Obrazy na stronie
PDF
ePub

κρίνοντες καὶ ὁρίζοντες καὶ ὀνομάζοντες· τῷ Χρισῷ ἐντεῦθεν εὐχαριστία. Sequuntur in calce huius epistolae, utpote synodicae, acclamationes seu faustae precationes pro imperatoribus, clero, populo, urbe regia, ac universo imperio. Ex libello Iohannis ephesi excerpta hactenus. De Tarasii autem ac Nicephoro patriarchis, a quibus non recte schisma fecit Theodorus studita, extat perspicua historia etiam in codice vat. 1137, ubi Methodius ad Studitas scribens sit concludit : σὺ μοναχὸς εἶ, καὶ οὐκ ἔξεστί σοι ἐξετάζειν τὰ τῶν ἱερέων, ἀλλ ̓ ὑποτάσσεσθαί σε χρὴ, καὶ οὐχ ὑποτάσσειν οὐδὲ ἐξετάζειν αὐτούς : tu monachus es, neque tibi licet pontificum acta ad trutinam revocare ; nam subiectus iis esse debes, non eosdem subiicere vel de ipsis inquisitionem instituere (1).

immo

(r) S. Epiphanium, celebrem illum in Cypro episcopum, adversarium fuisse magni Chrysostomi, synodoque contra eum celebratae subscripsisse, dicunt aperte Graecorum menaea, caque opinio ad alios quoque historicos manavit. Atqui in dicto codice, eodem prope loco nuper citato, contraria prorsus narrantur sic: τὸν ἅγιον Ἐπιφάνιον τὸν Κύπρου εὑρίσκομεν, τὸν αὐτὸν ζῆλον καὶ ἔνστασιν αήττητον ἐνδειξάμενον πρὸς τὴν βασίλισσαν Εὐδοξίαν· ἀπει λούσης γὰρ κακείνης πότε τοὺς τῶν εἰδώλων ναοὺς ἀνοίγειν, εἰ μὴ ὁ θεῖος Χρυσόστομος ἐξορισθῇ, οὐ κατέπτηξεν, οὐδὲ ἐνέδωκεν ὅλως ὁ ἅγιος· ἀλλ ̓ εἰπῶν, ἀθῶος εἰμὶ ἀπὸ τῆς κρίσεως ταύτης, ἐξῆλθε, θυμοῦ πνέουσαν καταλείψας αὐτὴν : parem zelum, ac firmitattem invictam demonstrasse comperimus sanctum Epiphanium Cypri episcopum adversus Eudoxiam augustam. Etenim cum ipsa minaretur, se idolorum templa reclusuram, nisi divus Chrysostomus in exilium pelleretur, haud animo concidit neque cessit vir sanctus; sed dicens, innocens ego sum ab hoc iudicio, exivit, furore plenam relinquens imperatricem. Hanc pervulgatae opinionis emendationem eruditi non contemnent.

S. proces

XI. Capitalis est graeci schismaticis error ne- Scripta pro dogmate gare Spiritus sancti processionem a Filio, ideo- de Spiritus que symboli additamentum improbare; quod ut sione a Fiimpune schismatici faciant, romanae ecclesiae lio. quae id dogma confitetur atque tuetur, auctoritatem respuunt, Pontificisque primatum aversantur. Longa haec est malorum ilias, quam recinere iam non libet. Porro inter plurima graecorum orthodoxorum adversus gentiles suos dissidentes scripta, valde eminent tredecim illa Iohannis Vecci patriarchae capitula, sive, ut ipse scribit, epigraphae, quas Allatius ex codice barberinio extulit, et in Graeciae orth. posteriore volumine p. 522-641. divulgavit. In his nimirum capitulis auctoritates congeruntur priscorum atque summorum apud Graecos, et quandoque apud Latinos, patrum qui praedictum dogma luculenter tradunt atque defendunt. Quod tamen Allatius op. cit. T. I. circa finem in admonitione ad lectorem putabat hoc Vecci opusculum raro admodum reperiri in codicibus, mihi aliter accidit; etenim id in vat. codice 606, nec non in ottob. 225, quamquam utrubique sine nomine auctoris, offendi ; immo vero et auctius in utroque codice; atque ut de uno 606. loquar, pertinet editio Allatii a codicis folio 240. usque ad 290; tum vero prosequitur materia in codice usque ad fol. 301, quam tamen in praesenti cogor omittere, ne multa nimis cumulem. Verumtamen eam completam

