Obrazy na stronie
PDF
ePub

titur Cenomanos. Hi omnes post multa miracula (Martialis sex mortuos, Iulianus vero tres resuscitasse leguntur) in pace quieverunt. Cum iis etiam Clemens qui ut traditur patruus fuit Clementis papae, Metensibus; Eucharius, Valerius, et Maternus Trevirensibus, Syrus Remensibus, Mansuetus Tullensibus Fronto Petrocoricensibus, Minervius Catalaunicis, Saturninus Tolosanis, episcopi diriguntur. Beatus autem Martialis supradictus Aquitaniam intrans, de sanguine Protomartyris secum tulit, habens sanctum in comitatu virum Amatorem, et uxorem eius Veronicam, qui familiares erant beatae Virginis.

Anno Domini LVII, secundum alias chronicas LVIII, Nero post Claudium imperavit annis xu, mensibus -vi, diebus xxvIII, omnium flagitiosissimus, primus christianorum persecutor. Felix regens Iudacam, orta seditione in Caesarea Palaestinae, magnam perdidit multitudinem iudacorum. Felici successit Festus, apud quem praesente Agrippa Paulus apostolus appellans, Romam vinctus mittitur post passionem Domini anno -xxv., Neronis secundo, sicut tradit Hieronymus de illustribus viris, et per bienuium in libera custodia detinetur, secure praedicans verbum Dei, multosque convertens; ibique extra urbem horreum publicum conduxit, ubi cum fratribus de verbo vitae tractavit, et satis innotuit urbi de signis et sanctitate eius. Concursus quoque magnus fiebat ad ipsum de domo Caesaris; unde et Seneca instructor Neronis familiaris ei extitisse traditur. Post biennium vero relaxatus, Hispaniam petiit; sed a fidelibus romanis, ut dicitur, revocatus rediit; et Trophimum Arelate, Paulum prius Sergium vocatum Narbone reliquit. Statius Ursulus Tolosae celeberrime rhetoricam docet. Nero imperii

suo anno quinto Agrippinam matrem suam et sororem patris interfecit. Iacobus frater Domini apostolus, quem iustum appellabant, Hierosolymis a iudaeis occiditur anno Neronis sexto. In quadam chronica, et in libro Hieronymi de illustribus viris, dicitur septimo. Anno autem Domini LXII vel LXIII, Neronis octavo, Marcus evangelista martyrio coronatur, et Alexandriac sepelitur.

Anno Domini LXVIII, prout in quadam chronica legitur, et idem dicit Damasus papa ad Hieronymum, beatus Petrus Linum et Cletum episcopos ordinavit ad explenda ministeria, ipse vero verbo et orationi vacabat. Seneca cordubensis, patruus Lucani poëtae, iussu Neronis moritur anno Domini LXVII, biennio ante Petri et Pauli martyrium. Is continentissimae vitae fuit, optavitque ut talis esset inter suos, qualis Paulus inter christianos. Festo in magistratu Iudaeae successit Albinus. Albino Florus, qui iudaeos contra romanos tunc rebellantes die sollemni flagellis Hierosolymis honorabiliores verberavit patibuloque suspendit. Et tunc fudaeis adhuc rebellantibus, Vespasianus magister militum a Nerone mittitur contra eos. Nero imperii sui anno Octaviam uxorem suam interfecit. Petrus apostolus, imminente obitu, in conventu fratrum Clementem post se consecravit successorem. Item statuit ante pascha quadragesimam, et ante natale Domini tres hebdomadas et quartam imperfectam ab omni christiano populo ieiunari, in commemorationem primi et secundi adventus domini Iesu Christi (1)

^. De pontificatu beati Petri et morte ipsius, ac beati Pauli, scribit Gelasius papa' dicens: sancta romana ecclesia nullis synodicis constitutis ceteris ecclesiis praelata est, sed evangelica voce domini et Salvatoris nostri (1) Ex Bonizone sunt hace de ieiunio.

primatum tenuit dicentis: tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Cui data est societas beatissimi Pauli apostoli, qui non diverso, ut haeretici garriunt, sed uno et eodem tempore et die in urbe romana cum Petro, sub Nerone Caesare, agonizans coronatus est; et pariter praedictam romanam ecclesiam Christo domino consecrarunt, ac ceteris urbibus in universo mundo sua corporali praesentia ac venerando triumpho praetulerunt. Proinde romana sedes prior est omnibus dignitate, licet antiochena prior sit tempore. Passi sunt beatus Petrus et Paulus kal. iulii; Petrus via aurelia iuxta palatium neronianum in Vaticano, ibique sepultus; Paulus vero ad aquas salvias in via ostiensi, anno Neronis ·xIII, dominicae incarnationis LXX, in quadam vero chronica dicitur LXXI., anno autem post passionem Christi ·xxXVIII• Beda, et Magister in historia scholastica super act. apost. cap. xv., scribunt quod beati Petrus et Paulus passi sunt anno a passione Domini ·xxx'x·

JI. LINUS.

