Obrazy na stronie
PDF
ePub

praecedentes apud Bernardum vitas legisset, et non eas tantummodo post Gregorium vII., quas ex urbe Mediolano palatini socii ad eum Mutinam submiserunt, rem aliter se habere putasset. Ecce enim eadem verba dicit Bernardus p. 52. de Eusebii chronico, p. 72. de illo Hieronymi, denique p. 146. de illo Bedae, quae praedictis in locis desinunt. De reliquis autem post Bernardum in volumine nostro opusculis, singillatim praefatiunculas propriis in locis scripsimus, cum idonea rerum notitia.

ces vat. de

V. Quamquam in ubere pontificiorum monu- Alii codimentorum copia sobrietatem servare decrevi, no- rebus PP. biliora tamen scripta aliquot nominatim appellare nil vetat. Mitto Cardinalis Aragonii collectionem, quam vir cl. Mansius in additamentis ad Fabricii lat. medii aevi bibliothecam iam descripsit. Cincii camerarii codex censuum romanae ecclesiae, cum habeat in exemplari pervetere vat. columnensi folia CCLVIII., ex his vix centum apud Muratorium

extant in medii aevi dissertationibus LXIX. et LXXII. Sunt tamen Cincii quaedam in magno etiam bullario, sunt alia apud Raynaldum, nonnulla denique apud nos p. 228. 239. 249. 300; magna pars tamen in membranis adhuc iacet, puta de provinciarum, urbium, vel castrorum accessionibus ad Ecclesiae rom. patrimonium, vel numerato a Pontificibus pretio, vel piorum hominum oblationibus, vel hereditario aut feudali iure, de

Albini

scholaris notitia.

que multis principum vel procerum opulentorum obsequiis, iurata fide, et per sollemnes syngraphas donationibus. Alii sunt codices ubi abs Iohanne x. usque ad Paulum II. res praecipue Pontificum ordinatim ponuntur, sumptae scilicet ex libris authenticis regestorum, privilegiorum, id est bullarum, censuum etc. in tabulario olim lateranensi repositis, quorum singulae chartae ac paginae accurate citantur.

VI. Iam Albini scholaris codicem (ottob.3057.) in orbe fortasse unicum, intulit e stoschiana bibliotheca in vaticanam Card. Passioneius apostolicus bibliothecarius; eius vero notitiam ac prologum in commentario de praedicti Passioneii vita dedit Galletius p. 232-235. Albinus hic, gente romanus, a Lucio PP. anno M.CLXXXIV• sacerdos consecratus, collectanea sibi fecit de diversis rebus ac disciplinis in non brevi volumine foliorum 160. formae grandioris, caque primum in schedulis et protocollis scripta, deinde ut ait in prologo in quaternis mundis redegit, cuiusmodi reapse sunt membranae codicis nostri, ubi in duplici longo laterculo pulcra scriptio decurrit, quam autographam tamen haud ausim dicere, quia paulo recentior Albini actate videtur. Constat opus non decem, ut ait Gallettius, sed unde cim libris; ex quibus, praeter pontificiae historiae fragmentum quod in meo volumine P. 277-280. legere licet, nunc unicum sumam excerptum, meo

quidem iudicio satis pretiosum, de sanctarum ima. ginum cultu, sub rubrica synodica de qua mox dicam. Nam concilii lateranensis anno DCC.LXIX. celebrati sub Stephano III, seu ut vulgo loquimur iv., deperdita acta invenit partim in codice veronensi Blanchinius, vulgavit autem cum optimis commentariis Cennius, eaque postea in conciliorum collectiones translata sunt. Exiguis vero Veronae copiolis subsidium conferunt alia fragmenta quae Lucas Holstenius in romana sylloge iam protulerat p. 259-267. Ex his apparet duplicem fuisse concilii scopum, nempe Constantini antipapae damnationem, et sanctarum imaginum adversus iconomachos defensionem, id quod Anastasius etiam in Stephani vita diserte tradit. VII. Nunc ecce in Albini scholaris collectaneis lib. I. fol. 6. quadratis rubricatisque litteris legitur: Gregorius iunior in concilio 111. Stephani; apud Albisequiturque Gregorii iunioris, id est .11., oratio de num. cultu imaginum quam mox referam. Quid hoc rei est? Unicum fuit concilium romanum sub Stephano II, tria vero romana sub Gregorio iuniore, in quorum tertio de cultu pariter ss. imaginum actum fuit, teste luculento Hadriano ·1. in epistola ad Carolum magnum (Concil. Labbei T. VI. p. 1460.) quo loco Hadrianus coniungit quoque mentionem concilii item contra iconomachos sub Stephano decessore suo id est, ut diximus. En verba Hadriani: pro his firmissimis exemplis