novum scriptum excipit eiusdem generis, sed diversi ut reor auctoris, cuius hic est titulus fol. 304. b. Συναγωγὴ ῥήσεων γραφικῶν, δι' ὧν συνίσταται τὸ τῶν Ἰταλῶν δόγμα : collectio dictionum, sive auctoritatum, quibus Italorum dogma comprobatur. Primum et generale capitulum, quod universum thema complectitur, multis patrum testimoniis adseritur. Deinde 2. Περὶ τῆς ΕΚ καὶ ΔΙΑ, ὅτι ἰσου δυναμοῦσιν : de pari vi particularum Ex et PER. 3. Περὶ τῆς ἐν τριάδι τάξεως : de ordine in Trinitate. 4. Ὅτι ὁ υἱὸς τῆς οὐσίας λέγεται τοῦ πατρὸς, καὶ ἐκ τού του συνάγεται καὶ τὸ πνεῦμα ἴδιον τῆς οὐσίας τοῦ υἱοῦ : quod Filius proprius dicitur substantiae Patris ; atque hinc colligitur quomodo dicatur etiam Spiritus substantiae Filii proprius. 5. Ὅτι ἐκ τῆς οὐ σίας τοῦ πατρὸς ὁ υἱὸς· καὶ ἐκ τούτου δεῖ νοεῖν καὶ περὶ πνεύματος, πῶς λέγεται ἐκ τῆς οὐσίας τοῦ υἱοῦ : quandoquidem Filius ex Patris substantia est, hinc intelligere oportet quomodo Spiritus pariter ex substantia Filii esse dicatur. 6. Ὅτι καὶ ἐπὶ τῆς ὑπάρξεως τοῦ υἱοῦ λαμβάνεται παρὰ ταῖς γραφαῖς τὸ ἀνα βλύζειν αὐτὸν ἐκ τῆς τοῦ πατρὸς οὐσίας, καὶ τὸ ἐκλάμ πεσθαι, καὶ τὸ προέρχεσθαι, καὶ τὸ ἐκπέμπεσθαι, καὶ τὸ πεφηνέναι· ὅπερ δίδωσι διαγινώσκειν πῶς λέγεται καὶ τὸ πνεῦμα ἀναβλύζειν ἐκ τῆς οὐσίας τοῦ υἱοῦ, καὶ προέρχε σθαι ἐκ τοῦ υἱοῦ, καὶ ἐκλάμπειν, καὶ ἐκπέμπεσθαι, καὶ πεφηνέναι: quoniam de Filii quoque existentia pronunciantur in sacris scriptis locutiones, scaturire ipsum ex Patris substantia, et effulgere,

το

:

et procedere, et emitti, et apparere, id facit ut
cognoscamus quomodo etiam Spiritus dicatur ex
Filii substantia scaturire, et procedere a Filio,
et effulgere, et emitti, et apparere. 7. Пpòs cùs
λέγοντας ὅτι ὅπου λέγεται τὸ ἐκχεῖσθαι τὸ πνεῦμα, τὰ xx-
ρίσματα του πνεύματος δηλοῦνται, καὶ οὐχὶ αὐτὸ τὸ πνεῦ
μα To ayos contra eos qui aiunt, ubi Spiritus
dicitur effundi, dona Spiritus denotari, non ip-
sum sanctum Spiritum. 8. Πρὸς τοὺς λέγοντας ὅτι τὸ
διὰ τοῦ υἱοῦ ὑπάρχειν τὸ πνεῦμα ἐκ πατρὸς, ἀτέλειαν τῆς
αἰτίας τῷ πατρὶ προσάπτει· πάντως γὰρ, εἴπερ ἐπὶ τῆς
ὑπάρξεως τοῦ πνεύματος ἀτέλεια ἔσται τῷ πατρὶ τὸ δι' υἱοῦ
ἐκπέμπειν τὸ πνεῦμα, ἀτέλεια ἔσται τῷ πατρὶ καὶ δημιουρ
yoûvte dià teũ vicũ: contra eos qui aiunt, quod Spi-
ritum esse ex Patre per Filium, imperfectionem
causae Patri imputat. Prorsus enim si quod ad-
tinet ad Spiritus existentiam, imputatur Patri
causae imperfectio quia per Filium emittit Spi-
ritum, imperfectio aeque imputabitur Patri etiam
creanti per
Filium. 8. Ὅτι ἀμέσως ὁ υἱὸς ἐκ πατρὸς
quod Filius immediate a Patre est.

XII. Singula haec capitula seu adfirmationes communiuntur patrum auctoritatibus, haud unicis cuiusque hominis sed saepe multiplicibus, Agathonis scilicet et Hadriani PP., Anastasii, Augustini, Athanasii, Basilii, Gregorii nysseni, Iohannis damasceni, Cyrilli alexandrini, Maximi martyris, Tarasii, synodorum nicaenae primae, item aliarum occumenicarum tertiae sextae ac septimae,

S. Augu

stinus re

ceptus a

Graecis.

et denique carthaginiensis sub Capreolo. Postremo quia divi Augustini magna ac ferme praecipua est auctoritas ad dogma processionis a Filio tuendum, graecus sylloges huius auctor gentilibus suis demonstrat, Augustinum quamvis latinum a synodo graeca sub Manuele Comneno fuisse receptum; in qua quidem de hoc dogmate non agebatur, sed tamen eius theologica auctoritas in pretio est habita. Atque haec est ipsa synodus, quam nos in autographo pretioso codice inventam inter Scriptores veteres T. IV. edidimus. Sic ergo in sylloge fol. 313. "Οτι ἡ γενομένη σύνοδος ἐν τοῖς χρόνοις τοῦ εἰσεβεστάτου βασιλέως κυροῦ Μανουὴλ τοῦ κομνηνοῦ ἐπὶ ἐξετάσει τοῦ εὐαγγελικοῦ ῥητοῦ τοῦ, ὁ πατήρ μου μείζων μου ἐστὶν, καὶ τὸν ἅγιον Αὐγουστῖνον ἐδέξατο ὡς τῆς ἐκκλησίας Θεολόγου καὶ ἅγιον· διὸ καὶ τῇ δογματικῇ πανοπλίᾳ τοῦ Χωνιάτου (1) ἐμφέρεται ῥῆσις αὐτοῦ, ἐκτεθεῖσα παρὰ τῶν τηνικαῦτα πατέρων εἰς μαρτυρίαν, ἐπιγεγραμμένη οὕτως. (2) ΤΟΥ ΑΓΙΟΥ ΑΥΓΟΥΣΤΙΝΟΥ. Ἐπίγνωθι τὴν διττὴν φύσιν τοῦ Χριςοῦ τὴν θείαν δὴ λέγω, τὴν ἴσην ὑπάρ χρυσαν τῷ πατρὶ, καὶ τὴν ἀνθρωπείαν, ἧς μείζων ἐστὶν ὁ πατήρ : synodus celebrata temporibus religiosissimi domini Manuelis Comneni, super controversia de evangelico effato, pater maior me est, sanctum quoque Augustinum recepit, ut ecclesiae theologum et sanctum. Quamobrem etiam in dog

(1) Citatur Choniata, quia is illam synodum in suam ineditam panopliam intulit. Nos tamen, ut est dictum, ex antiquiore fonte deprompsimus.

(2) Apud nos Tom. cit. p. 16.

« PoprzedniaDalej »