LINUS natione italicus, de regione Tusciae, patre Herculano, coepit anno Domini LXXI., in quadam chronica dicitur LXXII, seditque annis xt, mensibus, diebus x vel XIII In chronica Damasi papae dicitur annis XII., mensibus x1. Dicunt qui de cathedra romanae ecclesiae diligentius perscrutati sunt, quod Linus et Cletus non sederunt ut summi Pontifices, sed ut summi Pontificis coadiutores, quibus in vita sua beatus Petrus unam credidit ccclesiasticarum rerum dispensationem, ipse vero orationi et praedicationi instabat ; propter quod tanta auctoritate dotati meruerunt in ca

talogo Pontificum numerari; quod etiam Iohannes papa primus sentire videtur in quadam epistola decretali. Sanctus Damasus in chronica scribit: Clemens ex praecepto Petri suscepit ecclesiam et pontificatum gubernandum. Tamen in epistola, quae ad Iacobum hierosolymitanum episcopum scripta est, qualiter ei a beato Petro commissa sit ecclesia, reperies. Propterea vero Linus et Cletus ante eum conscribuntur, eo quod ab ipso principe apostolorum ad ministerium sacerdotale exhibendum episcopi ordinati sunt. Alibi vero in plerisque locis scribitur, quod Clemens, ne huiusmodi apostolica ordinatio posteris transiret in vitium, Linum et Cletum ante se pontificari coëgit. Et sic Clemens primus est post Petrum per electionem, tertius vero per gradum (1).

Nero aetatis suae anuo ·xxx. ad quartum urbis miliare a senatu quaesitus et fuga elapsus interficitur. Tamen aliter scribitur'in actibus sanctorum Petri et Pauli. Eoque mortuo, anno Domini LXXI Galba in Hispania, Otho Romae, Vitellius in Germania, Vespasianus in Palaestina, ad imperium electi sunt. Sed Galba avaritiae et segnitiei deditus, septimo imperii sui mense ab Othone occiditur. Otho vero post tres menses a Vitellio proclio devictus se ipsum interfecit. Et Vespasiani milites Vitellium codem anno, cum Romam victor ingressus esset, in foro occisum in Tiberim proiecerunt. Sicque tribus anno primo mortuis, Vespasianus anno praedicto, hortatu militum in Palaestina ubi tunc erat imperator effectus, imperavit annis ·IX., mensibus .x. diebus XXII. Hic multis indaeorum -oppidis captis, et proelio hostibus Hierosolymam usque

(1) Haec de inedito Bonizonis episcopi sutrini decreto mu

tuatus est noster auctor.

fugatis, Titum filium suum ad obsidionis procurationem relinquens, Romam per Alexandriam proficiscitur. Porro Titus anno imperii patris secundo Hierosolymam capit et subvertit, templum diruit, sexcenta milia iudaeorum interficit. Iosephus vero scribit undecies centena milia captivorum publice venundata, uno denario xxx distractis ; iuvenibus aliis ad metalla et labores diversos, aliisque ad ludos gladiatorios ac ad triumphum reservatis. Iosephus captus a Tito libros antiquitatum et de iudaico bello Romae conscripsit.

Anno Domini LXXX. vel LXXXI. vel LXXXII. Titus Vespasiano patri successit, imperavitque annis duobus et totidem mensibus. In chronicis vero Vincentii et Martini dicitur annis tribus. Hic in omnibus virtutibus mirabilis, et largissimus erat. Linus ex praecepto beati Petri statuit ut mulier velato capite intret ecclesiam. Hic Linus actus apostolorum Petri et Pauli graeco et latino sermone conscripsit, mittens ad ecclesias orientis. Huius Lini meminit apostolus Paulus ad Timotheum ep. 11. in fine. Hic multis clarens miraculis, a Saturnino consule decollari iussus est, sepultusque in Vaticano iuxta sanctum Petrum anno Titi secundo, Domini LXXXI. vel ·LXXXII. vel LXXXIII, nono kal. octobris. In martyrologio Usuardi scribitur v kal. decembris. Cuius corpus postea Gregorius ostiensis episcopus cum multa sollemnitate cleri Ostiam transtulit, et in ecclesia maiori, scilicet sancti Laurentii, condidit.

III. CLETUS.

CLETUS natione romanus, de regione vico patricio,

patre Aemiliano, coepit anno Domini LXXXII, secundum alias chronicas LXXXIII, imperatoris Titi anno se

« PoprzedniaDalej »