Obrazy na stronie
PDF
ePub

matica Choniatae panoplia profertur eius dictum, testimonii loco ab illius synodi patribus in medium prolatum, quod ita ibi scribitur. SANCTI AUGUSTINI. Agnosce duplicem in Christo naturam, divinam inquam Patri aequalem, humanam autem qua maior est Pater.

ecclesiae

XIII. Post apologiam dogmatis de Spiritus san- Pro rom. cti processione etiam a Filio, pergit sylloges au- primatu. ctor ad apologiam aliam, item contra Graecos suos schismaticos, pro excellentia et primatu romanae ecclesiae ; ad quam rem confirmandam unice utitur photiana synodo (quae anno D.CCC.LXXIX. praesentibus Iohannis .vi. PP. legatis celebrata fuit pro instauranda ecclesiarum concordia); illa nimirum synodo, de qua peculiarem tractatum scripsit Allatius, et quam primus Harduinus, annuente Clement XI. P. M. ex vaticano codice edidit in sua conciliorum collectione, in Zattae autem editione habetur T. XVIII. Titulus ergo in dicto codice vat. 606. p. 314. ita se habet: Mapτυρίαι περὶ τοῦ προνομίου καὶ μεγαλείου τῆς ἁγίας τῶν Ῥωμαίων ἐκκλησίας, παρεκβληθεῖσαι ἐκ τῶν πρακτικῶν τῆς παρὰ Φωτίου τοῦ πατριάρχου Κωνσταντινουπόλεως συγκροτηθείσης συνόδου ἐπὶ τῇ ἑνώσει τῆς ἐκκλησίας ἐκείνης, ἐν ᾗ συνόδῳ παρῆσαν καὶ τοποτηρηταὶ τοῦ ἁγίου πάπα Ιωάνvou: testimonia de primatu et excellentia sanctae Romanorum ecclesiae, excerpta ex actis synodi congregatae a Photio patriarcha constantinopolitano ob renovandam cum illa ecclesia coniun

De fragmentis in editis.

ctionem; cui synodo interfuerunt etiam legati sancti papae Iohannis. Pertinet hoc scriptum a codicis folio 314. usque ad fol. 337.

XIV. In commemoratis hactenus opusculis summa rei est testimoniorum illustrium sylloge ex omni antiquitate sumptorum; quibus apprime Allatius in suo de Spiritu sancto enchiridio usus est, quia certe apparet, eum Vecci collectionem bene ac naviter expilavisse. A me autem ex plenioris, ut dixi, codicis testimoniis quaedam heic numeranda sunt, quae partim adhuc erant inedita, partim vero singularem adnotationem requirunt.

1. Cod. f. 306. laudatur Athanasii locus ex epistola ad Aegypti et Syriae episcopos. Extat ea epistola in Athanasii editione veneta Maurinorum T. II. p. 22. Verba tamen nostri codicis non leguntur in dicta epistola edita, sive ea mutila sit, quod valde arbitror, sive ipsa maurina sit spuria, ut editores suspicantur. Sic ergo codex: 'O μéyas ̓Αθανάσιος ἐν τῇ πρὸς τοὺς κατ ̓ Αἴγυπτον καὶ Συρίαν καθ ελικῇ ἐπιστολῇ, ἧς ἀρχὴ, ὅσοι τὴν εὐσέβειαν ὁρᾶτε, φησὶν· ὅμως γοῦν ὡς γέννησιν ἀπαθῆ διὰ τοιαύτης ἐξηγήσεως τὴν τοῦ υἱοῦ ναοῦντες πρόοδον, τὸ πνεῦμα ἀλλοτριοῦσι πατρὸς καὶ υἱοῦ, ὅτι μὴ γεννήσει ἡ τούτου πρόοδος, ἀλλὰ πνεύσει ὁμοιοῦται διὰ τὴν μετάληψιν, ὡς πνοῆς ἐκ στόμα τος ἐρχομένης, καὶ τὸν μεταλαμβάνοντα ἁγιαζούσης, καθὰ δὴ λέγεται πνεῦμα : magnus Athanasius in catholica epistola ad aegyptios et syros ( episcopos), cuius

[ocr errors]

initium quicumque veram religionem spectatis ait: igitur ceu generationem impassibilem, secundum hanc explicationem, intelligentes Filii processionem, Spiritum a Patre Filioque alienum iudicant, quia huius processio haud generationi sed spirationi comparatur propter acceptionem, tamquam flatus ex ore veniens, et accipientem sanctificans, secundum quod Spiritus dicitur.

2. Cod. f. 243. Γρηγόριος ὁ Νεοκαισαρείας ἐν τῷ λόγῳ οὗ ἡ ἀρχὴ ἔχθιστοι καὶ ἀλλότριοι. Sunitur locus ex illa fidei expositione, quam nos graece antea ineditam luce donavimus in tomo VII. Script. vet. p. 170-176.

