Obrazy na stronie
PDF
ePub

ROMANUM.

TOMUS VI.

1192

PONTIFICUM ROM. VITAE. COLLECTIONES CANONICAE.

INNOCENTII III. PP. SERMONES ET DIALOGUS.
REI LITURGICAE, ET HISTORIAE ECCLESIASTICAE,
AC GNOMICORUM FRAGMENTA.

SFORTIAE PALLAVICINI CARDINALIS TRACTATUS
DE PRINCIPE ERUDITO.

FOR LIB

NEW-YORK

ROMAE

TYPIS COLLEGII URBANI

M. DCCC. XLI.

I.

Amplissima vaticani palatii bibliotheca cum Copia re

rum in

habet plurimos de re sacra, civili, ac litteraria codd. vatt. scriptos codices, tum iis paene singulariter abundat qui romanorum Pontificum vitas continent, iura ac privilegia romanae ecclesiae, primatus defensionem, constitutiones, decreta, epistolas prope innumeras, tractatus plurimos sive cum diversarum regionum ecclesiis sive cum regibus, consilia ad propagandum conservandumque christianum nomen, extinguendas haereses, celebrandas synodos, legationes quaquaversus per orbem mittendas, vacantis etiam sedis et comitiorum historias, sacri senatus leges et consuetudines, universam denique gubernandae ecclesiae rationem, quod a Christo onus, labore amaro curisque assiduis plenum, Petro apostolo et successoribus eius impositum fuit. Atque haec videlicet in vaticanis pluteis tanta materia est, quae Rocabertii pontificiam bibliothecam plus quan duplicare queat; tam vero eximia, ut hominem politiae sacrae studiosum, vel administrandae ecclesiae quolibet in gradu addictum, apprime erudire prudentemque efficere queat; ad historiam demum ecclesiasticam vel augendam vel emendandam quantum conferat, nemo non videt. Huc etiam spectant tot Pontificum

« PoprzedniaDalej »