Obrazy na stronie
PDF
ePub

plusquam ad triginta milia extenditur, multis numero non comprehensis. Scripsit enim quauta nec inveniri possunt; ut merito id dictum ei conveniat " mentitur qui te totum legisse fatetur.,, Hic in quibusdam nimia difficultate reconditus, in quibusdam vero sic planissimus, ut et parvulis probetur acceptus ; cuius aperta, suavia sunt; obscura, magnis utilitatibus farcita pinguescunt. Huius autem ingenii vivacitatem siquis noscere desiderat, libros confessionum eius legat, ubi se refert omnes mathematicas disciplinas sine magistro comprehendisse, quas aliis sub doctis expositoribus vix datur attingere. Claret Severus cognomento Sulpicius ex aquitanica provincia, litteris nobilis, et paupertatis atque humilitatis amore conspicuus, qui vitam beati Martini et alia multa conscripsit. Tichonius afer claret in divinis scripturis evidentissimus. Hic regulas VII ad inveniendam et investigandam intelligentiam scripturarum composuit, quas in volumine uno conclusit. Exposuit quoque apocalypsin Iohannis ex integro, nihil in ea carnale, sed totum intelligens spirituale; in qua expositione dicit angelicam stationem corpus esse.

Anno Domini CCCC.XI. Honorius post mortem Ar- ́ cadii, cum fratruele suo Theodosio iuniore imperat annis xv. Hoc tempore femina magnitudinis giganteae de parentibus nostrae staturae nata, multis fuit stupori. Sub hoc tempus martyrizantur multi, inter quos fuit Antidius vesuntinus episcopus. Franci saepe Gallias incendentes diripiunt. Prima et secunda irruptione succendunt urbem Treviros. Anno Honorii septimo corpora sanctorum protomartyris Stephani, et Nicodemi, Gamalielis, atque Abibae, Luciano presbytero revelata sunt. Anno nono Honorii Suinione et Marcomiro ducibus Francorum defunctis, Franci in commune deli

berant, ut et ipsi sicut aliae gentes unum regem habeant; et filium Marcomiri ducis Faramundum nomine ordinant sibi regem, qui regnavit annis xr. Anno Honorii undecimo beatissimus Hieronymus apud Bethleem obiit anno aetatis suae .xcvi.*, circa annum * ita cod. Domini .cccc.xxI. Hic usque ad finem vitae suae interpretando et exponendo scripturas totum tempus expendit, litteris hebraicis graecis et latinis incomparabiliter eruditus, totus divinae scripturae deditus, semper aut legens aut scribens, ecclesiae murus immobilis. Hic denique per annos LVI. libris suis confectis, ita corpore prae laboribus exhausto defecerat, ut surgere de lecto nequiret nisi apprehenso manibus fune qui ad hoc pendebat ex trabe. Innocentius vero papa obiit .v. kal. augusti, sepultusque est Romae ad ursum pileatum.

XLV. ZOSIMUS.

ZOSIMUS

[ocr errors]

OSIMUS natione graecus, ex patre Abrahamio, coepit anno Domini ccccxxII, in quadam vero chronica dicitur .cccc.XXIII. Sedit anno 1 mensibus vII., in alia chronica dicitur annis, diebus xv., in alia denique chronica invenitur diebus xxv. Vacavit sedes diebus x vel xv. Hic constituit ut servus nullo modo clericus fieret, et ut in sabbato sancto cereus benedicatur, et nullus clericus potum in publico venderet.

XLVI. BONIFACIUS .I.

BONIFACIU

ONIFACIUS primus natione romanus, ex patre lucundo presbytero, coepit anno Domini .cccc.xxv. Sedit annis -, mensibus vIII., diebus XIII. Vacavit sedes die

bus Ix. Hic decrevit ut nulla mulier aut monacha aut vidua pallam sacratam altaris contingeret aut lavaret, et ut servus aut noxius curiae non fiat clericus. Anno Domini .cccc.xxvi. mortuo Romae Honorio imperatore, Theodosius iunior solus imperat annis ..