το

3. Cod. f. 244. recitatur fragmentum ex paraphrasi hymni Gregorii nazianzeni ἐν ᾧ ἡρωΐζει τὰς πρὸς παρθένον ὑποθήκας αὐτοῦ, ἴλαος ἴλαος ἅμμιν etc. (Ed. carm. III. v. 688. ubi v. 689. codex habet ἐπαυγάζουσα pro ὑπαυγ. ) Παράφρασις οὕτως· εὐμενὴς εὖμενὴς ἡμῖν ὦ καθαρὰ τὰς εἰς τὸ αὐτὸ πορευομένη ἐξ ἑνὸς, ὀφθαλμῶς βλέπουσα λαμπροῖς σήμερον, τελευταῖον δὲ λαμπρότερον, εἷς τισιν ἔλαμψας, εἷς θεὸς ἐκ πατρὸς δι' υἱοῦ εἰς τὸ μέγα πνεῦμα ἱςαμένης τῆς θεότητος ἐν τελείοις τελείας. Deest haec particula in Cosmae paraphrasi apud nos Spicil. rom. T. II. p. 74. Immo huius carminis nonnisi partem a Cosma explicatam habemus usque ad v. 512, cum reapse carmen constet hexametris 692.

4. Cod. f. 245. laudatur Gregorius nyssenus ἐν

C

τῷ περὶ τοῦ ἁγίου πνεύματος καὶ κατὰ μακεδονιανῶν λόγῳ, idque testimonium recitant ex Nysseno in Graeciae orth. tomo I. p. 56 Nicephorus Blemmydes, et Georgius Trapezuntius p. 530, nec non Allatius in enchiridio p. 103. Haec enimvero est confirmatio mirabilis inventi a nobis et editi Script. vet. T. VIII. part. 2. p. 10-25. sermonis contra Macedonianos auctore Nysseno; legebat enim eum Blemmydes in codicibus; Trapezuntium enim atque Allatium ex Blemmyde sumpsisse autumo. Neque Allatius certe Nysseni sermonem reliquisset ineditum, si forte in codicibus obvium habuisset. Nysseni verba in codice praedictisque libris relata, extant apud nos tom. cit. p. 12. v. 24. ἐφ ̓ ὧν γάρ, usque ad v. 32. κατεργάζεται.

5. In tertia Nysseni homilia de oratione dominica lacunam nos explevimus ope codicum vaticanorum Script. vet. T. VII. p. 6-7. Ecce autem in sylloges quoque codice fol. 305, nec non apud Veccum Gr. orth. T. I. p. 200, et T. II. P. 522. fragmentum idem partim occurrit ; nec mirum, Morelli enim editoris codex tantummodo imperfectus erat, ceteri omnes, quotquot consului, homiliam integram continent. Iamque adeo in fragmento emendare licet cὐκ ἐστὶν ἰδεῖν pro εὐκ ἔστιν, συγχυθείη pro συγχεθείη, ἵστησιν αὐτῷ pro ἵστησιν αὐτ τοῦ, προσμαρτυρεῖται pro μαρτυρεῖται, ὀνομάζεσθαι ριο oveμása. Error vero manifestus est in codice sylloges et apud Veccum τὸ μὴ εἶναι ἀγεννήτως pro τὸ

pro

μὴ εἶναι ἀναιτίως, uti recte est in nostra editione. Nam Filii utique proprium est μὴ εἶναι ἀγεννήτως, non autem Spiritus. At μὴ εἶναι ἀναιτίως, proprium utriusque est.

6. Cod. fol. 301. Ἱερώνυμος ὁ ἅγιος ἐν τῷ περὶ τριά δος λόγῳ φησὶ τὸ πνεῦμα τὸ ἅγιον παρὰ τοῦ πατρὸς καὶ τοῦ υἱοῦ ἐκπορευόμενον, κατὰ πάντα τῷ πατρὶ καὶ τῷ υἱῷ ὁμότιμον καὶ συναΐδιον ὑπάρχει: Spiritus sanctus a Pa tre Filioque procedens, in omnibus cum Patre Filioque parem honorem aeternitatemque sortitur. Hieronymi scriptum cum titulo de Trinitate

non extat.

7. Cod. fol. 297. ̔́Αγιος Ιλάριος ἐν τοῖς εἰς τὸν ἀπόστολον ἐξηγηματικές, περὶ πατρὸς καὶ υἱοῦ Θεολογῶν φησὶ, μηδεμίαν ἐν τῷ ἁγίῳ πνεύματι διπλόην νοεῖσθαι, διὰ τὸ τὸν πατέρα καὶ τὸν υἱὸν τὸ εἶναι παρέχειν αὐτῷ· ὅθεν ἄμφω μία ἀρχὴ τοῦ ἁγίου πνεύματος χρηματίζουσιν : Hilarius in explanationibus ad apostolum, de Patre Filioque theologice loquens, ait nullam in Spiritu sancto duplicitatem intelligi, propterea quod Pater et Filius existentiam illi suppeditent; unde ambo unum principium Spiritus sancti sunt. En miram atque perspicuam tanti patris contra schismaticos Graecos doctrinam de Spiritus sancti processione a Patre Filioque tamquam unico principio! Iamvero sanctum Hilarium commentarios scripsisse in Pauli epistolas, adfirmabat hispalense concilium II. can. 13. apud Aguirrium T. III. 353. Nunc ecce ex eo deperdito opere frustum

p.

« PoprzedniaDalej »