Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

pus, scientia saecularium litterarum doctissimus, et sanctitate praecipuus, qui defendit Galliam ab haeresi arriana. Hic metrice de conditione mundi libros composuit. Apparitio sancti Michaëlis in monte Gargano. Zenon imperator obiit anno Domini cccc.xc. in chronica Vincentii dicitur cccc.xc. Anastasius imperat annis XXVI. Hic decus romani imperii eutychianae haereseos illuvie maculavit, favensque haereticis persecutus est christianos. Guntramnus rex in Africa ecclesias catholicorum a patre suo Hunnerico clausas aperuit, et omnes Dei sacerdotes petente Eugenio carthaginiensi episcopo ab exilio revocavit. Quo postmodum defuncto, Transmundus fuit eius successor in regno, qui paternae impietatis heres rursus catholicorum ecclesias in Africa clausit, et cxx. episcopos apud insulam Sardiniam relegavit. Hac persecutione Fulgentius ruspensis episcopus multa ab arrianis pro vera fide perpessus, diuturno in Sardinia exilio ma

ceratur.

LIIII. ANASTASIUS II.

ANASTASIUS Secundus natione romanus, ex patre Fortunato, coepit anno cccc.XCVIII., in quadam vero chronica dicitur ccccxcix., in alia demum anno quingentesimo. Sedit annis fere duobus, in quadam vero chronica dicitur anno uno, mensibus .xi., diebus xxIIII. Vacavit sedes diebus . Hic constituit ut nullus clericus praetermitteret officium ira vel rancore, praeter missam. Hic Anastasius excommunicavit imperatorem. Eo tempore multi clerici et presbyteri contra ipsum Papam se erexerunt, et separarunt se ab eius communione, co quod communicasset Photino diacono thes

salonicensi, qui familiaris fuerat Acacii damnati per ecclesiam, et quod Acacium restituere voluit (1), licet non potuerit divino iudicio percussus, nam intestina egerendo miserabiliter vitam finivit (2).

LV. SYMMACHUS.

SYMMACHUS

YмMACHUS natione sardus, ex patre Fortunato, coepit anno Domini quingentesimo, in quadam vero chronica dicitur quingentesimo primo. Sedit annis xv., mensibus vII, diebus XXVIII. Vacavit sedes diebus vn. Hic constituit ut omni die dominico, et in natali sanctorum gloria in excelsis Deo canatur; et quae sequuntur post verba angeli, addidit in eodem hymno. Hic sub contentione ordinatus est uno die cum Laurentio, Symmachus in basilica constantiniana, Laurentius vero in ecclesia sanctae Mariae maioris, ex qua

[ocr errors]
[ocr errors]

(1) Sic loquitur etiam liber pontificalis, cum quo noster quoque historicus errat. Namque Acacium mortuum esse ante pontificatum Anastasii, demonstrant veterum testimonia apud Bellarminum de rom. Pont. lib. iv. 10. Ergo Acacium certe noluit restituere Anastasius; sed neque memoriam eius in diptycha revocare; habemus enim ipsius Anastasii notissimas litteras, quibus mandat Acacii nomen reticeri. Si ergo Anastasius neque Acacio neque eius memoriae favit, quis credat eundem Photino acaciano favisse? Legantur Bellarminus loco cit., Baronius ad an. 497, Binius in adnot. ad Concil. ubi de Anastasio, ed. Florent. T. VIII. p. 187. Actum quippe agerem si rursus ab his aliisve criminationibus romanos Pontifices post tot apologias defenderem.

(2) Quod divino iudicio percussus obierit Anastasius papa, didicit noster a libro pontificali, cuius libri auctorem mendose transtulisse interitum Anastasii imperatoris (qui fulmine exanimatus fuit) ad rom. Pontificem, iam dixerunt praedicti scriptores. Alteram vero additam partem de intestinis in moriendo egestis, ex credulo admodum et fabuloso chronographo noster exscripsit Martino polono.

causa separatus est clerus, et populus divisus est a senatu; quae res grave dissidium ecclesiae diu usque ad ipsa pertraxit homicidia; donec tandem hanc altercationem compressit Theodorici potestas, hoc aequitatis iudicio obtinente, ut Symmachus papa esset qui prior fuerat ordinatus, eique pars magna faveret. Ob cuius dissensionis culpam animam Paschasii diaconi, qui pertinacius Laurentio faverat, alioquin maguae sanctitatis viri, Germanus episcopus capuanus vidit in igne purgatorio positam, prout recitat Gregorius in dialogo (1).