Gregorii II. adlocu

tionis frag

mentum

(honorandi sanctas imagines) praedecessor noster dominus Gregorius 11 iunior papa in suo sacro concilio (quod et in alio concilio praedecessoris nostri Stephani papae una cum sacerdotibus partium Franciae atque Italiae susceptum et veneratum est) in eo ipso praesidente sanctissimo ac beatissimo quondam domino Gregorio papa per semet ipsum similiter dixit etc. quanto debemus puro corde et animo sculptum Christum Deum nostrum, sanctamque semper virginem Mariam apostolos quoque vel omnes sanctos Dei, per eorum sacras effigies atque imagines colere vel adorare, et ad propitiandum nobis petere relaxari delicta? etc. Bene habet; inventum est tempus et locus, quo Gregorius iunior sententiam dixit pro imaginum cultu. Sed quid faciemus illis orationis verbis, ubi Claudius taurinensis nominatur, immo iam mortuus dicitur? Etenim inter Claudium et Gregorium secundum anni centum circiter sunt interpositi, inter Stephanum vero tertium quinquaginta. Non autem fieri potest ut Claudius noni saeculi homo, a praecedentis saeculi hominibus appellatus sit. Crucem figit haec difficultas; sed suspicari fortasse licet verba illa de Claudio iconomacho ab amanuensibus adiecta fuisse, ut is eodem cum graecis iconoclastis gladio confoderetur. Certe et in commentario pseudo-Ambrosii ad Pauli epistolam I. ad Timoth. cap. 3. mentio Damasi papae, uti in vivis tunc agentis, obreptitia

creditur, propterea quod ille commentarius neque Ambrosii esse potest neque tam vetustus. Sed nodum hunc lentius alii feliciusque expedient. Mihi sat est, Gregorii iunioris orationem seu sententiam synodicam, prout legitur apud Albinum, recitare, atque hoc palmari fragmento, orthodoxorum contra iconoclastas concilia cumulare.

Gregorius iunior in concilio III• Stephani.

Ex Albini collectaneis lib. 1.

Constat certe subire illum non parvum periculum, qui contra maiorum ausus fuerit statuta venire. Cur execremur sanctorum effigies, per quos didicimus fidei veritatem? Notandum vero quod sicut quidam easdem imagines ultra quam satis est venerantur, ita alii dum volunt cautiores esse ceteris, illas ut quasdam idololatriae species respuunt, et praesumptionis fastu simplicium corda scandalizant. De quorum numero Claudius taurinensis episcopus, in veritatis itinere, nominis sui similitudine nutabundus, inter ceteras vanitatum suarum ineptias suo iudicio dampnatus interiit; et qui imperatoris fidelium velut in nummo contempsit imaginem, ante tribunal ipsius protervitatis et inquietudinis suae poenas exsolvit. Non enim levem iniuriam sacculi potentes sibi putant illatam, si imaginem suam et nomen in quolibet numismate a subiectis despici cognoverint et calcari. Ergo cum populus christianus tanta sit in divinis rebus docilitate in interiora cellaria sapientiae spiritaliter ductus, ut non dicam picturas et imagines, sed ne ipsos quidem sanctos homines vivos vel mortuos divinis credat colendos honoribus

« PoprzedniaDalej »