Obrazy na stronie
PDF
ePub

digernus et Athanaricus. Porro hi cum inter se post transitum Danubii dissiderent, Athanaricus ad Valentem confugit, a quo susceptus cum foedere et adiutus, Fridigernum devicit. Huius beneficii gratia Gothi a Valente deposcunt episcopos sibi mitti, qui eos essent de regula fidei instructuri. Tunc Valens arrianos episcopos eis misit, a quibus non tam fidei sacramenta quam execramenta perfidiae perceperunt. Postea ipse Valens cum sagitta saucius fugeret a Gothis, et ob dolorem nimium saepe equo laberetur, ad cuiusdam villulae casulam deportatus est; quo persequentibus eum barbaris, et domo incensa, communi caruit sepultura anno Domini .CCC.LXXX.

HUC USQUE HIERONYMUS, PRODUXIT CHRONICAM SUAM.
ABHING VERO SCRIBUNT PROSPER ET BEDA

ET SIGEBERTUS MONACHUS GEMBLACENSIS.

Anno Domini .CCC.LXXXI. Gratianus cum Valentiniano fratre post mortem patrui imperat annis VI. Hic pietate et religione omnes paene qui ante fuerant superabat, usu armorum strenuus, corpore velox, et ingenio bonus; sed iuvenili exultatione plus fere laetus quam sufficiebat, et plus verecundus quam rei publicae intererat. Hic Theodosium virum militia strenuum, moribus et aetate maturum, apud Sirmium purpura induens, orientis imperio Thraciaeque praefecit, sibi vero ac fratri suo partes occiduas reservavit. Porro Theodosius gentes illas scythicas, quas etiam magnus Alexander dicitur evitasse, hoc est Alanos, Hunnos, et Gothos incunctanter aggressus, multis ac magnis proeliis vicit, et sic mira celeritate lassam rem publicam in orientis partibus reparavit. Verum ne romanum

imperium et exercitum assidue bellando attereret, foedus cum Athanarico rege Gothorum percussit (1), qui confoederatus Theodosio, et ab eo Constantinopolim invitatus, mox xv. die quo illuc venerat obiit. Clarebat eo tempore Ambrosius mediolanensis episcopus, qui libros de Spiritu sancto ad Gratianum imperatorem scripsit. Clarebat et Martinus turonensis, et Pachomius vir apostolicae gratiae tam in docendo quam in signa faciendo, et fundator coenobiorum Aegypti, qui scripsit regulam aptam omni generi monachorum, quam angelo dictante didicerat. Clarebat et Rufinus aquileiensis ecclesiae presbyter, non minima pars doctorum ecclesiae, qui maximam partem bibliothecae graecorum latinis exhibuit. Per idem tempus Paula inter nobiles romanorum matronas praenobilis cum filia sua Eustochio mundo abrenuncians Hierusalem adiit, omni saeculari pompa postposita, Christi pauperiem amplexata.

Psalterium, quod secundum .LXX. interpretes in omnibus ecclesiis cantabatur, correxit Hieronymus. Quo iterum vitiato, psalterium novum composuit, quod etiam a LXX. interpretum editione non multum discordaret, et multum cum hebraico congrueret; quod ut omnibus clarum fieret, ipsum psalterium per asteriscos id est stellas, et per obelos id est virgas iacentes distinxit; docens, ea quae sub asterisco continentur usque ad duo puncta, in hebraico haberi, et a .LXX. interpretibus intermissa esse; ea vero quae continentur sub obelo usque ad duo puncta, non haberi in hebraeo, sed a LXX. addita esse iuxta Theodotionis

(1) Theodosii mansuetudinem erga Scythas seu Gothos post pacem factam, copiose laudat Themistius in orat. de sua praefectura, quam nos Mediolani vulgavimus.