XLVII. CAELESTINUS I

CAELESTINUS primus natione romanus, in quadam vero

chronica dicitur natione campanus, ex patre Prisco, coepit anno Domini cccc-xxvIII., in quadam autem chronica invenitur .cccc.XXIX. Sedit annis VIII, mense .I., diebus Ix. Vacavit sedes diebus xxI. Hic constituit ut psalmus "iudica me Deus et discerne causam meam diceretur ante introitum missae; et psalmus .CL. ante sacrificium psalleretur, canendo ab omnibus antiphonatim quod antea non fiebat, sed epistolac Pauli et evangelium legebantur; et ex hoc instituti sunt introitus et gradualia similiter et offertoria ante sacrificium. Anno Domini cccc.xxxI. vir illustrissimus Germanus pontificatum antisiodorensem suscepit, in quo per .xxx. annos tamquam clarissimum sidus incomparabili luce claruit. Iamvero qualem et quantum se exhibuerit, lingua mortalis explicare non sufficit, quia supra hominem fuit omne quod gessit; cuius talis extitit vita, ut si miraculis caruisset, incredibilis videretur; tanta autem fuerunt miracula, ut nisi piac conversationis merita praecessissent, phantastica putarentur.

Theodosius Arcadii filius, nepos Honorii, imperat annis xxvII. Hic tertio anno imperii sui, scilicet anno Domini .cccc.XXVIII., Valentinianum Placidiae amitac suae filium secum imperatorem fecit, et Placidiam designavit augustam, et utrumque Romam ad imperan

dum direxit, simulque annis xxIIII. regnaverunt. Paulinus nolanus episcopus claret, qui rogatu beati Augustini vitam beati Ambrosii scripsit (1), signis florentem atque doctrina et meritis apostolorum non imparem. Hic cum esset innumerabilium praediorum dominus, admirabili exemplo venditis omnibus, religionem expeditus elegit, cui Therasia ex coniuge facta soror bonae vitae testimonio adaequatur. Hic se ipsum pro filio viduae pauperis in servitutem barbarorum episcopus factus addixit; sed divinitus proditus quis esset, multos captivos restituit libertati. Iohannes Cassianus a Iohanne chrysostomo diaconus ordinatus, sed postea de ecclesia constantinopolitana ab ipso eiectus, apud Massiliam Galliae urbem presbyteri honorem adeptus scripsit experientia magistrante, librato sermone, et ut apertius dicam, sensu verba inveniens, et actione linguam movens, res omnium monachorum professioni necessarias, et in Aegypto compertas vitas patrum doctrinasque et regulas datas, ac plurimos libros exposuit.

Anno Domini cccc.xxx. Clodius seu Clodion Faramundi regis filius crinitus super Francos regnare coepit, imperavitque annis xix. Ex hoc Franci crinitos reges habere coeperunt. Caelestinus papa misit in Hiberuiam sanctum Patricium, genere britonem, filium Conches sororis beati Martini turonensis, in baptismo quidem dictum Suchad, a sancto Germano Magonum, a Caelestino vero papa Patricium, a quo est Scotorum (2) archiepiscopus ordinatus. Hic per XL. annos signis sanctitate et doctrina excellens, totam insulam Hiberniae. convertit ad Christum. Tertia synodus universalis,

(1) Immo alter est Paulinus, presbyter mediolanensis, vitae ambrosianae auctor.

(2) Scoti tunc idem qui Hiberni.

ephesina prima, cc. episcoporum iussu Theodosii iunioris edita est, quae Nestorium duas personas assereutem in Christo anathemate condemnavit, ostendens manere in duabus naturis unam domini nostri Iesu Christi personam, ut et beata virgo Maria theotocos, id est mater Dei, appelletur.

XLVIII. SIXTUS III.

de

SIXTUS tertius natione romanus, ex patre Prisco, regione Caelii montis, coepit anno Domini .cccc•xxxvI• Sedit annis VIII, diebus Ix, in quadam vero chronica invenitur diebus xvm., in alia denique chronica diebus xxx. Vacavit sedes dicbus xxII. Hie constituit ut nullus clericum in parochia alterius ordinare praesumat. Hic congregata synodo purgavit se coram LVI. episcopis de crimine quod ei Bassus coram Augusto imposuerat, et Bassus fuit in concilio condemnatus. Hic aedificavit ecclesiam sanctae Mariae maioris, quae dicitur ad praesepe, sicut scribit Isidorus in chronicis suis, et Paulus diaconus Cardinalis. Hic etiam multas. basilicas alias auro argentoque decoravit, et multa pauperibus distribuens obiit, sepultusque est in via tiburtina iuxta corpus sancti Laurentii.

Wallia rex Gothorum Wandalos insectans, persequi eos in Africa disponit, sed morte praeventus, Theodoricum habuit regni successorem. Wandali igitur Africae navibus irruentes, provinciam universam devastant rapinis, caede, incendiis, nulli ordini, nulli sexui, vel aetati parcentes. Sub hoc turbine tribulationis beatissimus Augustinus amarissimam et lugubrem, prae ceteris suae senectutis hominibus, iam pacne vitam duxit extremam, videns tantam saevitiam ubique

« PoprzedniaDalej »