuturus erat, conflata brevi confectaque fuisset. Quae omnia cum intelligam confusa paene iam atque interrupta videri, non poteram maximo dolore non angi; oppressamque huiusmodi moerore et luctu totam vitam facile agerem, nisi accepissem regiam Maiestatem vestram tanto favore et plausu inclyti illius regni in defuncti locum patris suffectam repositamque esse, ut ab eadem longe etiam maiora et supra omnium opinionem sperari possint. Quae enim laus est regia tam rara et multiplex, quam in una Maiestate vestra locatam esse non audimus? Ausim dicere, eadem Maiestate vestra in illo regno opulentissimo retenta atque conservata, nullum beneficium christianae rei, nullam amplitudinem imminutam fore; tantoque illam spe firmiori quam prius niti debere, quanto ad parentis virtutes, quas Maiestas vestra largiter adac

quavit, ipsa quoque alias sibi peculiares maximasque adiecerit; quibus non solum hostem sed se quoque ipsum superare facile possit (1). Quo fit ut non solum eidem Maiestati vestrae illisque populis atque adeo universo christiano orbi, sed mihi quoque ipsi gratuler maxime de successibus felicissimis ac multiplici invictaque virtute Maiestatis vestrae, in qua quidem et patris video memoriam renovatam, et propagatam sui nominis auctamque gloriam ; offerens eidem servitutem meam in perpetuum, supplicansque ut illa uti dignetur; sum enim eam, quoad vixero, animo libentissimo exhibiturus; uti uberius intelligere poterit ex litteris reverendi D. Christophori Fischer gestoris negotiorum Maiestatis vestrae in hac romana curia diligentissimi ac in primis fidi. Felicissima sit eadem regia vestra Maiestas, cui me semper humillime ac devotissime commendo. (2)

E. V. Maiestatis

servitor humilis.

III.

6210.

... Ut de nuperis post serenissimi regis ac patris cod. vai. nostri obitum successibus vestra reverendissima Dominatio (3) certior fiat, significamus illi qualiter paulo ante Nos prospicientes ad egregias virtutes illustrissimae principis D. Catherinae, serenissimi regis Ara

(1) Sapienter hoc monet Cardinalis. Etenim si animo suo Henricus imperavisset, tanta malorum cohors nequaquam ecclesiae incubuisset.

(2) Post hanc sequitur in codice alia epistola a fratre Vicecancellarii Cardinalis demortui ad Regem scripta, quam nos omisimus quia ad publica negotia non pertinet.

(3) Puto scriptam epistolam ad eundem Card. qui supra. Est autem acephala in eodem codice laciniose, qui fuit Card. Sirleti.

« PoprzedniaDalej »