Obrazy na stronie
PDF
ePub

De opusculo Io

ephesii.

vel adorandos; (rogamus enim sanctos non ut ipsi praestent per se quae saluti nostrae necessaria sunt, sed ut amicos et famulos Dei patronosve oratos et plene salutatos in adiutorium invocamus; Deo autem supplicamus ut iudici, creatori, omnipotenti, et salvatori ; tales enim preces fidelium, qui publicas ecclesiae orationes considerare noverunt, dubitare non poterunt); cum igitur talis sit christiani sensus perfectio, nồn sunt omnimodis honesti et moderati imaginum honores abiciendi. Si enim quia novimus non adorandas nec colendas iconas, conculcandae sunt et delendae picturae, quasi non necessariae vel nocivae, ergo et quia credimus quod creator hominum ubicumque est, et caelum et terram implet, non habitet in manufactis, destruenda sunt templa, ne videamur parietibus et tectis inclusum credere creatorem. Sicque poterit evenire, ut dum cavemus ne uspiam sit aliquid, ubi insipientium mens possit errare, nihil paene habeamus quo vel devotionem nostram exerceamus, vel simplices et ignaros ad amorem invisibilium trahere valeamus. Sic itaque imagines et picturae habendae sunt et amandae, ut nec despectu utilitas annulletur, et haec irreverentia in ipsorum, quorum imagines sunt, redundet iniuriam; nec cultu inmoderato fidei sanitas vulneretur, et corporalibus rebus honor minime inpensus arguat nos minus spiritalia contemplari.

VIII. Inter codices vaticanos, qui dogmaticas controversias de Spiritus sancti processione etiam a Filio, vel de romanae ecclesiae primatu continent, vel subnatas alias per schisma et animorum aestum quaestiones, multa Graecorum opuscula occurrere superius dixi, quorum unum vel alte

rum peculiariter commemorabo, indidemque excerpta depromam. Atque in primis Iohannis Clidae (sive Chilae) metropolitae Ephesi perdoctum vidi libellum ob schismatis detestationem conscriptum; et quidem duplici in exemplari, altero latiore cod. ottob. 225, altero autem strictiore oratione comprehensum cod. ottob. 213. Hominis scriptique vix mentionem facit Allatius contra Creyghtonum p. 644, et de consensu p. 513, denique de Methodiis p. 365. et 377, quo postremo loco particulam quoque recitat. Nam altera illa particula quae p. 514. de cons. legitur, ex diverso Ephesii scripto dimanat. Fuit hic Iohannes inter Ephesi metropolitas hoc nomine quintus, qui tempore synodi constantinopolitanae innotuit, sub Andronico secundo, Michaëlis octavi filio, congregatae ob sedandos ecclesiae graecae motus, seu schisma inter Arseniotas ac Iosephinos propter ambitum sedis patriarchalis concitatum. Etsi autem apud Lequinium Or. ch. dicitur synodo Ephesius non interfuisse, nunc contra accidisse cernimus; etenim ipse coram synodo sermonem hunc recitavit aut obtulit de tollendo schismate copiosum atque disertum, et ecclesiastica eruditione plenum; cui similis est Methodii monachi tractatus, eodem tempore et occasione scriptus, et a nobis Script. vet. T. III. editus. Quare utraque lucubratio propter generalem schismatum vituperationem, valde utilis videtur et

b.

prudens. Est hic opusculi titulus et initium in codice vat. ottob. 213.

Τοῦ μετροπολίτου Ἐφέσου Ἰωάννου λόγος συντεθεὶς κατὰ σχισματικῶν ἐκ διαφόρων κανόνων καὶ γραφικῶν ἀποδείξεων, ἀποδεικνὺς ὅτι ὀρθοδοξούσης τῆς ἐκκλησίας ἀλόγως ταύτης διίστανται : Iohannis metropolitae Ephesi oratio composita contra schismaticos, ex diversis canonibus et scriptis demonstrationibus comprobans, quod cum ecclesia est orthodoxa, absurde nonnulli ab hac secedunt.