Chlodoveus autem rex Francorum erat adhuc gentilis tam pertinax, ut nec uxor sua Chlotildis christianissima eum ab errore gentili revocare posset, licet id saepius attemtasset. Verum cum contra Alamannos esset egressurus, videns immensos globos hostium cum expavisset, votum vovit Deo, quod si victoriam ei tribueret, ipse christianismum susciperet. Voto itaque fidei se obligans, victoria potiri meruit, et perempto Alamannorum rege, Alamanniam sub tributo redegit. Porro reversus sanctum Remigium adiit, petens se fieri christianum; cumque ad fontem sacri baptismatis pervenisset, nec adesset qui chrisma debuerat afferre, ecce columba caclitus delapsa ampullam chrismatis rostro detulit, de quo Remigius regem in baptismo linivit (2); quae ampulla Remis in monasterio sancti Remigii usque hodie custoditur, et inde omnes reges Franciae inunguntur. Baptizata sunt quoque multa Francorum milia, regis sui exemplo permota. Erat autem annus Domini fere quingentesimus, regni vero sui xv. quando

(1) Lib. IV. cap. 40.

(2) Baptizatum Chlodoveum sub Anastasio demonstrat epistola huius Pontificis in concil. Labb. T. iv. p. 1282. Quamquam Baronius aliique cum nostro communem errorem sequuntur.

fidei militiam recepit, et in gente Francorum christianitas dilatata est.

Eodem tempore Symmachns, convocata synodo, ex misericordia constituit praedictum Laurentium nucerinum episcopum. Post paucos vero annos criminatio fit in Symmachum ex invidia per falsos testes, et occulte revocatur Laurentius, et iterum fuit divisus clerus; quidam adhaerent Symmacho, alii vero Laurentio ; sed convocata rursus synodo cc.xv. episcoporum expurgatus Symmachus de crimine falso cum gloria restituitur, Laurentius vero cum suis condemnatur.

LVI. HORMISða.

HORMISDA

ORMISDA natione campanus, ex patre Iusto, de civitate Frusinone, coepit anno Domini •D.XVI., in quadam vero chronica dicitur D.XVII. Sedit annis Ix., diebus xvII. Vacavit sedes diebus VI. Hic clerum composuit et psalmis erudivit, et graccos reconciliavit, qui ligati fuerant vinculo anathematis propter Petrum alexandrinum episcopum. Floruit sanctus Sacerdos lemovicensis episcopus, a beato Martiali vigesimus nonus, qui patrem suum inveniens sine viatico migrasse, in nomine Domini suscitavit eum, communionem dedit, et pater ipse petita benedictione, et data, mox in Christo quievit. Beata virgo Genovefa octogenaria transit ad Dominum. Virgo Dei Brigida in Scotia obiit. Anno Domini D.XIX. Sigismundus mortuo Gondebaudo patre suo regnat in Burgundia.

Chlodoveus christianus factus Aquitaniam subiugat, et eam de manu Alarici regis Gothorum arriani, qui cam romanis abstulerat et Tolosae regnabat, eripuit, precibus beatorum Martini et Hilarii decimo miliario

a Pictavis eum devincens; direxitque Theodoricum filium suum per Albiam et Ruthenam civitatem in Arverniam, qui omnes urbes illas usque in Burgundiam a manu Gothorum liberavit. Chlodoveus autem hiemat Burdegalae, et thesauros Alarici de Tolosa recipit, et per Cadurcum rediens Engolismam obsedit, in cuius adventu muri corruerunt; totaque terra subiugata in Sanctonia, Engolismae et Burdegalae Francos reliquit contra Gothos. Huius Chlodovei nepos Chilpericns filium suum Chlodoveum in Aquitaniam misit, ut Agennensem et Petrocoriensem pagos subiceret.

Aquitania autem ut dicunt Iulius, Orosius, et Isidorus, et gesta Francorum, tertia pars est Galliarum, tres provincias habens, bituricensem scilicet, burdegalensem, et novempopulanam, quae hodie Auxis in Vasconia est. Bituricensis has habet civitates, Lemovicum, Claromontem, Mimatum, Ruthenam, Albiam, Cadurcum, et exemptam Vellavam quae nunc Anicium sive Podium dominae nostrae dicitur. Burdegalensis habet Pictavos, Sanctonas, Engolismam, Petricorium, Agennam. Auxis habet Vasatum, Baionam, Aquas, Elaronam, Lascuram, Tarbiam, Aduram, Lactoram, Convenas, Conseranum. Habet etiam Aquitania, exceptis his civitatibus, Turonos et Tolosam. Quicquid enim est inter Ligerim et Garumnam et Pyrenaeum et occanum, totum in partes Aquitaniae cedit; unde Aquitania dicitur, quia Ligeri et Garumna et mari fere circumdatur. Secundum antiquos autem et Isidorum narbonensis archiepiscopus primati bituricensi suberat, ut habetur in decreto caus. ix. cap. conquestus. Sed Karolus ducatum ponens Narbone, terram ultra Garumnam usque ad Rhodanum ei adiunxit. Et haec est provincia narbonensis, cuius pars Septimania dicitur.

« PoprzedniaDalej »