Obrazy na stronie
PDF
ePub

Anno Domini .cccc.LIX., in chronica vero Vincentii dicitur CCCCLVIII., Leo primus imperavit annis XVIII. Floruit hoc tempore sanctus Anianus aurelianensis episcopus. Sanctus quoque Simeon apud Antiochiam, qui XL. annis stetit in columna inclusus, qui etiam inter cetera monebat ne quis per Dei vel sancti alicuius nomen iuraret, sed per nomen Simeonis, promittens impunitatem in se deierandi se postulaturum a Deo. Anno primo Leonis imperatoris Childericus post Meroveum patrem suum Francorum regnum suscepit, tenuitque .xxvI. annis. Anno dicti Leonis imperantis septimo Elisaeus propheta de Samaria ubi multis claruerat miraculis, Alexandriam transfertur. Per idem tempus beatus Mamertus viennensis episcopus floruit, qui tres dies rogationum ante ascensionem Domini instituit celebrari. Eudoxia augusta, Valentiniani uxor, filia Theodosii iunioris Hierosolymam ex voto properat, et inde reliquias protomartyris Stephani et duas catenas, quas angelus de manibus beati Petri excusserat, Dei nutu Romam attulit, eisque adiuncta est catena, qua etiam Romae beatus Petrus vinctus fuit; et ideo romanus pontifex sollemnitatem quae dicitur ad vincula kal. augusti Romae fieri instituit, idcirco maxime ut revocaret a pompa superstitionis gentilem populum. Adhuc enim sollemnizabat civitas illa die ob victoriam Octaviani de Antonio et Cleopatra habitam eadem die (1). Leo papa sepultus est Romae in basilica sancti Petri. In martyrologio Usuardi scribitur: tertio idus aprilis Romae natalis beati Leonis papae, cuius temporibus facta fuit synodus chalcedonensis.

(1) In mense consentit Macrobius Saturn. I. 12. Sed tamen confer Pectavium de doctrina temp. lib. x. 71.

L. HILARUS.

LILARUS natione sardus, ex patre Crispino, coepit anno Domini .CCCC.LXV. Sedit annis vi, mensibus ., diebus x. Vacavit sedes diebus .x. Hic decrevit ut nullus pontifex successorem sibi constituat. Fecit ad sanctum Laurentium balneum et monasterium, ibidemque sepultus est iuxta corpus eiusdem martyris. Floruit hoc tempore Prosper natione aquitanicus, beati Leonis papae notarius, qui apud Rhegium Italiae urbem factus episcopus doctrina et miraculis claruit, ibique honorifice quiescit.

Per idem tempus, ut historia Britonum testatur, in Britannia regnabat Artus, qui et Arturus dicitur (1), filius Utheri cognomento Pendagi, quem ex uxore ducis Cornubiae in adulterio procreavit, qui praedecessoribus suis longe fuit insignior, tam honore potentia et largitate quam fama, cui tantam gratiam innata bonitas praestiterat, ut a cunctis fere populis amaretur ; siquidem bellicosus et inclytus fuit, resistentes sibi potenter debellans, pacem vero quaerentes libenter suscipiens. Propter hoc, ut fertur, Franciam acquisivit, Flandriamque et Aquitaniam possedit, Norvegiam, Daniam, ceterasque maritimas iusulas sibi servire coëgit. Lucinum etiam romanorum consulem in bello prostravit, caputque eius loco vectigalis Romam transmisit. In proelio denique letaliter vulneratus, secessit in insu

(1) Confer de Arturo Scriptores rer. angl. post Bedam p. 9. et p. 313. Sed longe copiosiora de Arturi ac Merlini historiis dabunt tibi fabulosi auctores, quos recenset vir illustris et doctissimus, Jonga mecum amicitia coniunctus, Caietanus de comitibus Meltiis mediolanensis in opere a se edito bibliografia dei romanzi etc. p. 3o9. seqq.

lam Avallonis ad curanda vulnera sua, et deinceps de vita ipsius Britonibas nulla certitudo remansit. Haec de Arturo dicta sint, ne a nobis omnino praetermis-. sum videatur quod tam crebro ab omnibus ventilatur. Verum nonnullam diffidentiam nostris animis ingerit, quod de Arturo nulla prorsus mentio in ceteris historiis habeatur, cum tanta ut dicitur nobilitate claruerit, ut omnes qui eum praecesserunt in regno Britannorum superaverit. Temporibus praedicti Utheri regis fuit in Britannia Merlinus vates ex incubo et moniali genitus, quae filia regis Demetiae in ecclesia sancti Petri in urbe Kaermedio degebat. De isto Merlino leguntur multa in historia Britonum.