Οὐδὲν ἀγάπης ἐν βίῳ ἀνώτερον καὶ ἡδύτερον, καὶ οὐδὲν εἰρήνης καὶ ὁμονοίας ἐν κόσμῳ λυσιτελέστερον καὶ τερπνότερον· ἀγάπη γὰρ ὁ Θεὸς ἔστι τὲ καὶ ὀνομάζεται· καὶ ἡ κατὰ Θεὸν εἰρήνη καὶ τοῦ Θεοῦ πάντα νοῦν ὑπερέχει ὡς δεδι δάγμεθα· αὗται καὶ τὸν δημιουργὸν καὶ δεσπότην τῶν ὅλων κλῖναι τὲ τοὺς οὐρανοὺς καὶ ἐπὶ τῆς γῆς καταβῆναι κατα ἔπεισαν· καὶ μέν τοι καὶ καταβέβηκε, καὶ καθ ̓ ἡμᾶς δι ἡμᾶς χωρὶς ἁμαρτίας κατ ̓ ἀλήθειαν ἄνθρωπος γέγονε· καὶ πάντα τὰ μὲν δράσας, τὰ δ ̓ ὑποστὰς τὰ ἀνθρώπινα, τοῖς ἐγγὺς καὶ τοῖς μακρὰν τὸ καλὸν τῆς εἰρήνης εὐηγγελίσατο· ταύτας καὶ ὁ πιστότατος τοῦ γένους ἡμῶν βασιλεὺς εἴπέρ τις ἕτερος ἀγαπήσας, συγκαλεῖται ὡς ὁρᾶτε τοὺς πάντας ἐνταῦθα, ὅπως ἂν μετὰ τοῦ Θεοῦ καὶ αὐτὸς τὰ τῆς εἰρήνης ἡμῖν εὐαγγελίσηται ἀγαθὰ, καὶ τὸν πολυήμερον πόλεμον καταλύσῃ, καὶ πρὸς τὴν ἀρχαίαν τὰ διεστῶτα ἐπαναγάγη συνάφειαν. Nihil est in humana vita charitate excelsius et suavius, nihil in orbe pace et concordia utilius ac iucundius. Deus enim charitas est et appellatur; pax autem Dei et secundum

Deum, omnem intellectum superat, ut scripturae nos docent. Pax nimirum et charitas creatori dominoque omnium, ut caelos inclinaret atque in terram descenderet persuaserunt. Descenditque reapse, et pro nobis atque ad similitudinem nostram, excepto peccato, verus homo est factus; atque humana omnia et agens et patiens, propinquis aeque ac remotis pacis bonum nunciavit. Eisdem, paci scilicet et charitati, apprime studens fidelissimus gentis nostrae imperator, convocavit ut cernitis hoc loco universos, ut et ipse cum Deo pacis bona nobis annunciet, et diuturnam contentionem dissolvat, atque ad priscam discordantes pacem reducat.

IX. Pergit deinde Ephesius historiam schismatum diversarum per orbem ecclesiarum, atque ipsorummet inter se Graecorum latissimo sermone describere ac deplorare, et canonum patrumque veterum auctoritate castigare. Summa autem sermonis est, ut neget Ephesius, ullum umquam schisma licere nisi ob evidentem ac iudicatam haereseos causam : nam cetera zinata etsi poenis vindicanda sunt, non tanti esse tamen ut ad summum secessionis malum compellant; nedum liceat did tivas purpoļuxías, ut ait S. Basilius, propter aliquas pusilli animi adfectiones vel acerbitates, perniciem tantam populis Dei inferre. Qua doctrina diu tradita, homo graecus memorabilem huiusmodi sententiam dicit: apelosa taÜ

τα, ἴσως γὰρ ὠφεληθήσονται οἱ κακῶς (1) λέγοντες ἀπο σχισθῆναι ἡμᾶς ἀπὸ τοῦ Ῥώμης, πρὸ τοῦ καταδικασθῆναι αὐτὸν καὶ τοὺς περὶ αὐτὸν ὡς κακόφρονας : nota hanc doctrinam, quae fortasse eis proderit, qui nos inique schisma fecisse aiunt a romano Pontifice, ante quam definitum sit, vel ipsum vel eius asseclas pravum dogma fovere. Bene haec habent; nihilominus ob ea quae dicit f. 25. b. schismaticus Ephesius credendus est. Ibi enim laudat Andronicum, quod adeptus sceptrum, ilico patrium (id est patriae) dogma professus sit, quovis alio ob peregrinitatem excluso, et quod omnem novitatem corruptelamque doctrinae abiecerit etc.; quibus verbis reditum Andronici ad schisma post Michaëlis parentis obitum, qui anno contigit •M•CC.LXXXII., significare ac dilaudare videtur.

Reliqua omitto, quac multa in medio sunt, donec infra f. 43. de prudentia ecclesiastica scribit auctor, quod nempe necessitate aut vi gravi aliqua urgente (excepta ratione fidei) de stricto canonum iure declinandum sit, ne, dum partem mordicus tenere volumus, summam perdamus. Quam sententiam S. Cyrilli auctoritate confirmat brevi epistola ad Gennadium archimandritam,

(1) Ita in cod. 225. f. 19. b. At in cod. 213. xaλwę. Attamen in contrario adverbio idem manet sensus, qui a praecedentibus determinatur, nempe quod ante latam hacrescos sententiam non liceat a suo pastore discedere. Si zaλ mavis, dic: haec doctrina fortasse iis proderit (id est eos emendabit) qui nos recte disces

sisse aiunt etc.

« PoprzedniaDalej »