Obrazy na stronie
PDF
ePub

S. Cyrilli

inedita

splendidum a Graecis servatum! (Apud nos Spicileg. T. V. p. 221. in indice codicum casinensium refertur S. Hilarii commentarius super epistolis quoque canonicis.) Locus autem Hilarii ex sermone de pentecoste, ubi item de Spiritu sancto, apud Allatium Graec. orth. T. I. p. 633, ab hoc nostro diversus est.

8. S. Iohannis damasceni canonem seu troparium in S. Basilium haud scio an quisquam commemoraverit. Nunc in cod. fol. 250. legitur: Axμασκηνὸς ἐν τῷ εἰς τὸν μέγαν Βασίλειον κανόνι, εἰκὼν φησὶ τοῦ πατρὸς ὁ υἱὸς, καὶ τοῦ υἱοῦ τὸ πνεῦμα : Damasce nus in canone (tropario) de magno Basilio ait : imago est Patris Filius, Filii autem imago Spiritus. Hoc nos troparium, itemque alia tria aeque ut reor incognita, in SS. Georgium, Blasium, ac Ioh. Chrysostomum, inter scholia ad Pindarum nescio quo casu scripta reperimus, et imprimenda posthine curabimus.

9. Cod. fol. 301. Hoc habetur graece ex Leonis I. PP. constitutionibus testimonium de Spiritus sancti processione a Filio. "Αγιος Λέων ὁ πάπας φησίν· εἰ γὰρ τὸ πνεῦμα τῆς ἀληθείας, αὐτῆς ἀληθείας μαρτυρούσης παρ' ἧς ἐκπορεύεται, δωρεάν δίδοται, πόῤῥω πάσης ἀμφιβολίας πνεῦμα ψεύδους ἐλέγχεται τὸ μὴ προκα διδόμενον.

XV. Ex deperdito S. Cyrilli alex. commentario quaedam. in Ezechielem unicus laudatur locus in codice fol. , quem iam habemus in Graecia orth. T. II.

306.

p. 741. Ego vero ut novum aliquod cyrilliani commentarii frustum rimarer, catenam vaticanam in praedictum prophetam consului, atque indidem Cyrilli reliquias aliquot carpsi. Ezech. cap. VII. 16. Ἐπὶ τῶν ὀρέων ὡς περιστεραὶ μελητικαί. Τοῦ ἁγίου Κυρίλλου ἀρχιεπισκόπου Αλεξανδρείας. Οἱ μακάριοι μαθηταὶ· περιῆλθον γὰρ πᾶσαν τὴν ἀπ ̓ εὐρανῶν, τοῦ Χρισ τοῦ λαλοῦντες μυςήριον, καὶ ᾠδὴν καὶ λύραν ἔχοντες αὐτόν. Cap. XIV. 14. Νῶς καὶ Δανιὴλ καὶ Ἰώβ. Κυρίλλου. Ἐπεὶ δὲ οἶμαι δεῖν οὐκ ἀβασανίστους ἐᾷν τὰς τοῦ προφήτου φωνὰς, φέρε λέγομεν τί δήποτε, Νῶς τὲ καὶ Ἰὼβ τεθνεώτων ἤδη, τάχα δέ που καὶ αὐτοῦ τοῦ Δανιὴλ, σωθήσεσθαι onσὶν αὐτοὺς ἐν τῇ ἰδίᾳ δικαιοσύνῃ, καί τοι τῆς ἄλλης ἁπά σης γῆς καθ ̓ ἧς ἂν ἡ τοῦ θανάτου ψῆφος ἐκφέροιτο καταφθειρομένης ; ἔοικε τοίνυν τῷ μὲν Νῶς παρεικάζειν τοὺς διὰ πίστεως εἰς Θεὸν εὐαρεστοῦντας αὐτῷ· τῷ γε μὲν Δανιὴλ τοὺς σοφούς τε καὶ διορατικοὺς· Ἰὼβ δὲ πάλιν τοὺς διά γε τῆς ὑπομονῆς δῆλον δὲ ὅτι τῆς εἰς πᾶν ὁτιοῦν τῶν ἐπαι νουμένων εὐαρεστοῦντας αὐτῷ. Cap. XXXIV. 3. Τὰ ἔρια περιβάλλεσθε, καὶ τὸ παχὺ σφάζετε. Κυρίλλου. Εξαιτοῦντες γὰρ κατὰ τὸν νόμον δεκάτας, ἀπαρχάς, εὐχαριστήρια, καὶ ταῖς ἐκ λαῶν δορυφορίαις ἐντρυφῶντες ἀζώτως, οὐδένα τῆς σωτηρίας αὐτῶν ἐποιοῦντο λόγον. ν. 18. Καὶ εὐχ ἱκαν νὸν ὑμῖν ὅτι τὴν καλὴν νομὴν ἐνέμεσθε. Κυρίλλου. Νομο μαθεῖς γὰρ ὄντες οἱ ἐξ αἵματος τοῦ Λευὶ, καὶ καλλίστην ὥσπερ νομὴν λεπτὸν δὲ καὶ διειδὲς ἔχοντες ὕδωρ τὴν διὰ Μωϋσέως παίδευσιν, οὐκ ἂν ἱκανῶς συνετάραττον δὲ τὸ ὕδωρ, παχειάν τινα καὶ ὑλώδη καὶ ὑλώδους ἀκαθαρσίας ἀνάπλεον παρατιθέντες διδασκαλίαν τῆς ἐν τάξει προβάτων ἀκολου