LI. SIMPLICIUS.

SIMPLICIUS

mense 1,

IMPLICIUS natione tiburtinus, ex patre Castino, coepit anno Domini .CCCC.LXXII. Sedit aunis ·xv. diebus vII. Vacavit sedes diebus VI. Hic dedicavit basilicam sancti Stephani iuxta basilicam sancti Laurentii, nec non basilicam sanctae Bibianac martyris ubi corpus eius requiescit cum quatuor milibus et ducentis LVII. sanctorum corporibus, exceptis parvulis et mulieribus. Hic constituit ad sanctum Petrum et ad sanctum Paulum ut vII. presbyteri per hebdomadas manerent propter paenitentes et baptizandos, et fecit .v. regiones presbyteris dividendas; primam regionem ad sanctum Petrum, secundam ad sanctum Paulum, tertiam ad sanctum Laurentium, quartam ad sanctum Iohannem, quintam ad sanctam Mariam maiorem. Idem constituit ut nullus clericus investituras a laico accipiat. Huius tempore Merlinus vates praedictus dicitur. in Britannia fuisse, sicut in quadam chronica invenitur.

Anno Domini CCCC.LXXIIII. Zenon imperat annis XVIII. Hunnericus rex Wandalorum Deo odibilis arrianorum fautor immanissimam ecclesiis Christi in Africa persecutionem intulit, multosque orthodoxos diversi ordinis diversaeque aetatis ad numerum nongentorum LXXVII. in exilium trusos diversis in locis, diversis temporibus, diversis poenis excruciavit ad mortem. Franci post Wandalos qui fuerunt Poloni, post Alanos qui sunt Vasculi in finibus Vasconiae et Navarrae hodie habitantes, post Gothos qui fuerunt Daci, et post Hunnos qui et Hungari, lacessunt Gallias non tamen ut eas habeant direptioni, sed ut sint sibi perpetua ha

bitatione.

Hunnericus praedictus Wandalorum rex in ecclesiam Dei gravius efferatus omnes Africae episcopos quasi ad synodum convocat; et effugatis et exulatis quadringentis XLIII. episcopis catholicis, ecclesias clausit et arrianis dedit, plebem miris suppliciis afflixit, et innumeram multitudinem catholicam pro fidei veritate peremit, inaumeris etiam manus abscidens; et ut catholicae fidei confessionem auferret, linguas quoque praescindens, paene totam Africam in catholica veritate fundatam, unam quodammodo martyrem fecit; Lactum episcopum incendio concremavit, Eugenium vero carthaginensem episcopum et clericos supra quingentos cruciatos multis modis exulavit.

LII. FELIX III.

FELIX tertius natione romanus, ex patre Felice presby

tero de regione Fasciolae,coepit anno Domini.CCCC.LXXXVI. In quadam vero chronica invenitur .CCCC.LXXXV. Sedit annis vi, mensibus vi, in quadam autem chronica

scribitur mensibus XI, diebus xvII. Vacavit sedes diebus v. Hic fecit basilicam sancti Agapiti iuxta basilicam sancti Laurentii martyris. Idem constituit ecclesias ab episcopo esse consecrandas. Huius tempore venit relatio de Graecia, Petrum alexandrinum antea propter haeresim iam damnatum, ab Acacio constantinopolitano revocatum; quod sanctus Felix graviter accipiens, convocato concilio damnavit Acacium et Petrum. Hic etiam duos episcopos, quos ob dictam causam Constantinopolim legatos direxit, quia per imperatorem pecunia corrupti fuerant, convocato concilio condemnavit. Idem constituit quod accusato dandae sunt induciae, ut ad respondendum praeparare se possit, et quod accusatores et iudices tales esse debent qui omni careant suspicione. Sepultus est in basilica sancti Petri vel sancti Pauli. Clodoveus filius Childerici post mortem patris sui regnum Francorum circa annum Domini CCCC.LXXXV. obtinuit, quod .xxx. annis strenuissime rexit.

LIII. GELASIUS I.

GELASIUS

ZLASIUS primus natione afer, ex patre Valerio, coepit anno Domini .cccc-xc. Sedit annis ш, mensibus VIII, diebus xxvIII. Vacavit sedes diebus vII. Hic fecit orationem, hymnos et tractus sicut Ambrosius, et praefationem missae composuit "vere dignum et iustum est,, in cotidiano usu. Barnabas apostolus revelatione sua fecit inveniri proprium corpus, cum quo evangelium Matthaei manibus suis hebraice scriptum quod erat reconditum invenitur. Clodoveus quicquid Galliarum sub iure erat Romanorum, transfert ad ius Francorum. Claret quoque Avitus viennensis episco

« PoprzedniaDalej »