Obrazy na stronie
PDF
ePub

grassari, videns alios hostili nece extinctos, alios effugatos, ecclesias sacerdotibus viduatas, civitates cum suis accolis dissipatas. Accrevit denique causa maeroris ipsius, quod sub ipsius tempore Hipponensem urbem cui pontifex pracerat barbari obsederunt. Sed ecce tertio obsidionis mense febribus decubuit; sibique septem paenitentiales psalmos scribi iussit, ipsosque quaterniones iacens in lecto contra parietem positos diebus infirmitatis suae intuebatur et legebat, et ubertim ac iugiter flebat. Et ne impediretur a quoquam eius intentio, ante fere x dies migrationis suae petiit ad se nullum ingredi nisi iis tantum horis quibus medici ad eum inspiciendum ingrediebantur, vel cum ei refectio portabatur. Obsidionis deinde mense XII. coram positis fratribus et orantibus migravit ad Dominum anno aetatis suae LXXVI, clericatus vero vel episcopatus sui anno ·XL., praefulgidum sapientiae lumen, propugnaculum veritatis, errorum excidium, fidei tutamentum. Hic omnes ecclesiae doctores ingenio vicit; incomparabiliter florens tam exemplis virtutum quam affluentia doctrinarum. Etenim tanta scripsit, ut non solum ab aliquo toto tempore vitae suae scribi, sed ne lectione quidem possint percurri. Obiit anno Domini cccc.xxx. (1)

XLVIII. LEO 1.

LIEO EO primus natione tuscus, ex patre Quintiano, coepit anno Domini .cccc.XLI. Sedit annis xxI., mense .1.,

(1) Annum .cccc. XL. scribit noster. Sed quis ignorat S. Augustinum obiisse anno .cccc.xxx? Notam igitur numeralem correxi, narrationem tamen ad pontificatum Caclestini non retraxi, ne codicis seriem gravius perverterem.

diebus xxv. Vacavit sedes diebus vII. Hic in homiliis dictandis multum effloruit, mirabili sanctitate praecipuus, incomparabili eloquentiae venustate praeclarus. Hic misit epistolam Marciano augusto, et eius coniugi, omnem fidem exponens. Misit quoque ad Flavianum episcopum constantinopolitanum epistolas v., inter quas scripsit unam adversus Eutychem de incarnatione domini nostri Iesu Christi, in qua redarguit eius blasphemiam. Hic quidem, cum ad Flavianum scriberet contra Eutychem epistolam, antequam mitteret, Romae super altare sancti Petri posuit, et per .xL. dies ieiuniis et orationibus et vigiliis rogavit sanctum Petrum, ut si quid esset in eadem epistola emendandum ad fidei propter quam scripta erat informationem, ipse dignaretur corrigere et emendare; id quod factum est. Nam in fine XL dierum invenit eandem epistolam in omnibus ad propositum correctam et emendatam, hoc sibi sancto Petro revelante. Hic Leo papa addidit in canone missae "sanctum sacrificium, immaculatam hostiam.

[ocr errors]

Anno Theodosii iunioris xx. apud Ephesum .vII. fratres dormientes, qui a Decio imperatore pro Christo cruciati se clauserant in spelunca, post annos suae dormitionis .C.LXXXXII., ostio speluncae quod Decius obstrui fecerat divinitus patefacto, surgunt; et coram Theodosio fide nostrae resurrectionis, quam quidam haeretici contradicere intendebant, asserta, iterum obdormierunt in Christo. Anno Domini CCCCXLVIII. Meroveus, qui aliter dicitur Merion, filius Clodii seu Clodionis, regnat super Francos annis x, a quo nimis utili rege, Franci cognominati sunt Merovingi seu Merovei. Anno Theodosii xxv. Remigius remensis nascitur. Eodem anno beatissimus Germanus cum Severo trevirensi episcopo in Britanniam missus transfre

tat, ibique renascentem haeresim pelagianam extirpat. Porro inde rediens Italiam adiit, ubi apud Ravennam a Valentiniano et Placidia matre eius cum summa veneratione susceptus, paucis transactis diebus vidit in somnis se a Christo vocari, datoque viatico, de peregrinatione ad patriam migravit anno Domini .cccc·L•, episcopatus sui .xxx. Eius corpus sicut ipse petierat Antisiodorum reportatum est kal. octobris, et dignae traditum sepulturae. Hic praeter alia miracula tres mortuos legitur suscitasse, unum Aurelianis praesente Aniano episcopo; alterum in Italia praefecti filium; tertium discipulum suum, quem revoluto sepulcro cum ex nomine appellasset, interrogassetque quid ageret, et an vellet adhuc secum militare; ille spiritu resumpto resedit dicens, sibi cuncta constare suavia, nec velle huc ulterius revocari; sicque deposito capite rursus obdormivit.