θοῦσιν αὐτῆς ὡς κριος. ν. 22. Κρινῶ ἀνὰ μέσον κριοῦ. Κυρίλλου. Ὅτι δὲ περὶ Χριστοῦ τοιαῦτα φησὶν, ἀταλαίπω μον ἰδεῖν· προτετελευτηκότος γὰρ ἤδη τοῦ μακαρίου Δαβίδ καὶ ἐν τάφοις ἤδη κειμένου η προεφήτευσε μὲν ὁ μακάριος Ιε ζεκιήλ· ἐποιεῖτο δὲ τὴν ὑπόσχεσιν ὁ Θεὸς καὶ πατὴρ ὡς ἐσου μένην κατὰ καιροὺς, καὶ οὐχ ὡς ἤδη τετελεσμένην· ἐπὶ γὰρ τοῖς ἐσομένοις αἱ ὑποσχέσεις, οὐκ ἐπὶ τοῖς ἤδη πεπραγμένοις. De mutis XVI. Quanta sit vaticanorum codicum praesignis loquendi. stantia et utilitas, et quam merito eos iam inde a praefationis initio commendaverimus, satis credo constat, quoniam tres tantum, et quidem haud praecipui, a nobis heic excussi, Albini scilicet Iohannis ephesii, et novae post Veccum sylloges, tantam nobis disserendi copiam, tantamque rerum notitiam legentibus obtulerunt. Placet deinceps ex alio quoque codice pauca deflorare. Innocentius tertius in sermone ad claustrales, apud nos p. 559, inter alios monachorum naevos, hunc etiam numerat, quod silentium, si non verbis signis tamen violarent: quidam, inquit, silentia frangunt, etsi non verbis, saltem signis, et sic fabulas verborum redimunt pluritate signorum. Ille contra anonymus qui sancti Petri Damiani iter gallicum ad Cluniacense monasterium viae comes scripsit, quem item libellum T. VI. Script. vet. part. 2. nos edidimus, p. 203 Cluniacenses monachos laudat, quia ne silentium frangerent, signis utebantur: ut vix claustrensi et honesta locutione nisi signis, possit alter alteri aliquid

intimare; quae quidem ( signa) ita cauta et necessaria omnibus in locis facta deprehenduntur, ut nullius levitatis, nullius reprehensionis valeant macula denotari. Neque idcirco sibi adversantur Innocentius et S. Petri socius; siquidem hic de honesto moderatoque usu, ille de excessu et abusu loquitur. Nam certe in nimia signorum multitudine et exquisita varietate ediscenda multum temporis multumque curiositatis impendi necesse fuit. Me vero cupiditas quaedam corripuit rem hanc paulo intimius cognoscendi, tempestiveque conspexi palatinum vat. codicem 564, priscum, praeclarum, in quo Cluniacensium consuetudines duobus libris curiosissime perscribuntur. Reapse primi libri capitulum quintum longissimum, in xxII sectiones subdivisum, tradit doctrinam tacite per signa loquendi, quae mihi praecepta viam stravisse videntur saluberrimae illi arti, qua nunc surdi ac muti cum insigni generis humani utilitate erudiuntur. Sed enim muti signa ediscunt, quia loquentiam maxime affectant; Cluniacenses vero signa condiscebant, ne loquerentur, quia quibusdam, ut ait Menander, cudev οὐδὲν σιω πῆς ἔστι χρησιμώτερον. Capituli in codice titulus est de signis loquendi. Sectiones vero hae 1. de signis panis varii generis. 2. de signis leguminum. 3. de signis piscium. 4. de signis diversorum generum ciborum. 5. de signis pomorum. 6. de signis pomorum peregrinorum. 7. de signis diver

sorum generum olerum. 8. de signis aromatum. 9. de signis liquorum. 10. de signis vasorum. 11. de signis quae ad vestitum pertinent. 12. de signis rerum ecclesiasticarum. 13. de signis missarum et horarum. 14. de signis sacerdotalium indumentorum. 15. de signis eorum quae ad divinum pertinent obsequium. 16. de signis librorum. 17. de signis personarum. 18. de signis diversarum rerum. 19.de signis aedificiorum. 20. de signis eorum quae ad scribendum pertinent. 21.de signis ferramentorum. 22. de signis animalium. Sed age sectionis 16. specimen demus. Pro generali signo librorum extende manum, et move sicut folium libri moveri solet. Pro signo missalis, generali signo praemisso, adde signum crucis. Pro signo libri officialis, generali signo praemisso, adde ut manum dextram extentam inter medium pollicis et indicis alterius manus quasi ferrum limando trahas. Hoc etiam signum cuiusque rei est quam in frequenti usu habemus. Pro signo libri epistolaris, generali signo praemisso, hoc adde ut signum crucis in pectore facias. Pro signo textus evangelii, generali signo praemisso, hoc adde ut signum crucis facias in fronte. Pro signo libri in quo legendum est ad nocturnos, praemisso generali signo et libri et lectionis, hoc adde ut manum ad maxillam ponas etc. Vix autem quintam partem huius 16. sectionis heic scripsi.

« PoprzedniaDalej »