translationem dumtaxat. Hoc psalterium Damasus papa rogatu Hieronymi in ecclesiis cantari instituit gallicanis, et ideo gallicanum vocatur; romanis psalterium secundum LXX. sibi retinentibus, quod ideo vocatur romanum. Haec duo psalteria cum non sufficerent ad proponenda testimonia de Christo contra iudaeos, qui non recipiunt nisi ea quae in hebraeo habentur, addidit et tertium idem Hieronymus quod vocatur hebraicum, propterea quod rogatu Sophronii sapientis viri ex hebraica veritate de verbo ad verbum id transtulit in latinum. Quod psalterium et alia Hieronymi opuscula idem Sophronius transtulit de latino in graecum. Damasus vero papa instituit psalmos in ccclesia nocte dieque cantari, et ut chori in duas partes divisi psalmos ipsos alternatim cantarent. Instituit et rogatu Hieronymi dicere in ecclesia in fine psalmorum gloria patri etc. Instituerant autem tempore Constantii imperatoris in ecclesia antiochena psalmos cantari Flavianus et Diodorus viri probatae fidei et doctrinae, quod idem ad totius orbis terminos usque pervenit. Claruit et Basilius caesariensis tam miraculis quam doctrina, quem Deus docuit propriis verbis sacrificium consecrare. Ei etiam revelatum fuit Iulianum apostatam interemptum fuisse a beato Mercurio milite et martyre, quem antea Iulianus occiderat. Hic Basilius iuvenem, qui se ob amorem puellae diabolo dederat, reconciliavit Christo. Impetravit etiam a Deo ut sanctus Ephrem syrus graece loqueretur. Peccata quoque cuiusdam feminae scripta delevit orando. Et cum medicus quidam hebracus imminere ipsi mortem per tactum venae revera nunciaret, mortem orando in crastinum distulit; et sic ipsum medicum cum suis ad Christum convertens, feliciter obdormivit.

Francis post Priamum Marcomirus Priami filius, et Suinio Antenoris filius, principabantur; quorum ducatu de Sicambria civitate egressi consederunt in oppidis Germaniae secus Rhenum. Interea Theodosius imperator cum subactis barbaris Thracias liberasset, et filium suum Arcadium ad imperium promovisset, Maximus vir quidem strenuus et augusti apice dignus, nisi contra rem publicam conspirasset, in Britannia propemodum invitus ab exercitu imperator creatur; qui cum Pictos et Scotos Britanniam incursantes vicisset, in Gallias transiit, ubi Gratianum augustum dolis circumventum occidit, fratremque eius Valentinianum triennio Italia expulit, pacis foedere simulato. Valentinianus vero nece fratris audita, ad Theodosium confugit, qui cum et paterne suscepit, et imperio restituit.

Secunda synodus universalis .CL. patrum iubente Theodosio et annuente papa Damaso Constantinopoli congregatur, quae Macedonium negantem Spiritum sanctum esse Deum condemnans, consubstantialem Patri et Filio Spiritum sanctum esse docuit, dans symboli formam quam tota latinorum et graecorum confessio in ecclesia ad missas in sollemnibus diebus decantat. Hinc decretum est, ut constantinopolitanus tamquam Romae iunioris episcopus post romanum pontificem habeat privilegium. Exorta est hoc tempore haeresis Priscillianistarum. Priscillianus enim in Hispania episcopus a fide devians, personas sanctae Trinitatis. confundebat dicens eundem Patrem esse qui Filius et Spiritus sanctus, et multa alia. Super his autem in conciliis episcoporum condemnatus Romam petiit, ibique a sanctis Damaso et Ambrosio repudiatus est. In Galliis quoque in synodo burdegalensi a sancto Mar

tino et aliis episcopis haereticus est iudicatus. Damasus papa prope octogenarius Theodosio imperatore Romae feliciter obiit. Eius festum agitur idus decembris.

XLII. SIRICIUS.

SIRICIUS

IRICIUS natione romanus, ex patre Tiburtio, coepit anno Domini .CCC.LXXXIX. Sedit annis xv., mensibus .xi., diebus .xv., in alia vero chronica dicitur diebus XXVI. Vacavit sedes diebus xx. Hic Manichaeos in Urbe invenit, quos in exilium deportavit, et constituit ut non participarent cum fidelibus communionem; et praecepit ut si quis de eadem secta conversus rediret ad ecclesiam nullatenus communicaretur, ac tantummodo relegationi in monasterio omnibus diebus vitae suae obnoxius teneretur, ieiuniis et orationibus maceratus, probatus sub omni examine usque ad ultimum diem transitus sui, et ita viaticum acciperet (1). Ambrosius ritum antiphonarum in ecclesia canendarum primus transtulit ad latinos a graecis, apud quos hic ritus iamdudum inoleverat ex instituto Ignatii antiocheni episcopi et apostolorum discipuli, qui per visionem raptus in caelum vidit et audivit sanctos angelos per antiphonarum reciprocationem hymnos sanctae Trinitati canere. Hic etiam beatus Ambrosius post Hilarium pictaviensem hymnos canendos in ecclesia primus composuit. Augustinum quoque adhuc manichaeum ad fidei integritatem reduxit, et relictis scholis mundanis

[ocr errors]

(1) In margine. In quadam chronica invenitur quod iste Papa cum .ccc.L. episcopis apud Constantinopolim synodum ce,, lebraverit; quae autem fuerit synodus haec, non inveni inter ,, synodos universales ubi agitur de eisdem

« PoprzedniaDalej »