Theodosius iunior imperator obiit, post quem Marcianus a militibus imperator creatus est, Valentiniano iuniore adhuc in occidentis partibus imperante. Anno igitur Domini ccCC-LII, in quadam vero chronica dicitur XLIX, in alia denique .LIII, Marcianus cum Valentiniano imperat annis vII. Hic litteris apprime eruditus, scripturarum studiosissimus fuit. Hoc anno ob instantiam Leonis papae congregata et habita est quarta universalis DC-XXX. episcoporum apud Chalcedonem, in qua constantinopolitanum abbatem Eutychem pronunciantem verbum Dei in carne unam naturam, eiusque defensorem Dioscorum alexandrinum quondam episcopum, una patrum sententia condemnavit. Anno Marciani imperatoris secundo, et Merovei regis Francorum quinto, Attila Hunnorum rex Wallameris Westgothorum regis et Audarici Gepidarum acque regis,

et multarum aquilonarium gentium sibi subiectarum auxilio fretus, e Pannoniis egressus occidentale imperium invadit cum quingentis milibus armatorum. Et primo per totas Gallias tanta per cos Dei efferbuit indignatio, ut nullam omnino civitatem castellum vel oppidum aliqua a furore corum potuerit tueri munitio. Postremo Aurelianensem civitatem eis obsidentibus, ad subsidium Galliarum advolavit patricius romanorum Aëtius, fultus et ipse 'Theodorici Westgothorum regis et Merovei Francorum regis, aliarumque gentium copiis militaribus; consertoque proelio in campis cataJaunicis pugnatum est usque ad noctem. Aëtius quidem superior recessit, Attilam tamen non usque ad internecionem delevit. Caesa sunt .C.LXXX. milia pugnatorum, inter quos etiam cecidit Theodoricus rex Gothorum. Attila resumpta spe ex Aëtii discessu repatriavit, maturius expleto exercitu reversurus.

Nicasius remensis episcopus cum Eutropia sorore sua martyrizatur. Sub hac tempestate destructae sunt paene omnes Galliae civitates ac Germaniae, Remi metropolis, Carnutum, Atrebatum, Treviri, Tungrae, Tornacum, Morinum, Colonia, Ambiani, Beluacum, Parisii, Maguntiacum quondam nobilis civitas Germaniae, Nemetes, Lugdunum, Narbo, et aliae innumerae, circum adiacentiaque castella, quorum nomina ob fastidium legentium omittuntur. Sanctus Exuperius et Saturninus meritis suis servarunt Tolosam, Lupus Trecas, Servatius Traiectum, Anianus Aurelianos; Brictius, immo antecessor eius venerandae humilitatis. Martinus, Turonas. Ecclesia tandem Metensis cum omnibus qui ad eam confugerant, a beato Stephano, in cuius honoré est, infulato super ecclesiam ipsam sollemniter apparente, et ex ampulla aquam super incen

dium iactante, liberata est. Undecim milia virginum hoc tempore ab Hunnis Coloniae cacsa sunt. Huic autem contradicit, quod in quadam chronica legitur, et superius scriptum est sub Cyriaco papa, quod harum passio facta fuerit tempore dicti Cyriaci. Verius autem videtur quod tempore isto Marciani imperatoris passae fuerint, quo tempore Hunni, qui Hungari nunc dicuntur, multas civitates et oppida Galliarum et Germaniae devastarunt.

Leo papa Attilam praedictum, postquam de Pannonia in Italiam regressus fuisset, et per triennium Aquileiam obsidens cepisset, ferro igneque consumptam, ac Veronam, Vicetiam, Brixiam, Bergomum, Mediolanum, Ticinum, que nunc Papia dicitur, diripuisset; Leo, inquam, papa ne Attila Romam veniens idem faceret, coram adiit ipsum ubi circa Padum morabatur, et non solum romanam sed etiam totius Italiae salutem reportavit. Et mirantibus omnibus barbaris, cur sic Attila honorifice contra consuetudinem Papam recepisset, et in omnibus exaudisset, respondit se vidisse senem quendam venerabilem, calvum, vultu terribilem, prope astitisse cum evaginato gladio sibi mortem minitantem, nisi Papae voluntatem expleret. Unde statim de Italia exiens in Pannoniam rediit. Idem quadam nocte in nuptiis crapulatus, emanante per apoplexiam de naribus sanguine, suffocatus est. Claruerunt hoc tempore Genovefa virgo parisiensis, Eucherius lugdunensis archiepiscopus, et Hilarius arelatensis, et Musaeus massiliensis ecclesiae presbyter, qui hortatu sancti Venerii episcopi massiliensis de divinis scripturis lectiones totius anni excerpsit festis diebus aptas, responsoria et psalmos et capitula tempori et diei congruentia.

« PoprzedniaDalej »